Bellum Trōiānum II
postquam Patroclum interfēcit, Hector arma Achillis ā corpore cēpit. Hector nunc habuit arma optima et nunc erat hērōs optimus in bellō.
necesse erat Achillī nova arma invenīre atque Achillēs suam mātrem, Thetidem, vocāvit.
Thetis voluit suum fīlium adiuvāre et ad Vulcānum iter fēcit. Vulcānus erat faber maximus.
Thetis dīxit: "Vulcāne, meus fīlius, Achillēs, nova arma requīrit. potesne nova arma facere? adiuvā Achillem!"
Vulcānus respondit: "ita vērō, Thetis, possum nova arma facere." Vulcānus statim malleum suum cēpit et incēpit nova arma facere. deus clipeum novum fēcit et nunc Achillēs arma optima habuit. hic clipeus erat gravissimus clipeus in tōtō mundō. modo Achillēs hunc clipeum tollere poterat. Achillēs erat nunc parātus ad bellum revenīre.
Trōiānī, ubi Achillem vīdērunt, erant territī. Achillēs statim multōs Trōiānōs interfēcit et Hectorem petīvit. Achillēs et flūmen strangulāvit! Hector, ubi Achillem vīdit, sē vertit et ad urbem fūgit. omnēs Trōiānī quoque in urbem fūgērunt. Hector autem sē vertit iterum et contrā Achillem pugnāvit.
rēx Priamus, in mūrīs Trōiae, ad Hectorem exclāmāvit: "Hector, nōn dēbēs contrā Achillem pugnāre. nōn potes eum superāre!" māter Hectoris, Hecubē, quoque ad fīlium suum exclāmāvit sed Hector nōn audīvit. Hector, sōlus, sine sodālibus, Achillem exspectābat.
Achillēs ad Hectorem celeriter currit sed Hector subitō Achillem timēbat. Hector temptāvit ab Achille fugere sed Trōiānī iam portās urbis clausērant. Hector extrā mūrōs urbis manēbat.
Hector ter circum mūrōs cucurrit sed tandem contrā Achillem pugnāvit. Achillēs nunc erat īrātissimus quod Hector fugere temptāvit.

Achillēs Hectorem īnsultāvit et hastam suam iēcit. Hector hastam ēvītāvit et tunc ad Achillem hastam suam iēcit. ecce! hasta Hectoris in clipeō Achillis haesit.
eheu! Hector autem Achillem nōn vulnerāvit.
Achillēs hastam dētrāxit et fortiter hastam per caelum ad Hectorem iēcit. hasta sonum magnum fēcit et Hectorem trānsfīxit. Hector ad terram cecidit. Hector erat mortuus et omnēs Trōiānī in mūrīs lacrimābant.
Achillēs autem adhūc erat īrātus. Achillēs corpus Hectoris cēpit et corpus ad currum ligāvit. ille hērōs tunc currum agēbat et corpus ter circum mūrōs Trōiae trāxit. Hecubē, māter Hectoris, in dolōre exclāmāvit: "Achillēs, dā nōbīs corpus Hectoris! necesse est nōbīs fīlium nostrum in terrā pōnere!"
Achillēs tamen illam fēminam nōn audīvit; ad nāvēs cum corpore Hectoris revēnit. ūnā nocte, rēx Priamus per castra Graeca clam ambulābat et tentōrium Achillis intrāvit. salūtāvit Achillem et statim ad terram cecidit. Priamus tunc Achillem supplicāvit hīs verbīs: "ō Achillēs, nunc nōn sum tuus inimīcus. sum pater et ego dēsīderō corpus fīliī quod necesse est Hectorem in terrā pōnere. putā dē patre tuō. remitte corpus mihi. sine mē Hectorem in terrā pōnere. sine mē sacrificia facere. sine mē Hectorem Charontī dāre. dēsiste ab īrā, tē ōrō."
Achillēs erat stupefactus. Achillēs dē patre suō putābat et ad Priamum spectābat. ille hērōs corpus Hectoris Priamō dedit et tunc Priamus ad urbem Trōiam revēnit. illā nocte, Priamus et Achillēs nōn iam erant inimīcī.