Project ARKHAIA
Toggle Navigation
  • Mission Control Home
    • Login Console
    • Mission Control Login
  • Operation LAPIS Codex
    • Operation LAPIS Character Dossier
    • Operation LAPIS Reading List
    • GRAMMATICA Index
    • HELP Menu
      • Glossary of Terms
      • Guide to Latinity Points
      • Response Rubric
      • Introduction to the Memorātiō
      • Operative Requisitions
  • Fabulae Historicae
  • Informational Texts
  • AP Tiered Readings
  • CARD-tamen™
    • Rules
    • Preview of the CARDs
    • Unlock List
  • VERBA™
  • CODEX 5.2
  • KEY-TEXT 056-1
  • KEY-TEXT 056-2
  • KEY-TEXT 056-3
  • KEY-TEXT 056-4
  • CULTURALIA

CODEX 5.2

 

CAESAR 5.2 content

KEY-TEXT 056-1

 

P. Vergilius Maro, Aeneid 4.279-303

 

Tier 2

Tier 2

at vero Aeneas amens aspectu et comae steterunt horrore et vox in ore haesit. ardet abire fugā et relinquere dulces terras, attonitus tanto imperio deorum. heu quid agat? quomodo relinquat reginam furentem? quid consilium capiat primo?

 

atque Aeneas dividit animum celerem nunc huc nunc illuc et rapit in varias partes et versat per omnia. haec sententia visa est potior: vocat Mnestea Sergestumque fortemque Serestum ut parent classem tacite, cogant socios ad litora, parent arma, et celent quid faciant.


Aeneas dicit sēsē intereā ad Didonem venturum esse, quandō Dīdō optima nesciat et nōn spēret tantōs amōrēs rumpī. Aeneas putabat quae tempora aditus sint optima. omnēs Troēs ocius laeti parent et sequuntur iussa.

 

at regina sensit dolos (quis possit fallere amantem?), Dido erat prima scire quid accidebat quod Fama detulerat ei viros classem parare ut discedant. Dido saevit et incensa, currit per totam urbem, qualis feminae Bacchantes ubi nomine Baccho audito orgia stimulant et mons Cithaeron vocat clamore.

Tier 3

Tier 3

at vērō Aenēās āmēns aspectū obmūtuit et comae erant arrēctae horrōre et vōx haesit faucibus. ardet abīre fugā et relinquere dulcēs terrās, attonitus tantō monitū imperiōque deōrum. heu quid agat? quō adfātū nunc audeat ambīre rēgīnam furentem? quae exordia sūmat prīma?

 

atque nunc dīvidit animum celerem hūc illūc et rapit in variās partēs et versat per omnia. (Aeneae) alternantī, haec sententia vīsa est potior: vocat Mnēsthea Sergestumque fortemque Serestum aptent classem tacitī, cōgant sociōs ad lītora, parent arma, et dissimulent quae sit causa rēbus novandīs.

 

sēsē intereā, quandō Dīdō optima nesciat et nōn spēret tantōs amōrēs rumpī, temptātūrum aditūs et quae mollissima tempora fandī, quis rēbus dexter modus. omnēs ōcius pārent laetī et facessunt iussa.

 

at rēgīna praesēnsit dolōs (quis possit fallere amantem?), prīma excēpit futūrōs mōtūs, timēns omnia tūta. (Dīdōnī) furentī, eadem impia Fāma dētulit classem armārī cursumque parārī. inops animī (Dīdō) saevit et, incēnsa, bacchātur per tōtam urbem, qualis Thyias excita commōtīs sacrīs, ubi, Bacchō audītō, trietērica orgia stimulant et nocturnus (mōns) Cithaerōn vocat clāmōre.

