C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.38

 

Tier 2

Ambiorix, laetissimus propter hanc victoriam, statim excedit cum equitatū in Aduatucōs, qui erant finitimi eius regno; desistit neque nocte neque die et iubet petitatum subsequī sē.

 

postquam Ambiorix rem demonstravit et Aduatucōs concitavit, postero die, Ambiorix pervenit in Nerviōs et urget eōs nē relinquant occasionem sui liberandi in perpetuum atque puniendi Romanōs pro eīs iniuriīs quas Nerviī acceperint.

 

Ambiorix demonstrat duōs legatōs interfectōs esse et magnam partem exercitūs mortuam esse. Ambiorix quoque demonstrat esse nihil difficile legionem, quae hiemet cum Cicerone, subito oppressam a hostibus, interfici. Ambiorix offert se adiutorem ad eam rem.

 

hāc oratione Ambiorix Nerviīs facile persuadet.

 

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate