Episode 3.1: Back to Caecilius
Octaviāna laeta est et multa dē Rōmā scit. Caeciliō omnia nārrāre vult.
"Ō Caecilī," inquit Octaviāna, "ōlim multī rēgēs Rōmam habēbant. prīmus rēx Rōmulus erat. Rōmulus urbem Rōmam condidit! Rēmum, frātrem suum, interfēcit. post Rōmulum, aliī rēgēs fuērunt. ultimus rēx erat Tarquīnius Superbus. hic vir malus erat. fīlius eius quoque mala fēcit. itaque Lūcius Iūnius Brūtus et Lūcius Tarquīnius Collātīnus rēgem ex urbe expulērunt.
"post rēgēs, Senātus potestātem habuit. duō cōnsulēs quoque potestātem habēbant. Brūtus et Collātīnus erant prīmī cōnsulēs. omnī annō, populus Rōmānus duōs cōnsulēs novōs ēlēgit."
Octaviāna tacet.
"nōnne mīrum est? Collātīnus, prīmus cōnsul, ex familiā rēgis vēnit!" Octaviāna rīdet.
"deinde Rōma multa bella gessit. Rōmānī multās urbēs vīcērunt: urbēs Latīnās, Sabīnās, Etrūscās, et multās aliās in Italiā. Rōmānī proelium magnum prope Montem Vesuvium pugnāvērunt!"
Bellātor ad Caecilium et Tiberium spectat. vultus Caeciliī dīcit, "quam diū illa loquētur?"
quid Recentiī agunt?
Option A: Octaviāna nōn tacet. dē Pyrrhō et dē Carthāgine nārrāre vult.
Option B: Caecilius manum tollit. "bene, bene! sed haec omnia antīqua sunt."