Tier 4

Tier 4

  1. at vērō Aenēās aspectū obmūtuit āmēns,
  2. arrēctaeque horrōre comae et vōx faucibus haesit.
  3. ardet abīre fugā dulcēsque relinquere terrās,
  4. attonitus tantō monitū imperiōque deōrum.
  5. heu quid agat? quō nunc rēgīnam ambīre furentem
  6. audeat adfātū? quae prīma exordia sūmat?
  7. atque animum nunc hūc celerem nunc dīvidit illūc
  8. in partēsque rapit variās perque omnia versat.
  9. haec alternantī potior sententia vīsa est:
  10. Mnēsthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
  11. classem aptent tacitī sociōsque ad lītora cōgant,
  12. arma parent et quae rēbus sit causa novandīs
  13. dissimulent; sēsē intereā, quandō optima Dīdō
  14. nesciat et tantōs rumpī nōn spēret amōrēs,
  15. temptātūrum aditūs et quae mollissima fandī
  16. tempora, quis rēbus dexter modus. ōcius omnēs
  17. imperiō laetī pārent et iussa facessunt.
  18. at rēgīna dolōs (quis fallere possit amantem?)
  19. praesēnsit, mōtūsque excēpit prīma futūrōs
  20. omnia tūta timēns. eadem impia Fāma furentī
  21. dētulit armārī classem cursumque parārī.
  22. saevit inops animī tōtamque incēnsa per urbem
  23. bacchātur, quālis commōtīs excita sacrīs
  24. Thyias, ubi audītō stimulant trietērica Bacchō
  25. orgia nocturnusque vocat clāmōre Cithaerōn.

 

KEY-TEXT 056-2

 

P. Vergilius Maro, Aeneid 4.304-330

 

Tier 2

Tier 2

tandem Dīdō compellat Aenēān hīs vōcibus: “spērāvistī, perfide, etiam posse dissimulāre crimen tuum et, tacite, abire meā terrā? nec noster amor tenet tē nec quondam conubium tenet tē nec Dīdō moritūra tenet tē?

 

quīn etiam parās classem hībernō mediō et properās īre per altum, malus vir? quid, sī nōn peterēs terras aliēnas domōsque ignōtās, et Trōia antīqua manēret, Trōia peterētur per aequor classibus?

 

mēne fugis? per hās lacrimās dextramque tuam (quandō ego ipsa relīquī nihil aliquid mihi iam miserae), per cōnūbia nostra, per inceptōs hymenaeōs, sī meruī aliquid bene dē tē, aut fuit quicquam dulce meum tibi, miserēre domūs cadentis et, ōrō, sī aliquis locus adhūc precibus, relinque consilium tuum!

 

propter tē, Libycae gentēs Nomadumque tyrannī ōdērunt me, Tyriī inimicī sunt; propter tē eundem pudor exstīnctus et fāma prior exstīncta, quā sōlā adībam sīdera. cui dēseris mē moribundam, o hospes, (quoniam hoc solum nōmen restat dē coniuge)? quid moror? an dum frāter Pygmaliōn dēstruat moenia mea aut Iarbās dūcat mē captam in conubia?

 

sī aliquā puer natus fuisset mihī dē tē ante fugam tuam, sī aliquis parvulus Aenēās lūderet mihi in domō, quī tamen in animo meo referret tē, nōn vidērer quidem omnīnō capta ac dēserta.”

Tier 3

Tier 3

tandem (Dīdō) compellat Aenēān hīs vōcibus ultrō: “spērāstī, perfide, etiam posse dissimulāre tantum nefās et, tacitus, dēcēdere meā terrā? nec noster amor tenet tē nec quondam dextera data tenet tē nec Dīdō moritūra crūdēlī fūnere tenet tē?

 

quīn etiam mōlīrī classem hībernō sīdere et properās īre per altum mediīs Aquilōnibus, crūdēlis (vir)? quid, sī nōn peterēs arva aliēna domōsque ignōtās, et Trōia antīqua manēret, Trōia peterētur per undōsum aequor classibus?

 

mēne fugis? per hās lacrimās dextramque tuam (quandō ipsa relīquī nihil aliquid mihi iam miserae), per cōnūbia nostra, per inceptōs hymenaeōs, sī meruī aliquid bene dē tē, aut fuit quicquam dulce meum tibi, miserēre domūs lābentis et, ōrō, sī aliquis locus adhūc precibus, exue istam mentem.

 

propter tē, Libycae gentēs Nomadumque tyrannī ōdēre, Tyriī īnfēnsī; propter tē eundem pudor exstīnctus et fāma prior (exstīncta), quā sōlā adībam sīdera. cui dēseris mē moribundam, hospes, (quoniam hoc solum nōmen restat dē coniuge)? quid moror? an dum frāter Pygmaliōn dēstruat moenia mea aut Iarbās Gaetūlus dūcat (mē) captam?

 

sī quā, saltem, subolēs suscepta fuisset mihī dē tē ante fugam, sī quis parvulus Aenēās lūderet mihi aulā, quī tamen referret tē ōre, nōn vidērer (mihi) quidem omnīnō capta ac dēserta.”

 

Tier 4

Tier 4

  1. tandem hīs Aenēān compellat vōcibus ultrō:
  2. “dissimulāre etiam spērāstī, perfide, tantum
  3. posse nefās tacitusque meā dēcēdere terrā?
  4. nec tē noster amor nec tē data dextera quondam
  5. nec moritūra tenet crūdēlī fūnere Dīdō?
  6. quīn etiam hībernō mōlīrī sīdere classem
  7. et mediīs properās Aquilōnibus īre per altum,
  8. crūdēlis? quid, sī nōn arva aliēna domōsque
  9. ignōtās peterēs, et Trōia antīqua manēret,
  10. Trōia per undōsum peterētur classibus aequor?
  11. mēne fugis? per ego hās lacrimās dextramque tuam tē
  12. (quandō aliud mihi iam miserae nihil ipsa relīquī),
  13. per cōnūbia nostra, per inceptōs hymenaeōs,
  14. sī bene quid dē tē meruī, fuit aut tibi quicquam
  15. dulce meum, miserēre domūs lābentis et istam,
  16. ōrō, sī quis adhūc precibus locus, exue mentem.
  17. tē propter Libycae gentēs Nomadumque tyrannī
  18. ōdēre, īnfēnsī Tyriī; tē propter eundem
  19. exstīnctus pudor et, quā sōlā sīdera adībam,
  20. fāma prior. cui mē moribundam dēseris hospes
  21. (hoc solum nōmen quoniam dē coniuge restat)?
  22. quid moror? an mea Pygmaliōn dum moenia frāter
  23. dēstruat aut captam dūcat Gaetūlus Iarbās?
  24. saltem sī qua mihī dē tē suscepta fuisset
  25. ante fugam subolēs, sī quis mihi parvulus aulā
  26. lūderet Aenēās, quī tē tamen ōre referret,
  27. nōn equidem omnīnō capta ac dēserta vidērer.”

KEY-TEXT 056-3

 

P. Vergilius Maro, Aeneid 4.331-361

 

Tier 2

Tier 2

Dīdō dīxerat. ille, monitīs Iovis, tenēbat immōtos oculos et strenue premēbat cūram sub corde.

 

tandem dixit pauca verba: “ego numquam negābō, ō rēgīna, tē esse dignam plūrima, quae fandō ēnumerāre potes, nec taedebit mē meminisse Didonis dum memor ipse mihi est, dum spīritus rēgit hōs artūs. Ut consilium meum defendam, loquar pauca verba. neque ego spērāvī dissimulare hanc fugam sicut fūr (noli fingere!), nec umquam praetendi taedās coniugis aut vēnī in haec conubia.

 

sī fāta paterentur mē dūcere vītam meīs auspiciīs et compōnere cūrās sponte meā, colerem urbem Troiānam prīmum et reliquiās dulcēs meōrum, tēcta alta Priamī manērent, et posuissem victīs renovata Pergama manibus meis.

 

sed nunc Grynēus Apollō et Lyciae sortēs iussēre mē capere Ītaliam magnam; hīc est amor, haec est patria. sī arcēs Karthāginis et aspectus Libycae urbis dētinet tē, Phoenissam Didonem, quae tibi invidia est Teucrōs cōnsīdere Italiā terrā? Fās nobis est quaerere aliena rēgna.

 

quotiēns nox tegit terrās ūmentibus umbrīs, quotiēns astra surgunt, imāgo turbata patris Anchīsae admonet mē et terret mē dormientem; puer Ascanius admonet mē et iniūria puerī cārī, quem ego fraudō rēgnō Hesperiae et arvīs fātalibus.

 

etiam nunc, interpres dīvōrum, missus ab ipsō Iove (testor utrumque caput!) dētulit mandāta per celerēs aurās: ipse vīdī deum in claro lūmine, intrantem mūrōs, audivi vōcem auribus meis. dēsine incendere et tē et mē tuīs querēlis; nōn sequor Ītaliam sponte meā.”

Tier 3

Tier 3

(Dīdō) dīxerat. ille, monitīs Iovis, tenēbat immōta lūmina et obnixus premēbat cūram sub corde.

 

tandem refert pauca (verba): “ego numquam negābō, ō rēgīna, tē prōmeritam (esse) plūrima quae fandō ēnumerāre valēs, nec pigēbit mē meminisse Elissae dum memor ipse meī, dum spīritus rēgit hōs artūs. prō rē, loquar pauca (verba). neque ego spērāvī abscondere hanc fugam fūrtō (nē finge), nec umquam praetendī taedās coniugis aut vēnī in haec foedera.

