Roman Authors

 

Rōmānī diū litterās Graecās legere mālēbant. Graecī scrīptōrēs erant optimī. cūr Rōmānī alium aliquid lēgant? Plautus et Terentius, quī erat lībertus, prīmum comediās scrīpsit. autem hī comediās Graecās imitātī sunt. Ennius erat pater Rōmānōrum poētārum. pauca fragmenta Enniī sōla hodiē exstant. Annālēs erant nōtissimī, quī historiam Rōmae nārrāvērunt.

 

M. Tullius Cicerō et C. Jūlius Caesar linguam Latīnam ad Graecam tollere volēbat. Cicerō multās ōrātiōnēs et epistulās ad familiārēs scrīpsit. ille quoque philosphiam Rōmānīs scrīpsit. Caesar commentāriōs dē Bellō Gallicō et dē Bellō Cīvīlī suō scrīpsit. Catullus erat poēta lyricus, quī dē amōre et vītā urbāna nārrāvit, sīcut Graecā poētā Sapphō.

 

imperātor Augustus item litterās Rōmānās esse meliōrēs quam Graecās voluit. sub Augustō multī scrīptōrēs Rōmae exstitērunt. Vergilius erat nōtissimus ex hīs, cūius Būcolica et Geōrgica vītam rūsticam laudant. autem Vergilius Aenēidem quoque scrīpsit, quae Īliadī et Odyssēae Homērī respondit. Epodēs et Odēs Horātiī, quī quoque erat Maecēnātīs cliēns, vitam Rōmānam sub Augustō celebrāvērunt. Līvius CXLĪĪ librōs dē historiā scripsit, ab Urbe Condita.

 

in Metamorphōse et Hērōidībus, Ovidius multās fābulās mȳthologicās scrīpsit, sed Ars Armatoria Ovidiī omnēs amāre docuit. Augustus, cui versūs nōn placent, Ovidium ab urbe Rōmā ēiēcit, exulem. Propertius, cliēns Maecēnātis, et Tibullus elegīās scrībēbant, quae puellās et puerōs amātōs lūgēbant. fēmina Rōmāna Sulpicia etiam versūs scrīpsit.

 

Text originally written by Sean Minion

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate