Prometheus

 Creation of humanity by Prometheus as Athena looks on (Roman-era relief, 3rd century AD)

postquam bellum contra Gigantēs, Olympiī Deī totum imperium habent. in terrā multa animālia habitant sed hominēs non iam terram habitant. fortasse maximus deus homines creat aut fortasse Promētheus hominēs ē terrā facit. hominēs nunc ad caelum spectant et deōs adorant.

 

hī hominēs animālia sacrificant sed saepe parvus cibus remanet. Promētheus, fīlius Iapetī, saepe ad hūmānōs spectat et eōs adiuvāre desiderat. Promētheus tunc cōnsilium capit; Promētheus fraudāre Iovem desiderat.

 

Promētheus sacrificium capit et tunc inīquē dīvidit. ponit ossa in sēbō sed carnem in coriō ponit. ille tunc Iovem vocat et dicit, “necesse est tibi unum sacrificium legere atque alium sacrificium humanīs dāre.”

 

Iuppiter dolum cognoscit sed tamen ossa in sēbō legit. ille deus dīcit, “Promētheus mē fallit! ita vero, hominēs nunc carnem habent sed… poenam dō!” Iuppiter nunc est iratus et Promētheus est territus. Iuppiter flammās (ignem) ā hominibus capit. hūmānī nunc frigidī sunt nēque hūmānī cēnam coquere nōn possunt.

 

Promētheus iterum Iovem fallit; ignem in ferulā celat, ā caelō descendit, et ad humanōs flammās portat. hominēs iterum calorem habent et non iam frigidī sunt. hūmānī iterum cēnam coquere possunt.

 

Iuppiter iterum est iratus. Iuppiter nunc hūmānōs fallit et donum eīs dat…

 

Word Count: 192