The Birth of Aeneas

 

ōlim Venus erat dea superba, quod deōs amārē hominēs cōgere poterat. Juppiter ergō cōnsilium cēpit. Venus, dum prope montem Īdam errābat, pulchrum pāstōrem cōnspexit. pāstor erat hērōs nōmine Anchīsēs. statim Venus eum ob voluntātem Jovis dēsīderābat.

 

Venus, quae in fōrmam puellae pulchrae sē mūtāvit, Anchīsae appropinquat. Anchīsēs illam puellam esse mortālem nōn crēdit, sed Venus dīxit, “ego sum fīlia rēgis Otrēī, quī omnem Phrygiam regit. Mercurius mē ab templō Diānae abdūxit. ego nunc erō uxor tua.”

 

Anchīsēs, quī pulchritūdine Veneris resistere nōn potest, cōnsentit. mox fīlium nōmine Aenēās habuērunt. Aenēās erat fortis hērōs, quī in Trōiānō bellō pugnābat. Aenēās urbem fortissimē dēfendit. ipse etiam contrā Diomēdem pugnāvit sed eum vincere nōn poterat. in nūbe, Venus ā proeliō fīlium suum abdūxit. ēheu! mox Trōia ruit!

 

Aenēās cum mātris auxiliō ab Trōiā fūgit. Aenēās patrem in umerō ferrēbat et fīlium Ascanium in manū dūcēbat, sed uxor sua Creūsa in ruīnā periit. Aenēās per mare et per terrās errābat, quod urbem novam petēbat. tandem Ītaliam advēnit, sed Rutulī et Latīnī nōn amīcī erant Aenēae.

 

Aenēās post bellum magnum Latīnōs et Rutulōs superāvit. fīliam rēgis Latīnī, Lāvīniam, in mātrimōnium dūxit. Aenēās et Trōiānī quoque urbem Lāvīnium condit. Ascanius (cui secundum nōmen est Jūlus) quoque urbem nōmine Albam Longam condit. hāc ab urbe Rōmulus et Remus vēnērunt. igitur hominēs dīcunt, “Aenēās erat pater Rōmānōrum.”

 

Text originally written by Sean Minion