C. Suetonius Tranquillus, Vita Divī Juliī [25]

 

Tier 3

Caesar gessit haec ferē novem annis quibus in imperiō fuit.

 

redegit (praeter socias ac bene meritas civitates) in formam provinciae omnem Galliam, quae continentur saltū Pyrenaeō Alpibusque et monte Cebenna, fluminibus Rheno ac Rhodano, et patet circuitū ad bis et tricies centum milia passum. inposuit nomine stipendiī provinciae CCCC aureōs in singulōs annōs.

 

adgressus ponte fabricatō, primus Rōmānōrum adfecit Germanōs, quī trans Rhenum incolunt, maximīs cladibus. Caesar quoque superāvit Britannōs (antea ignotōs) et imperāvit pecuniās obsidēsque. per tot successus, expertus est adversum casum nec ter amplius: in Britanniā, classe vī tempestatis paene adsumptā, et in Galliā ad Gergoviam, legione fusā, et in finibus Germanōrum, legatīs (Tituriō et Aurunculeiō) per insidiās caesīs.