Dares Phrygius, de excidio Troiae historia 39+40
39. eodem die conveniunt clam Antenor, Polydamas, Ucalegon, Amphidamas, Dolon: dicunt se mirari pertinaciam regis qui clausus cum patriā et comitibus perire mallet, quam pacem facere. Antenor ait se invenisse quid faciendum sit, quod sibi et illis in commune proficiat, dum sibi et illis foret fides. omnes se in fide astringunt. Antenor, ut vidit se obstrictum, mittit ad Aeneam, dicens, prodendam esse patriam, et sibi suisque cavendum esse: ad Agamemnonem de his aliquem mittendum esse: nam (vidit) regem iratum de concilio surrexisse, quia ei pacem suaserit: vereri se ne quid novi consilii ineat. itaque omnes promittunt: statimque Polydamantem, qui ex his unus erat, ad Agamemnonem clam mittunt. Polydamas in castra Argivorum pervenit, Agamemnonem convenit, dixitque ea quae suis placerent.
40. Agamemnon clam nocte omnes duces in concilium convocat, refert eadem: quid cuique videatur, dicere (omnēs) iubet. omnibus placitum est, ut fides proditoribus servetur. Ulysses et Nestor vereri se dixere, hanc temeritatem subire. Neoptolemus eos refutat. dum inter se certant, placitum est, signum a Polydamante exigi, et id ipsum per Sinonem ad Aeneam, Anchisem, et Antenorem mitti. Sinon ad Trojam proficiscitur. et quia nondum claves portae Amphimachi custodibus traditae erant, signo dato Sinon, nomine Aeneae, et Anchisae, et Antenoris audito, confirmatus, Agamemnoni renuntiat. tunc placitum est omnibus, ut fides daretur, et iureiurando confirmaretur, Antenori, Aeneae, Ucalegoni, Polydamanti, Doloni, suisque parentibus, liberis, coniugibusque, et consanguineis propinquis, et amicis qui una coniurassent, omnibus fidem praestari, suaque omnia sacra et bona incolumia habere liceat. hoc pacto confirmato, et jurejurando astricto, suadet Polydamas, noctu exercitum ad portam Scaeam ut adducant, ubi extrinsecus caput equi pictum est, ibi praesidia habere noctu Antenorem cum Anchise, exercitusque noctu portam reseraturos, eisque lumen prolaturos. Id signum eruptionis fore, quod ibi praesto forent qui ad regiam eos ducant.
Operatives, even the Demiurge got thrown a curveball here. All he did was open up the gain on the forward movement governor, and the TSTT went wild. It seems to have moved us forward to the time of Vergil's death, which is a very strange matter.
Secondary assistance:
"Translatio" and the Constructs of a Roman Nation in Virgil's "Aeneid"
Kimberly K. Bell
Rocky Mountain Review, Vol. 62, No. 1 (Spring, 2008), pp. 11-24
Published by: Rocky Mountain Modern Language Association
Article Stable URL: http://www.jstor.org/stable/20479487