Aenēās in Regnō Plutōnis

 

Charōn Aenēan in scaphā trāns Rīvum Acherontem portābat. trāns rīvum, Aenēās multās umbrās vidēre poterat. in multitudine, Aenēās unam umbram, Didonem, spectāre poterat. ad Didonem Aenēās cucurrit et Didonī dicere temptāvit. Dido tamen ad Aenean nōn spectābat.

 

Aenēās dīxit, “ō rēgīna, tū in Regnō Plutōnis adēs? cūr? erās nōn mortua in Carthagine.”

 

Dido erat tacita.

 

Aeneas iterum dīxit, “mē paenitet, ō rēgīna. necesse erat mihi discedere quod Iuppiter mē iubet. Iuppiter mē iubet ad Ītaliam navigāre. Iuppiter mē iubet novam Troiam condere. nōluī ā Carthagine discedere. prō tē doleō quod nunc tu es mortua.”

 

Dido adhūc erat tacita. ad Aenean nōn spectābat. nōn respondēbat. Dīdō ad maritum mortuum, Sychaeum, ambulāvit et ab Aenēā discessit. Aenēās erat tristis quod Dīdō nōn respondēbat. sed necesse erat Aenēae per Regnum Plutōnis iter continuere.

 

in Regiō, Aenēās multās umbrās heroum Graecōrum Troianōrumque vīdit. heroēs Graecī statim ab Aenēā fugērunt sed Troianī Aenean admirātī sunt. Aenēās unum Troianum, Deiphobum, conspexit. Deiphobus erat martius Helenae postquam Paris necatus est. Helena tamen sīvit Menelaum Ulixemque cubiculum intrāre et Menelaus Deiphobum necāvit. nunc Deiphobus erat in Regnō Plutōnis.

 

Aenēās Deiphobō dicere voluit et Deiphobum salutāvit. Sibylla tamen ad caelum digitō monstrābat et Aenēās erat tristis. necesse est sibi continuere.

 

Sibylla dīxit, “est duae viae. una via ad Tartarum ducit. est locus malus. alia via ad Elysium ducit. necesse est nobis in illā viā ambulāre." Itaque Aenēās et Sibylla ad Elysium ambulāvērunt. in Elysiō, Aenēās Musaeō appropinquāvit. Musaeus erat cantor notissimus. Musaeus Anchisem indicāvit. Anchises erat prope Rīvum Lēthē. ad patrem Aenēās cucurrit.

 

Aenēās patrem suum dē Rivō et umbrīs rogāvit. Anchises respondit, “umbrae ē Rīvō Lēthe bibunt et tunc nascuntur in novīs corporibus. ob aquam in Rīvō, umbrae dē prioribus vivīs nōn putant. multae umbrae hīc in futurō erunt ducēs Romae. illa umbra,” Anchises umbram magnum indicāvit, “erit Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus. erit vir optimus et dux potentissimus Romae.”

 

Aeneas rogāvit, “quis est ille vir? videtur iuvenis.”

 

pater Anchises gremuit et respondit, “erit Marcus Claudius Marcellus. erit nepos Augustī. est triste quod fortasse Marcellus erit Romanus optimus sed deī capiant eum ā populīs Rōmānīs. Rōma tamen habēbit totum imperium et familia Augustī in futurō extendat.”

 

Aenēās erat laetus quod Rōma erit potēns et habēbit ducēs optimī. sed tempus erat discedere. Aenēās dīxit “valē, ō pater optimē” et ambulāvit cum Sibyllā ad portam. Sibylla duās portās Aenēae ostendit. una porta erat cornea et umbrae verae per portam trānsīre possunt. alia porta erat eburna et somnia falsa per illam portam exeunt.

 

Aenēās et Sibylla per portam eburnam exiērunt.

 

Word Count: 429