The Olympian Gods
Rōmānī cōgitābant multōs deōs esse et multās deās. deī et deae habitābant in monte Olympō. omnēs deī et deae prōvinciās suās regnābant.
Jūppiter est rex deōrum. Jūppiter quoque est deus caelī et fulmen tenet. in magnō bellō, Jūppiter Sāturnum superāvit. Jūppiter etiam tempestātem regnat. saepe aquila prope Jovem volat. Graecē, sibi nōmen est "Zeus".
Jūno est uxor Jovis et rēgīna deōrum. Jūno quoque est dea mātrimōniī. Jūno etiam familiās dēfendet. saepe pāvo cum Jūnōne stat. Graecē, sibi nōmen est "Hera".
Neptūnus, frāter Jovis, mare regnat. Neptūnus semper tridentem tenet. animal Neptūnī est equus. terra tremit ob Neptūnum et saepe magnae undae factae sunt. Graecē, sibi nōmen est "Poseidon".
Plūto quoque est frāter Jovis. Plūto terram mortuōrum regnat; omnēs vīrī et fēminae hunc deum timent. omnēs vīrī et fēminae mortem timent. Plūto canem mangum habet. canis Plūtōnis tria capita habet. sibi nōmen est "Cerberus." Graecē, sibi nōmen est "Hades".
Vesta, soror Iovis, flammam in mediā urbe dēfendit. Rōmae, septem Vestālēs (sacerdotēs Vestae) aeternam flammam servant. aeterna flamma semper ardet. Graecē, sibi nōmen est "Hestia".
Cerēs quoque est soror Iovis. Cerēs est Māter Terra et dea agrī cultūrae. multī hominēs Cererem adorant. Graecē, sibi nōmen est "Demeter". Cerēs unam fīliam habet. sibi nōmen est Prōserpina. Graecē, nōmen Prōserpina est "Persephone".
Mars, fīlius Iovis et Iūnōnis, est deus bellī. Mars semper fortiter pugnat. gladium scutumque tenet. fīlius Martis est Rōmulus, conditor Rōmae. Graecē, sibi nōmen est "Ares".
Venus est dea amōris et pulchritūdinis. pater Veneris est incertus sed saepe Venus vocat Iovem patrem. Venus est uxor Vulcānī sed Martem amat. Venus est māter Aenēae, patris Rōmānōrum. Graecē, sibi nōmen est "Aphrodite".
Vulcānus, fīlius Iovis et Iūnōnis, est deus ferrārius et arma multa facit. Vulcānus est fortis sed claudus. Vulcānus est tristis quod Venus eum nōn amat. Graecē, sibi nōmen est "Hephaestus".
Minerva est fīlia Iovis sed mātrem nōn habet! Minerva ē capite Iovis salit! est dea artium et quoque est dea sapientiae in bellō. Minerva galeam saepe gerit et hastam tenet. urbēs dēfendit. Graecē, nōmen Minervae est "Athēna". in urbe Athēnārum est templum Minervae clārissimum. nōmen templō est “Parthenon”.
Apollo et Diāna sunt geminī. pater geminōrum est Juppiter; māter geminōrum est Lātōna.
Apollo est pulcher deus et multa officia habet. saepe circum caput frondēs laureae gerit et lyram portat. Apollo est deus mūsicae, poēticae, āthlēticae, et medicīnae. Apollo quoque est vātes et est deus solis. Apollo futurum vidēre potest. Graecē, sibi nōmen quoque est "Apollo".
Diāna, soror Apollinis, est vēnātrix. saepe arcum portat. Diāna animālia cūrat. Rōmānī quoque vocābant Diānam “Lūnam” quod Diāna est dea lūnae. Diāna est fortis et marītum amōremque nōn vult. Graecē, sibi nōmen est "Artemis".
Mercurius est fīlius Iovis et deae Māiae. Mercurius est nuntius deōrum. cādūceum habet. ālātam galeam et ālātās soleās gerit. deus quoque est fūr et fraudātor. infans Mercurius vaccās Apollinis cēpit! Graecē, sibi nōmen est "Hermes".
Bacchus est iuvenissimus deōrum. deus est fīlius Jovis et mortālis fēminae Semelēs. prīmō, Graecī nōn putābant Bacchum esse deum. sed mox Graecī Bacchum, deum vīnī, laudābant et adorābant. Bacchus saepe corōnam hederae gerit. Bacchus quoque saepe pōculum tenet. Graecē, sibi nōmen est "Dionysus".