C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.19

 

Tier 2

virī Gallī faciunt aestimātiōnem pecūniae suae. commūnicant dōtibus tantās ex pecūniīs suīs quantās pecūniās accēpērunt ab uxōribus. habent ratiōnem hūius omnis pecūniae et servant frūctūs. uter eōrum (sive vir sive uxor) superāverit vitā, ille homo recipit reliquam partem pecuniae cum fructibus superiorum temporum.

 

virī habent potestātem vītae mortisque in uxōres līberōsque. cum pater familiae, natus claro genere, mortuus est, propinquī eius conveniunt. sī rēs dē morte vēnit in suspīciōnem, propīnquī habent quaestiōnem dē uxōribus in modum servīlem. sī aliquid malum cognitum est, propīnquī interficiunt uxōrēs excruciātās īgnī atque omnibus tormentīs.

 

fūnera sunt magnifica et sumptuōsa, prō cultū Gallōrum. Gallī conficiunt iusta funera: cremant omnia quae arbitrantur carissima esse virīs vīvīs. etiam cremant animalia et, in priorī aetate, servōs et clientēs, quōs Gallī statuunt esse dīlectōs ab virīs mortuīs.