P. Vergilius Maro, Aeneid 1.157-179

 

Tier 2

sociī Aenēae erant dēfessī. contendunt petere lītora quae erant proxima. itaque sē vertērunt ad Libyam. est portus nāturālis in hōc locō. omnis unda frangitur saxīs.

 

circum īnsulam sunt vastae rūpēs et geminī scopulī surgunt in caelum. quoque est ātra silva dēsuper. sub fronte est antrum pendentibus saxīs et sellīs nāturālibus. est domus Nymphārum.

 

hīc nulla nāvis demittit ancoram. hūc Aenēās, cum septem nāvibus collēctīs ex classe, īit. ac magnō amōre terrae, Trōiānī ēgrediuntur et capiunt harēnam, et pōnunt membra in lītore.

 

ac prīmum Achātēs, socius Aenēae, facit ignem foliīs. tum Trōiānī capiunt Cererem corruptam aquā et īnstrūmenta, parant torrēre frumentum receptum flammīs et frangere saxō.