C. Plīnius Secundus Māior

 

C. Plīnius Secundus, quī "Plīnius Māior" appellātur, eques Rōmānus et scrīptor nōtissimus erat. Plīnius annō 776 AUC (23 CE) nātus est. imperātor Vespasiānus eum praefectum classis Rōmānae fēcit. classis Rōmāna apud Mīsēnum, prope Neāpolim, stābat.

 

Plīnius vir magnae dīligentiae erat. per diem prō imperātōre labōrābat, sed noctū semper legēbat et scrībēbat. opus eius māximum "Nātūrālis Historia" vocātur. hoc opus XXXVII librōs habet. in hīs librīs Plīnius dē multīs rēbus scrīpsit: dē astrīs et terrīs, dē herbīs et animālibus, dē medicīnā et metallīs, dē statuīs et pictūrīs et lapidibus pretiōsīs. Plīnius per imperium Rōmānum multa mīrābilia invēnit et rettulit.

 

annō 832 AUC (79 CE), Plīnius Mīsēnī erat cum sorōre suā et nepōte. nepōs eius, quī "Plīnius Minor" appellātur, tum iuvenis XVII annōrum erat. subitō soror Plīniī nūbem magnam et ātram in caelō cōnspexit. haec nūbēs ā monte Vesuviō ascendēbat. Vesuvius ērumpēbat! Plīnius rem mīrābilem propius spectāre volēbat. sed nūntius quoque advēnit: Rēctīna, fēmina quae sub monte Vesuviō habitābat, auxilium rogāvit, quod fugere nōn poterat. nunc cinerēs et lapidēs calidī ē caelō cadēbant, sed Plīnius amīcōs suōs adiuvāre cōnstituit. nāvēs parāvit et dīxit: "fortūna fortēs iuvat!"

 

Plīnius ad Stabiās nāvigāvit, ubi amīcus eius Pompōniānus in perīculō erat. quamquam media diēs erat, caelum ātrum erat sīcut nox. flammae undique in monte appārēbant. lapidēs māgnī ē caelō cadēbant. Plīnius, postquam ad amīcōs pervēnit, eōs plācāre cōnstituit. sed āēr malus plēnus cinerum erat. Plīnius spīrāre nōn poterat. in lītore cecidit nec posteā surrēxit. corpus eius post duōs diēs inventum est. ita Plīnius Māior, dum aliōs servāre temptat, ipse periit. Plīnius Minor posteā mortem avunculī suī in epistulīs ad Tacitum scrīpsit.

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate