Regnum Plūtōnis
Rōmānī et Graecī multās fābulās dē mortuīs nārrābant. in fābulīs, animae mortuōrum sub terrā habitant, in regnō Plūtōnis. Plūtō est deus mortuōrum, et regnum eius magnum et obscūrum est.
anima ad regnum nōn facile venit. prīmum necesse est animae flūmen Acheruntem trānsīre. in flūmine est senex, nōmine Charōn, quī animās in parvā nāve trāns aquam portat. sed Charōn nōn omnēs portat: anima pecūniam dare dēbet. itaque Rōmānī parvam pecūniam in ōre mortuī pōnēbant.
trāns flūmen sunt duae viae. ūna via ad Tartarum dūcit. Tartarus est locus poenārum: ibi animae malae poenās dant. altera via ad Elysium dūcit. Elysium est locus beātōrum: ibi animae bonae in pāce vīvunt. iūdicēs mortuōrum animās spectant et viam mōnstrant.
in Elysiō est flūmen Lēthē. aqua flūminis memoriam capit: anima quae ex aquā bibit vītam antīquam nōn iam tenet. poētae dīcunt: hae animae iterum in novīs corporibus vīvere incipiunt.
ē regnō Plūtōnis sunt duae portae. ūna porta est dē cornū: per hanc portam umbrae vērae exeunt. altera porta est dē ebore (ebur est rēs alba et pulchra, ē dente elephantī): per hanc portam somnia falsa exeunt. cūr Aenēās per portam eburneam exiit? poētae nōn respondent. fortasse tū respondēre potes.