C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.5
Tier 2
post mortem Orgetorīgis, Helvētiī cōnantur facere id quod cōnstituerant facere. illī cōnstituērunt ē finibus suīs exīre. ubi Helvētiī parātī sunt exīre, incendunt oppida sua omnia (numerō ad duodecim), vīcōs (numerō ad quadringentōs), et prīvāta aedificia reliqua. illī quoque combūrunt frūmentum omne, praeterquam quod sēcum portātūrī erant.
Helvētiī fēcērunt eās rēs quod voluērunt nullam spem reditiōnis remanēre et esse parātiōrēs ad omnia perīcula. iubent quemque hominem efferre domō molita cibāria trium mēnsum.
persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs (fīnitimīs suīs) ut ūnā cum eīs proficīscantur. eōdem consilio illae gentēs exūrunt oppidīs suīs vīcīsque. Helvētiī quoque ascīscunt Boiōs, receptōs ad sē sociōs. Boiī incolēbant trāns Rhēnum et in agrum Nōricum trānsibant Nōrēiamque oppūgnabant.
Tier 3
post mortem Orgetorīcis, nihilō minus Helvētiī cōnantur facere id quod cōnsituterant; ut exeant ē fīnibus suīs. ubi iam (Helvētiī) arbitrātī sunt sē parātōs esse ad eam rem, incendunt omnia sua oppida (numerō ad duodecim), vīcōs (numerō ad quadringentōs), reliqua prīvāta aedificia; combūrunt omne frūmentum praeterquam quod portātūrī erant sēcum; ut, spē reditiōnis domum sublātā, essent parātiōrēs ad subuenda omnia perīcula. trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent.
persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latrobrīgīs (suīs fīnitimīs) utī ūsī eōdem cōnsiliō, oppidīs vīcīsque suīs exūstīs, (ut) proficīscantur ūnā cum eīs, et ascīscunt sibi Boiōs (quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant et oppūgnāverant Nōrēiam), receptōs ad sē sociōs.
Tier 4
post ēius mortem nihilō minus Helvētiī id quod cōnstituerant facere cōnantur, ut ē fīnibus suīs exeant. ubi iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeterquam quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut domum reditiōnis spē sublātā parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda essent; trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent. persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs fīnitimīs suīs utī eōdem ūsī cōnsiliō, oppidīs suīs vīcīsque exūstīs, ūnā cum eīs proficīscantur, Boiōsque, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Nōrēiamque oppūgnāverant, receptōs ad sē sociōs sibi ascīscunt.