Mors Pallantis
Turnus exercitum magnum collēgit et ad Diomēdēn nūntium mīsit. Diomēdēs erat hērōs Graecus et cum Trōiānīs in Bellō Trōiānō pugnāvit. Diomēdēs in Italiā nunc habitābat et Trōiānōs nōn amābat. in epistulā, Turnus scrīpsit, "fortasse vīs iterum bellum gerere cum Trōiānīs? sunt Trōiānī in Italiā. Aenēās, dux Trōiānōrum, uxōrem meam cēpit! adiuvā mē! cum Aenēā pugnā!"
Diomēdēs, fessus bellō, Turnō dīxit, "minimē. nōn iam cum Trōiānīs pugnāre volō."
Turnus erat trīstis sed ad exercitum suum rediit et ad Latium contendit.
Aenēās tum ad Evandrum iter fēcit. Evander erat rēx Graecus et urbem "Pallantium" condēbat. Pallantium erat prope flūmen Tiberim et posteā erit "Rōma". Evander ad Italiam deōs Graecōs, lēgēs Graecās, et litterās Graecās portābat. pater Evandrī patrem Aenēae nōverat et eum amīcē accēperat. ergo Evander quoque Aenēam in domum suam accēpit.
Evander exercitum Aenēae dedit. Evander quoque iussit fīlium suum Aenēam adiuvāre. fīlius Evandrī erat Pallās. Aenēās erat laetus quod nunc novōs comitēs habēbat. Venus Aenēam spectābat et ānxia erat. Aenēās arma optima nōn habēbat. Venus ergo ad marītum suum, Vulcānum, ambulāvit et iussit eum facere arma nova. Vulcānus uxōrem suam amābat et arma nova facere cōnstituit.
Vulcānus ad flammās ambulāvit et scūtum novum faciēbat. in scūtō erant multae pictūrae. pictūrae dīcēbant fābulās dē Rōmā. in pictūrīs sunt Lupa, Rōmulus, Remusque. in pictūrīs est Caesar. Caesar Galliam vīcit et habet tōtum imperium. in pictūrīs est proelium "Actium". prope Actium, Octāviānus Mārcum Antōnium Cleopātramque vīcit. Octāviānus tum tōtum imperium habuit et erat imperātor optimus. in pictūrīs Rōma glōriam multam habuit.
Aenēās bellum gerere parātus est. Iūnō, Aenēam vidēns, Īridem ad Turnum mīsit. Īris erat nūntia Iūnōnis. Īris ad Turnum per caelum iter fēcit. Īris dīxit, "Turne, tempus est. ī ad bellum!"
Turnus ad exercitum suum vēnit et dīxit, "tempus est! īte ad bellum! necesse est nōbīs Aenēam necāre!"
exercitus Turnī laetus erat. Turnus laetus erat. Iūnō, omnia spectāns, quoque laeta erat.
mox duo exercitūs ad proelium contendērunt. Aenēās, Turnum spectāns, ad exercitum suum dīxit. Trōiānī et mīlitēs Evandrī Rutulōs Latīnōsque malīs verbīs vocābant. Rutulī et Latīnī Trōiānōs quoque malīs verbīs vocābant. Numānus, mīles Rutulus, ad Trōiānōs vēnit. dīxit, "Trōiānī! vōs nōn timeō! nōn estis virī Trōiānī! vōs estis fēminae Trōiānae!"
Ascanius, fīlius Aenēae, erat īrātus. dīxit, "Iuppiter, ōrō tē prō Trōiānīs. necesse est nōbīs Rutulōs vincere. necesse est nōbīs novam Trōiam condere." Iuppiter, glōriam Ascaniī posteā vidēns, Ascaniō auxilium dat.
Ascanius arcum magnum sagittamque sūmpsit. Ascanius sagittam ēmīsit et per caelum Iuppiter eam portābat. sagitta caput Numānī percussit et Numānus ad terram cecidit. Numānus erat mortuus. Rutulī valdē territī erant sed mox iterum fortēs erant. Aenēās, laetus prō glōriā Ascaniī, magnā vōce dīxit.
statim inter sē Trōiānī Rutulīque pugnābant. multī Trōiānī Rutulōs multōs necāvērunt. multī Rutulī quoque Trōiānōs necāvērunt. Lausus, quī erat Rutulus, Pallantem malīs verbīs vocābat. Lausus Pallantem necāre voluit quod Pallās multōs Rutulōs in proeliō necāverat. Lausus et Pallās inter sē pugnābant et Turnus ad Lausum veniēbat. Turnus Lausō auxilium dare voluit.
Turnus dīxit, "Pallās! tē necābō! fortasse tuus pater adest? necesse est sibi mortem tuam spectāre!"
Pallās Herculem ōrābat, "adiuvā mē, ō hērōs maxime!"
sed Herculēs Pallantem nōn adiūvit. Iuppiter Herculī dīxit, "fīlī optime, nōn potes Pallantem adiuvāre." Herculēs erat trīstis. Turnus hastam magnam mīsit et hasta per caelum iter fēcit. hasta in caelō magnam vōcem fēcit. hasta pectus Pallantis percussit. ad terram Pallās cecidit.
Turnus, quod vīcerat, ad corpus Pallantis ambulāvit et arma Pallantis cēpit.
Aenēās, omnia spectāns, nunc erat īrātissimus! Aenēās nunc Turnum necāre voluit.