Episode 2.1: The Titanomachy
postrīdiē Recentiī surgunt in domō Caeciliī.
ubi est Caecilius? ubi est Tiberius? Recentiī amīcōs novōs nōn vident.
Euphorbus coquus est in culīnā. Euphorbum Recentiī inveniunt. Euphorbus Recentiīs pira dat.
"pira hodiē," inquit "mātūra sunt."
sed pira iam dūra sunt.
"necesse est," inquit coquus, "vōbīs domum Sextī hodiē ambulāre! Sextus multa vōbīs dīcit. nesciō quae sint, sed sciō magna esse!"
Octāviāna cum Bellātōre domum Sextī ambulat. multī in viīs negōtia habent. Octāviāna videt virōs et fēminās cibum emere et vendere.
Bellātor cum Octāviānā in viā ambulat. "Pompēiī stultī" sibi inquit "sunt. nihil maximī mōmentī Pompēiīs est."
sed domī Sextī Recentiī discunt vēra ab Euphorbō dicta esse. Sextus rīdet. "intrāte! intrāte, ō Recentiī! necesse est mihi maximās rēs dīcere hodiē!"
Octāviāna et Bellātor in ātriō domī sedent. prō iuvenibus Sextus stat. nitidus est, ut heri.
"hodiē," inquit nitidus, "prīmam Fābulam Lapidis lūsūrī estis!"
Octāviāna ad Bellātōrem spectat, et Bellātor ad Octāviānam. vultūs iuvenum dīcunt, "quid est Fābula Lapidis? quōmodo fābulam lūdimus?"
sed Sextus manūs suās tollit. manūs in āëre movet. Recentiī sē aliēnōs sentiunt.
"nōlīte anxiī esse!" inquit Sextus. in tunicam suam manum ūnam pōnit. tunc manum ad Recentiōs tendit. in palmā sunt duo medicāmina nitida, similia Sextō.
Bellātor ad Octāviānam spectat, et Octāviāna ad Bellātōrem. vultūs iuvenum dīcunt, "estne necesse comedere hoc medicāmen aliēnum, quod quoque nitidum est?"
Sextus tamen "celeriter," inquit, "necesse est hoc medicāmen comedere! id comedite an morbidissimī futūrī estis. nōn moritūrī… vel nōn putō moritūrōs… sed…"
quid Bellātor agit?
Option A: Bellātor comedit medicāmen.
Option B: Bellātor rogat Sextum, "quid est hoc medicāmen? cūr mē aliēnum sentiō?"