P. Vergilius Maro, Aeneid 2.228-249

 

Tier 2

tum vērō terror novus movet per pectora omnium Troiānōrum, et dicunt Lāocoōnta dedisse poenās -- Lāocoōn, quī vulneraverit sacrum rōbur (equum ligneum) cuspide et iecit in tergum scelerātam hastam. Troiānī clāmant equum ligneum dūcendum esse ad templum dīvae et nūmina dīvae orānda esse. dīvidimus mūrōs et pandimus aedificia urbis.

 

omnēs sē parant laborī et ponunt sub pedibus equī lāpsūs rotārum, et ligant vincula in collō; (equus) ascendit mūrōs, fātālis māchina, plena armīs. circum equum puerī innūptaeque puellae canunt sacra et gaudent contingere fūnem manū; illa subit et inlābitur mediae urbī.

 

ō patria, ō domus dīvum, Īlium, et moenia Trōiānārum, nota bellō!

 

quater in ipsō līmine portae substitit atque quater sonitum arma dedērunt ā stomachō; contendimus tamen, immemorēs et caecī furōre, et ponimus mōnstrum īnfēlīx in sacrātā arce.

 

tunc etiam Cassandra aperit ōra fātīs futūrīs, iussū deī nōn umquam crēdita est ā Teucrīs. nōs miserī, quibus ille diēs esset ultimus, vēlāmus templa deōrum per urbem fēstā fronde.

 

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate