Creation

in initiō nūlla terra est. nūllum mare est. nūllum caelum est. sed ūna rēs est. Graecī hanc rem "chaos" vocant.
chaos est magnum. chaos omnia habet. sed omnia in ūnō locō sunt. lūx nōn est. animālia nōn sunt. aqua nōn fluit.
tum quis omnia dīvidit? Graecī duās fābulās habent. deus magnus omnia dīvidit. aut nātūra omnia dīvidit. Graecī nōn sciunt.
deus terram facit. deus caelum facit. deus mare facit.
terra est Gāia. Gāia est māter magna. caelum est Ūranus. Ūranus est pater magnus.
Gāia et Ūranus multōs līberōs habent. duodecim līberī sunt Tītānēs. Sāturnus quoque est Tītān. Sāturnus est fīlius ultimus.
Gāia quoque mōnstra habet. Cyclōpēs sunt mōnstra magna. Cyclōpēs sunt fortēs. Cyclōpēs fulmina faciunt. sed Cyclōpēs duōs oculōs nōn habent. Cyclōpēs ūnum oculum habent!
Gāia quoque trēs fīliōs magnōs habet. hī fīliī centum manūs habent. hī fīliī quīnquāgintā capita habent!
Ūranus fīliōs videt. Ūranus fīliōs timet. Ūranus fīliōs in terrā pōnit. nunc fīliī in Gāiā sunt. Gāia est trīstis. Gāia est īrāta.
Gāia gladium facit. Gāia gladium Sāturnō dat. Sāturnus gladium capit. Sāturnus parvus est, sed Sāturnus nōn timet.
Sāturnus cum Ūranō pugnat. Sāturnus Ūranum superat. Ūranus nōn iam est rēx. nunc Sāturnus est rēx deōrum. Sāturnus in caelō manet.