C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.32

 

Tier 2

una legiō, quae appellābātur 'septima', mīssa est ā Caesare ut caperet frūmentum. erat nulla suspīciō bellī cum pars Britannōrum hominum remanēbat in agrīs et pars ībat in castra. subitō eī quī erant prō portīs castrōrum nūntiāvērunt Caesarī eōs vidēre maiorem pulverem in quam partem legiō iter fēcisset.

 

Caesar erat suspicātus. putāvit novum cōnsilium initum esse ā barbarīs. itaque iussit cohortēs proficīscī sēcum ad legiōnem. quoque iussit duās aliās cohortēs custodīre portās et reliquās cohortēs armārī et subsequī sē.

 

mox Caesar animadvertit suōs mīlitēs premī ab hostibus atque sustinēre impetum. Britannī tela ex omnibus partibus ad mīlitēs iacēbant.

 

nam quod ūna pars frūmentī erat reliqua, hōstēs suspicātī sunt nostrōs mīlitēs ventūrōs esse hūc. itaque Britannī celāvērunt sē in silvīs noctū. nostrī mīltēs dēposuērunt arma et tunc subitō hostēs impetum fēcērunt. hostes omnia perturbāverant et nostrōs mīlitēs circumdederant equitātū atque essedīs.

 

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate