Mūrī Trōiae
ōlim Apollō et Neptūnus vīdērunt Lāomedontem. Lāomedon erat rēx et aedificābat mūrōs magnōs. hī mūrī erant circā suam urbem. haec urbs erat Trōia.
labor erat difficilis atque Apollō et Neptūnus dēsīderāvērunt adiuvāre Lāomedontem. Lāomedon erat fessus et nōn dēsīderābat labōrāre. illī deī mūtāvērunt sē in hominēs et ad Lāomedontem vēnērunt. Lāomedon dīxit, “ō hominēs bonī, adiuvāte mē! habeō multam pecūniam et labor est difficilis!”
Apollō et Neptūnus mōvērunt magna saxa et aedificāvērunt mūrōs magnōs. Lāomedon tamen nōn dēsīderābat dāre pecūniam Apollinī Neptūnōque.
![]()
atque Apollō et Neptūnus mīsērunt mōnstrum ad Trōiam. ōrāculum dīxit, “Lāomedon dēbet sacrificāre suam fīliam!” Lāomedon tamen nōn dēsīderābat sacrificāre suam fīliam. Lāomedon rogāvit, “ubī sunt hērōes? habeō equōs immortālēs!”
Herculēs advēnit, contrā mōnstrum pugnāvit, et servāvit fīliam Lāomedontis. Lāomedon tamen nōn dēsīderābat dāre equōs immortālēs Herculī.
atque Herculēs interfēcit Lāomedontem. modo ūnus fīlius Lāomedontis mānsit. hic fīlius erat Priamus. nunc Priamus erat rēx Trōiae.