C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.48

 

Tier 2

Caesar cognovit consilium Labienī. quamquam deiectus est opinione trium legionum, redierat ad duās legionēs. tamen ponebat unum auxilium communis salutis in celeritate.

 

Caesar venit in finēs Nerviōrum magnīs itineribus. ibi cognoscit ex captivīs quae accidant apud Ciceronem et in quantō periculō rēs sit. tum Caesar persuadet cuidam virō ex equitibus Gallīs magnīs praemiīs ut deferat epistulam ad Ciceronem. Caesar mittit hanc epistulam conscriptam litterīs Graecīs, ut, sī epistula intercipiatur, nostra consilia nōn cognoscantur ab hostibus.

 

sī nuntius non possit adīre ad Ciceronem, Caesar monet ut ille abiciat telum cum epistulā deligātā ad ammentum intrā munitionem castrōrum. in litterīs Caesar scribit sē profectum esse cum legionibus et adfuturus esse ibi celeriter. Caesar quoque hortatur Ciceronem ut retineat priorem virtutem.

 

Gallus, timens periculum, mittit telum ut erat praeceptum ā Caesare. hoc telum adhaesit casū ad turrim neque animadversum est ā nostrīs militibus biduō. tertiō diē telum conspicitur ā quōdam milite Romanō, et removetur, et defertur ad Ciceronem.

 

ille perlegit et recitat epistulam in conventū militum, et adficit omnēs militēs maximā laetitiā. tum fumī incendiōrum videbantur procul ā castrīs. haec rēs expulit omnem dubitationem dē adventū legiōnum.

 

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate