Pandōra

 

postquam Promētheus ignem hominibus dedit, Juppiter valdē īrātus erat quod Promētheus dolum contrā eum fēcerat. itaque Juppiter cōnsilium cēpit.

 

Juppiter ad Vulcānum, fīlium suum, vēnit et dīxit: "Vulcāne, mī fīlī! necesse est fēminam pulchram ē terrā creāre. necesse est omnibus deīs dōna fēminae dare."

 

Vulcānus fēminam ē terrā creāvit, et omnēs deī deaeque dōna fēminae dedērunt.

 

Juppiter nōmen "Pandōra" fēminae dedit. Juppiter quoque arcam fēminae dedit. arca plēna malōrum rērum erat. tum Juppiter Pandōrae dīxit: "nōlī aperīre arcam!"

 

posteā Juppiter ad Epimētheum, frātrem Promētheī, vēnit. Juppiter dīxit: "ego fēminam pulchram habeō. tū cupīs fēminam pulchram habēre?"

 

Epimētheus respondit: "ita vērō! ego cupiō fēminam habēre." Juppiter rīsit et Pandōram vocāvit. Pandōra arcam in manū tenēbat. tum Pandōra ad Epimētheum ambulāvit.

 

Epimētheus laetus erat, sed Promētheus timēbat. Promētheus frātrem monuit, sed frustrā. Epimētheus fēminam amābat. Juppiter iterum rīsit.

 

Epimētheus saepe dē arcā rogābat. Pandōra nihil dē arcā dīcēbat. Epimētheus saepe rogābat: "quid est in arcā? aperī arcam!" Pandōra quoque cūriōsa erat et cupiēbat arcam aperīre.

 

tandem Pandōra arcam aperuit! subitō multa mala ex arcā exiērunt. Pandōra timēbat et statim arcam clausit. spēs sōla in arcā mānsit.

 

Promētheus trīstis erat quod hominēs nunc multa mala vidēbant. sed Promētheus spem hominibus dedit. Promētheus quoque alia dōna hominibus dedit: hominēs nunc in domibus vīvēbant, agrōs colēbant, dē medicīnā intellegēbant, nāvēs nāvigābant, et instrūmenta faciēbant.

 

Juppiter autem iterum erat īrātus.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month