Herculēs nāscitur

 

ōlim Juppiter multās fēminās amābat. Juppiter multās fēminās cupiēbat. Juppiter iam uxōrem, Jūnōnem, habēbat sed tamen multās fēminās amābat.

 

ūnō diē, Juppiter fēminam mortālem pulchram, Alcmēnam, spectābat. Juppiter Alcmēnam cupiēbat sed Alcmēna erat uxor fidēlis et iam marītum habēbat. nōmen marītī erat Amphitryōn.

 

mox Juppiter cōnsilium cēpit et Alcmēnam dēcēpit. Juppiter sē in marītum Alcmēnae mūtāvit! Jūnō erat īrātissima ob crīmen Jovis. sed Jūnō Jovem pūnīre nōn poterat. Jūnō tamen Alcmēnam pūnīre poterat. Alcmēnam pūnīre voluit quod Juppiter eam amābat.

 

Baby Hercules, sitting in a diaper and frowning, strangles a black snake in each fist. A lion skin and a small club lie beside him.Alcmēna fīlium habuit, nōmine Herculēs. Jūnō adhūc erat īrātissima. Jūnō tandem īnfantem Herculem interficere temptāvit sed nōn poterat. Jūnō duōs serpentēs ad īnfantem Herculem mīsit. Herculēs serpentēs rapuit et eōs strangulāvit. Herculēs perīculum nōn timēbat. Herculēs erat fortis!

 

mox Herculēs erat iuvenis fortis. Herculēs contrā multōs hostēs pugnāvit. Herculēs quoque uxōrem habēbat. nōmen uxōris erat Megara. Herculēs quoque fīliōs habēbat et erat laetus. Jūnō Herculem spectābat et adhūc Herculem pūnīre voluit. Jūnō adhūc īrātissima erat quod Juppiter Alcmēnam amābat. Jūnō cōnsilium cēpit.

 

Jūnō furōrem ad Herculem mīsit et Herculēs furōrem accēpit. uxōrem et fīliōs interfēcit. Herculēs tunc ad vātem in Delphīs fūgit quod Herculēs auxilium Apollinis voluit. vātēs Apollinī dīcere poterat.

 

vātēs dīxit, “Herculēs, deī sunt īrātī quod familiam tuam interfēcistī. ergō necesse est tibi duodecim labōrēs cōnficere. ad rēgem Eurystheum īre dēbēs. Eurystheus tibi labōrēs dabit.” itaque Herculēs ad rēgem Eurystheum iit.

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month