Alexandrīa
Alexander Magnus, rēx Macedonum, multās terrās vīcit. annō 423 AUC (331 BCE) in Aegyptum vēnit et in lītore urbem novam condidit. urbī nōmen suum dedit: Alexandrīam.
post mortem Alexandrī Ptolemaeus, ūnus ex ducibus Alexandrī, rēx Aegyptī fuit. Ptolemaeus erat Graecus, et multī rēgēs ex familiā Ptolemaeī Aegyptum diū rēxērunt. annō 724 AUC (30 BCE) Rōmānī Aegyptum cēpērunt.
ante urbem in marī erat īnsula parva, Pharus. Ptolemaeī pontem longum ex saxīs aedificāvērunt, et pōns īnsulam ad terram iungēbat. pōns ferē mīlle passūs longus erat, et mare in duōs portūs dīvīdēbat. nāvēs ex tōtō orbe terrārum in portūs Alexandrīae veniēbant.
in īnsulā Ptolemaeī turrem altissimam aedificāvērunt. Graecī turrem quoque Pharum vocābant. nocte in summā turre ignis ārdēbat, et nautae lūmen Pharī procul in marī vidēbant.
viae Alexandrīae rēctae erant. via lātissima ā portā Sōlis ad portam Lūnae per mediam urbem ībat. multae aliae viae, quae quoque rēctae erant, ad viam magnam veniēbant. prope portum magnum erat rēgia, ubi rēgēs habitāverant. posteā ibi praefectus Aegyptī habitābat, quem imperātor Rōmānus mittēbat. prope rēgiam erat bibliothēca Alexandrīae, maxima omnium. sed dē bibliothēcā alia fābula est.
in Alexandrīā trēs populī habitābant. Graecī dīcēbant: "urbs nostra est, quod Alexander eam condidit." Aegyptiī dīcēbant: "terra nostra est, quod hīc multō ante Alexandrum habitābāmus." Iūdaeī quoque in magnā parte urbis habitābant, et lēgēs suās servābant. Rōmānī omnibus imperābant. Graecī tamen plūra iūra habēbant quam Aegyptiī aut Iūdaeī, quod Rōmānī ita volēbant. inter populōs saepe erant contrōversiae, et interdum pugnae in viīs.