C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.35-36

 

Tier 2

Caesar vidēbat idem futurum esse quod acciderat superiōribus diēbus. cum Rōmānī hostēs repellerent, hostēs perīculum celeritāte effugerunt.

 

tamen Caesar nunc habēbat circiter XXX equitēs quōs Commius Atrebas trānsportāverat sēcum. Caesar cōnstituit legiōnēs in aciē prō castrīs.

 

inceptō proeliō, hostēs nōn potuērunt ferre impetum nostrōrum mīlitum et sē vertērunt.

 

Rōmānī, secūtī eōs quantum longē potuērunt, occīdērunt complūrēs hostēs. deinde, omnibus aedificiīs incēnsīs, revēnērunt ad castra.

 

eōdem diē, hostēs misērunt lēgātōs ad Caesarem dē pāce.