 

sī fāta paterentur mē dūcere vītam meīs auspiciīs et compōnere cūrās sponte meā, colerem urbem Troiānum prīmum et reliquiās dulcēs meōrum, tēcta alta Priamī manērent, et posuissem recidīva Pergama victīs manū (meā).

 

sed nunc Grynēus Apollō (et) Lyciae sortēs iussēre (mē) capessere Ītaliam magnam; hīc est amor, haec est patria. sī arcēs Karthāginis et aspectus Libycae urbis dētinet tē, Phoenissam, quae tandem invidia est Teucrōs cōnsīdere Ausoniā terrā? et est fās nos quaerere extera rēgna.

 

quotiēns nox operit terrās ūmentibus umbrīs, quotiēns ignea astra surgunt, turbida imāgo patris Anchīsae admonet et terret mē in somnīs; puer Ascanius (admonet) mē et iniūria capitis cārī, quem fraudō rēgnō Hesperiae et arvīs fātalibus.

 

etiam nunc, interpres dīvōrum, missus ab ipsō Iove (testor utrumque caput) dētulit mandāta per celerēs aurās: ipse vīdī deum in manifestō lūmine, intrantem mūrōs, hausī vōcem hīs auribus. dēsine incendere et mē et tē tuīs querēlis; nōn sequor Ītaliam sponte.”

Tier 4

Tier 4

  1. dīxerat. ille Iovis monitīs immōta tenēbat
  2. lūmina et obnixus cūram sub corde premēbat.
  3. tandem pauca refert: “ego tē, quae plūrima fandō
  4. ēnumerāre valēs, numquam, rēgīna, negābō
  5. prōmeritam, nec mē meminisse pigēbit Elissae
  6. dum memor ipse meī, dum spīritus hōs rēgit artūs.
  7. prō rē pauca loquar. neque ego hanc abscondere fūrtō
  8. spērāvī (nē finge) fugam, nec coniugis umquam
  9. praetendī taedās aut haec in foedera vēnī.
  10. mē sī fāta meīs paterentur dūcere vītam
  11. auspiciīs et sponte meā compōnere cūrās,
  12. urbem Troiānam prīmum dulcēsque meōrum
  13. reliquiās colerem, Priamī tēcta alta manērent,
  14. et recidīva manū posuissem Pergama victīs.
  15. sed nunc Ītaliam magnam Grynēus Apollō,
  16. Ītaliam Lyciae iussēre capessere sortēs;
  17. hic amor, haec patria est. sī tē Karthāginis arcēs
  18. Phoenissam Libycaeque aspectus dētinet urbis,
  19. quae tandem Ausoniā Teucrōs cōnsīdere terrā
  20. invidia est? et nos fās extera quaerere rēgna.
  21. mē patris Anchīsae, quotiēns ūmentibus umbrīs
  22. nox operit terrās, quotiēns astra ignea surgunt,
  23. admonet in somnīs et turbida terret imāgō;
  24. mē puer Ascanius capitisque iniūria cārī,
  25. quem rēgnō Hesperiae fraudō et fātalibus arvīs.
  26. nunc etiam interpres dīvum Iove missus ab ipsō
  27. (testor utrumque caput) celerēs mandāta per aurās
  28. dētulit: ipse deum manifestō in lūmine vīdī
  29. intrantem mūrōs vōcemque hīs auribus hausī.
  30. dēsine mēque tuīs incendere tēque querēlis;
  31. Ītaliam nōn sponte sequor.”

KEY-TEXT 056-4

 

P. Vergilius Maro, Aeneid 4.659-705

 

Tier 2

Tier 2

dīxit et tunc impressit ōs torō. “moriēmur inultae,’” ait, “sed moriāmur.” “sīc, sīc mihi perplacet īre sub umbrās. crūdēlis Troianus videat hunc ignem ab altō, et ferat sēcum ōmina mortis meae.”

 

dīxerat et comitēs aspiciunt illam dicentem conlāpsam ferrō. Et aspiciunt ēnsem spūmantem cruōre et manūs sparsās. Clāmor it ad alta ātria: Fāma bacchātur per urbem.

 

domus fremunt lāmentīs gemitūque et fēmineō ululātū. aethēr resonat magnīs plangōribus, sicut omnis Karthāgō, aut antīqua Tyros, ruat hostibus et flammae volvantur per tecta hominum deōrumque. soror Anna audiit clāmorem, exterrita cursū, foedāns ōra unguibus et foedāns pectora pugnīs, ruit per turbam, ac clāmat Didonem morientem nōmine:

 

“Hoc fuit illud, soror? petēbas fallere mē? Iste rogus ignēsque āraeque parābantur ad hoc mihi? quid ego, dēserta, quaerar prīmum? tū moriēns reiecisti sorōrem? vocāssēs mē ad eadem fāta: īdem dolor ferrō atque eadem hōra tulisset sorores ambās. Etiam strūxī rogum hīs manibus et vocāvī deōs patriōs vōce mea, ut abessem tē, crūdēlis Dido, positā sīc.

 

Soror, exstīnxistī tē mēque populumque Sīdoniōsque patrēs urbemque tuam. Auxilium date, comites, ut abluam vulnera clarīs aquīs et, sī (ali)quis extrēmus hālitus errat super, recipiam eum ōre.”

 

sīc fata, Anna ascendit gradūs altōs, et amplectens sororem sēmianimem sinū, fovēbat cum gemitū atque siccābat cruōrēs ātrōs veste.

 

Dīdō semianima cōnāta est attollere rūrsus oculōs gravēs sed non potuit; vulnus sub pectore īnfixum strīdit. ter attollēns sē, levāvit sē adnixa cubitō, ter revolūta est torō et quaesīvit oculīs errantibus lūcem caelō altō. Et ingemuit cum lūcem invenit.

 

tum Iūnō omnipotēns, videns dolōrem longum et obitūs difficilēs, dēmisit Īrim Olympō ut liberaret animam laborantem et artūs captōs. nam quia nec perībat fātō neque morte meritā, sed misera ante diem et accēnsa furōre subitō, Proserpina nōndum abstulerat crīnem flāvum vertice et nōndum damnāverat animum Stygiō Orcō.

 

ergo Īris humida dēvolat per caelum pennīs flāvis, trahēns mīlle variōs colōrēs sōle adversō, et stetit suprā caput. “ego, iussa, ferō hunc sacrum Dītī et solvō tē istō corpore”: sīc ait et secat crīnem dextrā, et ūnā omnis calor dīlāpsus est atque vita volavit in ventōs.

Tier 3

Tier 3

dīxit, et impressa ōs torō, “moriēmur, inultae, sed moriāmur” ait. “sīc, sīc iuvat īre sub umbrās. crūdēlis Dardanus hauriat hunc ignem oculīs ab altō, et ferat ōmina mortis nostrae sēcum.”

 

dīxerat, atque comitēs aspiciunt illam conlāpsam ferrō inter media tālia, et (aspiciunt) ēnsem spūmantem cruōre et manūs sparsās. clāmor it ad alta ātria: Fāma bacchātur per urbem.

 

tēcta fremunt lāmentīs gemmittūque et fēmineō ululātū, aethēr resonat magnīs plangōribus, nōn aliter quam sī omnis Karthāgō, aut antīqua Tyros, ruat hostibus immissīs et flammae furentēs volvantur perque culmina hominum perque (culmina) deōrum. soror (Anna) audiit (clāmorem), exanimis terpidō et exterrita cursū, foedāns ōra unguibus et (foedāns) pectora pugnīs, ruit per mediōs, ac clāmat morientem nōmine:

 

“(quid) fuit hoc illud, germāna? petēbas mē fraude? iste rogus hoc mihi, ignēs āraeque parābant hoc? quid (ego), dēserta, quaerar prīmum? (tū) moriēns sprēvistī comitem sorōrem? vocāssēs mē ad eade fāta: īdem dolor ferrō atque eadem hōra tulisset ambās. etiam strūxī (rogum) hīs manibus et vocāvī deōs patriōs vōce, ut abessem tē, crūdēlis, positā sīc.

 

exstīnxtī tē mēque, soror, populumque Sīdoniōs patrēsque urbemque tuam. date, abluam vulnera lymphīs et, sī (ali)quis extrēmus hālitus errat super, legam ōre.” sīc fata ēvāserat gradūs altōs, et amplexa germānam sēmianimem sinū, fovēbat cum gemitū atque siccābat cruōrēs ātrōs veste.

 

illa (Dīdō) cōnāta (est) attollere oculōs gravēs et dēficit rūrsus; īnfixum sub pectore, vulnus strīdit. ter attollēns sēsē, levāvit (sē) adnixa cubitō, ter revolūta est torō et quaesīvit oculīs errantibus lūcem caelō altō et ingemuit (lūce) repertā.

 

tum Iūnō omnipotēns, miserāta dolōrem longum et obitūs difficilēs, dēmisit Īrim Olympō quae resolveret animam luctantem et artūs nexōs. nam quia nec perībat fātō meritā nec morte, sed misera ante diem et accēnsa furōre subitō, Proserpina nōndum abstulerat illī crīnem flāvum vertice et (nōndum) damnāverat caput Stygiō Orcō.

 

ergo Īris rōscida dēvolat per caelum pennīs croceīs, trahēns mīlle variōs colōrēs sōle adversō, et astitit suprā caput. “ego, iussa, ferō hunc sacrum Dītī et solvō tē istō corpore”: sīc ait et secat crīnem dextrā, et ūnā omnis calor dīlāpsus est atque vita recessit in ventōs.

Tier 4

Tier 4

  1. dīxit, et ōs impressa torō “moriēmur inultae,
  2. sed moriāmur” ait. “sīc, sīc iuvat īre sub umbrās.
  3. hauriat hunc oculīs ignem crūdēlis ab altō
  4. Dardanus, et nostrae sēcum ferat ōmina mortis.”
  5. dīxerat, atque illam media inter tālia ferrō
  6. conlāpsam aspiciunt comitēs, ēnsemque cruōre
  7. spūmantem sparsāsque manūs. it clāmor ad alta
  8. ātria: concussam bacchātur Fāma per urbem.
  9. lāmentīs gemitūque et fēmineō ululātū
  10. tēcta fremunt, resonat magnīs plangōribus aethēr,
  11. nōn aliter quam sī immissīs ruat hostibus omnis
  12. Karthāgō aut antīqua Tyros, flammaeque furentēs
  13. culmina perque hominum volvantur perque deōrum.
  14. audiit, exanimis trepidōque exterrita cursū,
  15. unguibus ōra soror foedāns et pectora pugnīs
  16. per mediōs ruit, ac morientem nōmine clāmat:
  17. “hoc illud, germāna, fuit? mē fraude petēbas?
  18. hoc rogus iste mihi, hoc ignēs āraeque parābant?
  19. quid prīmum dēserta querar? comitemne sorōrem
  20. sprēvistī moriēns? eadem mē ad fāta vocāssēs:
  21. īdem ambās ferrō dolor atque eadem hōra tulisset.
  22. hīs etiam strūxī manibus patriōsque vocāvī
  23. vōce deōs, sīc tē ut positā, crūdēlis, abessem?
  24. exstīnxtī tē mēque, soror, populumque patrēsque
  25. Sīdoniōs urbemque tuam. date, vulnera lymphīs
  26. abluam et, extrēmus sī quis super hālitus errat,
  27. ōre legam.” sīc fata gradūs ēvāserat altōs,
  28. sēmianimemque sinū germānam amplexa fovēbat
  29. cum gemitū atque ātrōs siccābat veste cruōrēs.
  30. illa gravēs oculōs cōnāta attollere rūrsus
  31. dēficit; īnfixum strīdit sub pectore vulnus.
  32. ter sēsē attollēns cubitōque adnixa levāvit,
  33. ter revolūta torō est oculīsque errantibus altō
  34. quaesīvit caelō lūcem ingemuitque repertā.
  35. tum Iūnō omnipotēns longum miserāta dolōrem
  36. difficilēsque obitūs Īrim dēmisit Olympō
  37. quae luctantem animam nexōsque resolveret artūs.
  38. nam quia nec fātō meritā nec morte perībat,
  39. sed misera ante diem subitōque accēnsa furōre,
  40. nōndum illī flāvum Prōserpina vertice crīnem
  41. abstulerat Stygiōque caput damnāverat Orcō.
  42. ergo Īris croceīs per caelum rōscida pennīs
  43. mīlle trahēns variōs adversō sōle colōrēs
  44. dēvolat et suprā caput astitit. “hunc ego Dītī
  45. sacrum iussa ferō tēque istō corpore solvō”:
  46. sīc ait et dextrā crīnem secat, omnis et ūnā
  47. dīlāpsus calor atque in ventōs vita recessit.

 

← Prev

 

CULTURALIA

Content

 


Back to Top

© 2010-2023 The Pericles Group, LLC