C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.25

 

Tier 2

Tasgetius erat vir natus summō locō in Carnutibus. eius maiorēs obtinuerant regnum in suā civitate. Caesar restituerat locum maiorum Tasgetiō, prō eius virtute atque benevolentiā in Caesarem. in omnibus bellīs Tasgetius fuerat usus singularī operā eius.

 

inimicī eius, publicē et multīs auctoribus ex civitate, interfecērunt Tasgetium iam regnantem annum tertium. ea res defertur ad Caesarem.

 

quod mors Tasgetiī ad plurēs hominēs pertinebat, Caesar timuit nē civitas tota deficeret impulsū eōrum. ergo Caesar iubet L. Plancum proficiscī celeriter cum legione ex Belgiō in Carnutēs et ibi hiemāre. cum Plancus cognoverat operā quōrum Tasgetium interfectum esse, Caesar iubet eum comprehendere hōs et mittere ad sē.

 

interim Caesar cognoverat ab omnibus legatīs et quaestoribus, quibus legionēs tradiderat, legionēs in hiberna pervenisse et locum hibernīs munitum esse.

 

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate