Gaius Valerius Catullus, 6 "To Flavius: Who is your girl?"
Catullus wants Flavius to say with whom he is having an affair.
Tier 1
Flavi, nonne vis nuntiare amorem tuum Catullo? an est amor tuus sine elegantia et inelegans?
certe tu amas aliquam prostitutam: pudet confiteri hoc.
nam etiam sine voce, lectus tuus clamat te non solum iacere per noctes, lectus fragrans sertis et Syrio olivo,
et bene usus pulvinus aeque et hic et illic, sonus et motus tremuli lecti, omnes haec res arguunt te non solum per noctem esse.
itaque tacere de tua indignitate nil facit. cur? tu non ostendas latera tam fessa coitu, nisi tu facias quid stultum.
ergo dic nobis quidquid habes, boni malique.
volo vocare te et tuos amores ad caelum meo versu lepido.
Tier 2
Flavi, ni sint illepidae atque inelegantes, velles dicere nec posses tacere delicias tuas Catullo.
verum diligis nescio quid febriculosi scorti: pudet fateri hoc.
nam nequiquam tacitum cubile clamat te non iacere viduas noctes, (cubile) fragrans sertis ac Syrio olivo,
pulvinusque attritus peraeque et hic et ille, argutatioque quassa inambulatioque tremuli lecti.
nam nil stupra valet tacere nihil. Cur? non pandas tam latera ecfututa, ni tu facias quid ineptiarum.
quare dic nobis quidquid habes, boni malique.
volo vocare te ac tuos amores ad caelum lepido versu.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Flavi, delicias tuas Catullo,
- ni sint illepidae atque inelegantes,
- velles dicere nec tacere posses.
- verum nescio quid febriculosi
- scorti diligis: hoc pudet fateri.
- nam te non viduas iacere noctes
- nequiquam tacitum cubile clamat
- sertis ac Syrio fragrans olivo,
- pulvinusque peraeque et hic et ille
- attritus, tremulique quassa lecti
- argutatio inambulatioque.
- nam nil stupra valet, nihil tacere.
- cur? non tam latera ecfututa pandas,
- ni tu quid facias ineptiarum.
- quare, quidquid habes boni malique,
- dic nobis. volo te ac tuos amores
- ad caelum lepido vocare versu.
Written by Robert Amstutz