C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.45
Tier 2
oppugnātiō erat gravior atque asperior. magna pars mīlitum vulnerāta est et nunc erat parvus numerus dēfēnsōrum. atque necesse erat mittere litterās nūntiōsque ad Caesarem. multī nuntiī captī sunt et necābāntur in cōnspectū nostrōrum mīlitum cum cruciātū.
erat in castra nostra ūnus Nervius. sibi nōmen erat Verticō. Verticō erat honestus et credibilis. ille fūgerat ad Cicerōnem ā prīmā oppugnātiōne.
Verticō persuādet servō spē lībertātis māgnīsque praemiīs ut ferat litterās ad Caesarem.
servus fert hās litterās ligātās in telō. est Gallus movens inter Gallōs, sine suspiciōne. itaque pervenit ad Caesarem.
ab servō Caesar cōgnōvit dē perīculīs Cicerōnis legiōnisque.
Tier 3
quantō oppugnātiō erat gravior atque asperior in diēs, et māximē quod, māgnā parte mīlitum cōnfectā vulneribus, rēs pervēnerat ad paucitātem dēfēnsōrum, tantō crēbriōrēs litterae nūntiīque ad Caesarem mittēbantur; quōrum pars, dēprehēnsa, necābātur in cōnspectū nostrōrum mīlitum cum cruciātū.
erat intus castra ūnus Nervius, nōmine Verticō, nātus locō honestō, quī perfūgerat ad Cicerōnem ā prīmā obsidiōne, et praestiterat eī suam fidem.
hic vir persuādet servō spē lībertātis māgnīsque praemiīs ut dēferat litterās ad Caesarem.
ille effert hās litterās illigātās in iaculō, et Gallus inter Gallōs, versātus sine ūllā suspiciōne, pervenit ad Caesarem.
ab eō cōgnōscitur dē perīculīs Cicerōnis legiōnisque.
Tier 4
quantō erat in diēs gravior atque asperior oppūgnātiō, et māximē quod māgnā parte mīlitum cōnfectā vulneribus rēs ad paucitātem dēfēnsōrum pervēnerat, tantō crēbriōrēs litterae nūntiīque ad Caesarem mittēbantur; quōrum pars dēprehēnsa in cōnspectū nostrōrum mīlitum cum cruciātū necābātur. erat ūnus intus Nervius, nōmine Verticō, locō nātus honestō, quī ā prīmā obsidiōne ad Cicerōnem perfūgerat, suamque eī fidem praestiterat. hic servō spē lībertātis māgnīsque persuādet praemiīs ut litterās ad Caesarem dēferat. hās ille in iaculō illigātās effert, et Gallus inter Gallōs sine ūllā suspiciōne versātus ad Caesarem pervenit. ab eō dē perīculīs Cicerōnis legiōnisque cōgnōscitur.