P. Vergilius Maro, Aeneid 1.695-735

 

Tier 3

iam Cupido laetus dona regia Carthaginibus portabat. cum venit, regina velis altis in lecto aureo se composuit. iam pater Aeneas et iuvenes Troiani conveniunt et in lecto purpureo discumbunt.

 

famuli aquam ad manus lavandos atque panem in canistris distribuunt et mantelia ferunt. quinquaginta famulae intus sunt, quae curant cibos multos tradere et penates flammis colere. centum famulae et centum ministri aetate pares sunt qui cibos et pocula in mensis ponunt.

 

similiter Tyrii multi per ianuas laeti convenerunt et in lectis pictis discumbunt. dona Aeneae —pallam et velamen pictum— mirantur, Iulum mirantur (sed deus Cupido puerum vultu et verbis simulat).

 

Phoenissa Dido infelicissima —moritura— non potuit menti satisfacere, sed conspiciens et puerum et dona, ardet. ille patrem complectitur et in collo pendet et facit ut Dido patrem falsum amet. Reginam petit.

 

Dido illum oculis, illum pectore toto amat et in gremio fovet. nescit quantus deus eam miseram moveat. Cupido memor Veneris est, et incipit animos et corda a marito Sychaeo avertere ad amorem vivum.

 

postquam quies et mensae remotae sunt, ministri crateras magnas vini statuunt. fit clamor et multae voces atria implent. Lychni incensi sunt et de tectis aureis dependent et faces noctem vincunt.

 

regina pateram gemmis auroque ornatam quaesivit et vino mero implevit (atavus Belus et progenies solebant eam implere.) tum omnibus tacitis regina precata est: “Iuppiter, qui hospites curat, hic dies laetus sit Tyriis et Troianis atque memor posteris sit. Bacchus, qui laetitiam dat, et Iuno bona adsint. et vos, Tyrii, celebrate!”

 

Tier 3 text written by John Gruber-Miller