Mālum Aureum

 

ōlim deī deaeque convīvium habēbant. hērōs Pēleus voluit in mātrimōnium deam Thetidem dūcere. Iuppiter, quī praedictum dē Thetide audīvit et erat territus, dedit deam Thetidem hērōī Pēleō. dea autem Thetis nōn dēsīderābat hērōem Pēleum. Iuppiter tamen est omnipotēns.

 

Pēleus et Thetis omnēs deōs deāsque invītābant. deī autem Discordiam nōn invītāvērunt et illa dea erat īrātissima. Discordia cōnflīctiōnem amāvit. Discordia Pēleō cōnflīctiōnem dare dēsīderābat.

 

Discordia mālum aureum habuit et in mālō 'PULCHERRIMAE' scrīpsit. tum Discordia mālum in convīvium iēcit. Iūnō et Venus et Minerva mālum dēsīderābant. Iuppiter territus erat et dīxit, "ego cōnstituere nōn possum. mortālis Paris dēbet cōnstituere." atque Iuppiter mortālem Paridem ad convīvium vocāvit. Paris erat fīlius Priamī, rēgis Trōiae.

 

Iuppiter Paridī dēclārāvit, "necesse est tibi cōnstituere. dā mālum aureum ūnī ex deābus!"

 

Iūnō Paridī dīxit, "possum dāre tibi rēgnum Asiae Eurōpaeque."

 

Minerva Paridī dīxit, "possum dāre tibi sapientiam et artem in proeliō."

 

Venus Paridī dīxit, "possum dāre tibi pulcherrimam fēminam mortālem."

 

erat difficile Paridī cōnstituere et ille diū putāvit. Paris dēsīderāvit omnia quae deae eī dāre voluērunt. Paris putāvit, "ego dēsīderō potentiam? ego dēsīderō rēgnum? sapientiam? minimē. ego cupiō fēminam pulcherrimam."

 

Paris tandem mālum Venerī dedit et Venus pulcherrimam fēminam mortālem, Helēnam, Paridī dedit. Iūnō et Minerva erant īrātissimae quod eīs Paris mālum nōn dedit.

 

sed ēheu! Helēna iam habēbat marītum. marītus Helēnae erat Menelaus, rēx Spartae. necesse erat Paridī ad Spartam nāvigāre.

 

post multōs annōs, Paris ad Spartam nāvigāvit et Menelaum Helēnamque vīsitābat. Menelaus in hospitiō Paridem accēpit et Helēna Paridī multa dōna dedit.

 

ūnā nocte, Paris in cubiculum intrāvit et Helēnam rapuit. Paris celeriter ad Trōiam nāvigāvit. Menelaus erat trīstissimus et frātrem quaesīvit. frāter, rēx Agamemnōn, erat potentissimus rēx in Graeciā. Agamemnōn erat rēx Mycēnārum.

 

Menelaus Agamemnōnī omnia narrāvit. Agamemnōn erat īrātissimus sed Agamemnōn bellum amāvit. Agamemnōn cōnsilium cēpit et omnēs hērōēs in Graeciā vocāvit.

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate