Īnfēlix Dīdō
in Libyā, Aenēās omnia Dīdōnī dīcēbat et omnēs amīcī Dīdōnis tacitī sedēbant. tandem Dīdō hospitēs dīmittēbat et omnēs Pūnicī Trōiānīque dormiēbant. sed Dīdō dormīre nōn poterat. per tōtam noctem dē Aenēā et labōribus Trōiānōrum putābat. erat trīstis.
Aenēās et Trōiānī post tantōs labōrēs fessī erant. eīs placēbat in Libyā manēre. tum Dīdō Aenēam amāre incēpit; Aenēam semper spectābat. Aenēās nōn iam habēbat uxōrem, Dīdō nōn iam habēbat marītum. Aenēās quoque Dīdōnem amābat.
per tōtam hiemem in Libyā manēbat et Dīdōnem iuvābat, dum novam urbem faciēbat.
sed rēx deōrum, Iuppiter, Aenēam dē caelō spectābat. īrātus erat quod Aenēās ibi manēbat et ad Italiam nōn nāvigābat. Mercurium, nūntium deōrum, vocāvit et "venī, Mercurī," inquit, "ad Libyam celeriter volā! Aenēam iubē statim ad Italiam nāvigāre!"
Mercurius statim imperia patris facere parābat; ālās in pedibus posuit et dē caelō in Libyam volāvit. Aenēam invēnit; Aenēās domum faciēbat. ad eum accessit et "audī mē, Aenēā," inquit, "ego sum Mercurius, deōrum nūntius. Iuppiter, rēx hominum et pater deōrum, mē mittit ad tē. mē iubet haec verba tibi dīcere: nōlī in Libyā manēre. statim ad Italiam nāvigā et novam Trōiam ibi conde. Nunc!"
Aenēās, ubi Mercurium ante oculōs vīdit et imperia Iovis audīvit, territus erat. nōn poterat imperia deōrum neglegere. ad comitēs rediit et iussit eōs nāvēs parāre. necesse erat sibi ad Italiam nāvigāre.
sed Dīdō omnia cognōvit; ad Aenēam cucurrit et "perfide!" clāmāvit, "tūne parās sine mē exīre? amōrem meum nōn amās? mē sōlam relinquis? ego sōla maneō et moriar!"
ille hērōs trīstis erat et respondit, "ego quoque tē amō nec tacitus abīre parō. sed Iuppiter ipse mē iubet novam Trōiam in Italiā condere. Italiam nōn meō animō petō." tum vērō īra in Dīdōne magna erat. "ego tē nōn retineō. ī nunc. Italiam pete. sed tē moneō: poena mala tē manet; aut ego aut aliī Pūnicī posteā poenās ā tē capient." sīc Dīdō dīxit et ad terram cecidit.
Aenēās trīstis erat sed tamen Dīdōnem relīquit. tum rediit ad comitēs nāvēsque. necesse erat sibi facere imperia deōrum. necesse erat sibi parāre nāvēs. postrīdiē prīmā lūce Trōiānī nāvigāre incēpērunt.
Dīdō, ubi diēs vēnit, ad mare spectāvit. nāvēs Trōiānōrum vīdit ad Italiam nāvigantēs. dēspērāvit. servōs iussit magnum ignem facere. ad ignem ascendit. gladium cēpit. omnēs servī territī spectāvērunt. Dīdō tum pectus suum gladiō percussit. omnēs lacrimābant quod Dīdōnem mortuam vidēbant. soror Dīdōnis, Anna, ignem ad corpus portāvit et mox corpus Dīdōnis in flammīs erat. nūbēs nigrae ad caelum surrēxērunt.
tum Aenēās, dum per mare celeriter nāvigābat, ad Libyam respēxit. nūbēs nigrās vīdit in caelum surgentēs. "quid videō? quid est?" inquit. "cūr nūbēs nigrae ad caelum surgunt? est Dīdō in perīculō? quid dēbeō agere?" sed redīre nōn poterat ob imperia deōrum. trīstis erat sed ānxius ad Italiam nāvigābat.