Gaius Valerius Catullus, 1 "Dedication to Cornelius"
Catullus dedicates his book to Cornelius.
View the Ludovico Manuscript at the National Library of Scotland
Tier 1
cui dono meum novum libellum, modo politum?
Corneli, dono tibi quod tu solebas putare meos versus aliquid.
etiam quia tu, solus Italorum ausus es explicare totam historiam tribus libris…Iuppiter, doctis et laboriosis!
itaque habe hunc librum tibi, quidquid libri qualemque, qui, o Musa, maneat longior post tempus nostrum!
Tier 2
cui dono novum libellum modo expolitum arida pumice?
Corneli, tibi: namque tu solebas putare meas nugas esse aliquid.
iam tum, cum unus Italorum ausus es explicare omne aevum tribus cartis…Iuppiter, doctis et laboriosis!
quare habe hoc tibi quidquid libelli qualemque, quod o patrona virgo, maneat perenne plus uno saeclo!
Tier 3 - Carmen Ipsum
- cui dono lepidum novum libellum
- arida modo pumice expolitum?
- Corneli, tibi: namque tu solebas
- meas esse aliquid putare nugas.
- iam tum, cum ausus es unus Italorum
- omne aevum tribus explicare cartis . . .
- doctis, Iuppiter, et laboriosis!
- quare habe tibi quidquid hoc libelli—
- qualecumque, quod, o patrona virgo,
- plus uno maneat perenne saeclo!
Written by Robert Amstutz