P. Vergilius Maro, Aeneid 1.542-560

 

Tier 2

etiam sī odistis genus hūmānum et arma mortālia, scite deōs esse memorēs fandī atque nefandī. rex nōbis erat Aenēās, quō nemo fuit iūstior, nec maior fuit pietāte, nec maior fuit bellō et armīs. quem sī fāta servant virum, sī gaudet in aetheriā aurā, neque adhūc habitat in crūdēlibus umbrīs, nōn necesse est timere; nec paeniteat tē contendere esse primum officiō.

 

in Siculīs regiōnibus et sunt urbēs et arma, et clarus Acestēs natus ā Trōiānō sanguine. permitte nobīs subdūcere classem fractam ventīs, et aptāre arborēs ā silvīs et facere rēmōs: ut possimus tendere Ītaliam, si recipimus socios et regem, ut laetī petāmus Ītaliam Latiumque; sed si salūs amissa est, et pontus Libyae habet tē, pater optime Teucrum, nec iam spēs Ïūlī est, tunc petāmus aequora Sīciliae et sēdēs parātās, unde advectī sumus hūc, et rēgem Acestēn.”

 

Īlioneus dīxit tālibus verbīs; omnes Troes simul clamabant.