C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.39

 

Tier 2

itaque Nerviī statim misērunt nuntiōs ad Ceutronēs, Grudiōs, Levacōs, Pleumoxiōs, Geidumnōs, qui omnes sunt sub imperiō Nerviōrum. Nerviī cogunt quam maximās manūs militum possunt et advolant subito ad hiberna Ciceronis. Cicero nondum audierat famam de morte Titurī.

 

quoque accidit Ciceronī, quod fuit necesse, ut militēs qui discessissent in silvās ut invenerent lignum et materia munitionis, subito interciperentur adventu equitum Gallōrum.

 

militēs Romanī circumveniuntur magnā manū hostium. deinde Eburonēs, Nerviī, Aduatucī atque socii et clientes hōrum omnium incipiunt oppugnāre legionem.

 

nostrī militēs celeriter concurrunt ad arma et conscendunt vallum castrōrum.

 

is dies sustentatur aegrē ā Romanīs, quod hostēs ponēbant omnem spem in celeritate atque confidēbant sē capturōs esse hanc victoriam et sē futurōs esse victorēs in perpetuum.

 

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate