P. Vergilius Maro, Aeneid 1.64-80
Tier 2
tum Iūnō supplex Aeolō dīxit:
“Aeole, pater dīvōrum atque rēx hominum dedit tibī potentiam pacāre flūctūs et tollere eōs ventō. gēns inimīca mihī nāvigat Tyrrhēnum aequor, portāns cīvitātem Trōiānam et Penātēs Trōiae in Ītaliam.
pone vim ventīs tuīs et superā nāvēs aut age eōs Trōiānōs dīversōs et iace corpora sua pontō.
habeō XIV nymphās praestantēs corpore, quārum Dēiopēa est pulcherrima. ego iungam eam tibī in cōnūbiō. illa exigat omnēs annōs tēcum et faciat tē parentem pulchrā prōle.”
Aeolus respondit: “est tuus labor, ō rēgīna, invenīre quid dēsīderēs; est fās mihi capere iussa tua. tū potēs dare mihi hoc rēgnum et scēptra favōremque Iovis. ego nunc possum recumbere epulīs dīvōrum per tē et facis mē potentem nimbōrum tempestātumque.
Tier 3
ad quem (Aeolum) tum Iūnō supplex ūsa est hīs vōcibus:
“Aeole, namque pater dīvōrum atque rēx hominum dedit tibī mulcēre flūctūs et tollere ventō, gēns inimīca mihī nāvigat Tyrrhēnum aequor, portāns Īlium in Ītaliam et Penātēs victōs:
incute vim ventīs et obrue puppēs submersās, aut age eōs dīversōs et disice corpora pontō.
sunt mihi bis septem nymphae praestantī corpore, quārum quae pulcherrima fōrmā est Dēiopēa, iungam tibī cōnūbiō stabilī et dicābō propriam, ut prō tālibus meritīs, exigat omnēs annōs et faciat tē parentem pulchrā prōle.”
Aeolus dīxit haec contrā: “est tuus labor, ō rēgīna, explōrāre quid optēs; est fās mihi capessere iussa tua. tū conciliās mihi, quodcumque hoc rēgnī, et conciliās scēptra et conciliās Iovem, tū dās mihi accumbere epulīs dīvōrum, et facis (mē) potentem nimbōrum tempestātumque.
Tier 4: Grammatica
- ad quem tum Iūnō supplex hīs vōcibus ūsa est:
- “Aeole, namque tibī dīvum pater atque hominum rēx
- et mulcēre dedit flūctūs et tollere ventō,
- gēns inimīca mihī Tyrrhēnum nāvigat aequor,
- Īlium in Ītaliam portāns victōsque Penātēs:
- incute vim ventīs submersāsque obrue puppēs,
- aut age dīversōs et disice corpora pontō.
- sunt mihi bis septem praestantī corpore nymphae,
- quārum quae fōrmā pulcherrima Dēiopēa,
- cōnūbiō iungam stabilī propriamque dicābō,
- omnēs ut tēcum meritīs prō tālibus annōs
- exigat et pulchrā faciat tē prōle parentem.”
- Aeolus haec contrā: “tuus, ō rēgīna, quid optēs
- explōrāre labor; mihi iussa capessere fās est.
- tū mihi, quodcumque hoc rēgnī, tū scēptra Iovemque
- conciliās, tū dās epulīs accumbere dīvum,
- nimbōrumque facis tempestātumque potentem.”
Tier 4

P. Vergilius Maro, Aeneid 1.81-101
Tier 2
Aeolus haec verba dīxit. ille tunc terminale hastae montem in latus pulsat. ventī ruunt et perflant terrās turbine. incubuērunt marī et omnēs ventī (Eurus, Notusque Āfricusque) per tōtum mare ruunt et vāstōs flūctūs ad lītora volvunt.
clāmor virōrum et strīdor rudentum īnsequitur; et subitō nūbēs ēripiunt caelum diemque ex oculīs Troiānōrum; ātra nox tegit mare. caelum intonuit et micat ignibus. omnia intentant mortem virīs.
statim membra Aenēae solvuntur. ingemit et tendēns manūs ad sīdera, dicit, “illī sunt felicēs quī interfectī erant ante ōra patrum sub altīs murīs Trōiae! ō Diomedēs, volō mē potuisse occumbere in campīs Trōiānīs et effundere hanc animam tūā dextrā, ubi saevus Hector iacet tēlō Achilleī, ubi ingēns Sarpēdōn iacet, ubi rīvus Simoīs cēpit et volvit tot scūta virōrum et galeās et fortia corpora.”
Tier 3
haec ubi dicta (sunt), (Aeolus) impulit cavum montem in latus cuspide conversā: ac ventī, sicut agmine factō, quā porta data, ruunt et perflant terrās turbine. incubuērunt marī, et ā sēdibus īmīs Eurus Notusque Āfricusque, crēber procellīs, ruunt ūnā totum (mare) et volvunt vāstōs flūctūs ad lītora.
clāmor virōrum et strīdor rudentum īnsequitur; et subitō nūbēs ēripiunt caelum diemque ex oculīs Teucrōrum; ātra nox incubat pontō. polī intonuērunt et aethēr micat crēbrīs ignibus, et omnia intentant praesentem mortem virīs.
extemplō membra Aenēae solvuntur frīgore: ingemit, et tendēns duplicēs palmās ad sīdera, refert tālia vōce: “ō terque quaterque beātī, quīs contigit oppetere ante ōra patrum sub altīs moenibus Trōiae! ō fortissime gentis Danaüm, Tȳdīdē! mēne nōn potuisse occumbere campīs Īliacīs, et effundere hanc animam tuā dextrā, ubi saevus Hector iacet tēlō Aecidae, ubi ingēns Sarpēdōn iacet, ubi Simoīs volvit tot correpta scūta virōrum et galeās et fortia corpora?”
Tier 4: Grammatica
- haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem
- impulit in latus: ac ventī, velut agmine factō,
- quā data porta, ruunt et terrās turbine perflant.
- incubuēre marī, tōtumque ā sēdibus īmīs
- ūnā Eurusque Notusque ruunt crēberque procellīs
- Āfricus, et vāstōs volvunt ad lītora flūctūs.
- īnsequitur clāmorque virum strīdorque rudentum;
- ēripiunt subitō nūbēs caelumque diemque
- Teucrōrum ex oculīs; pontō nox incubat ātra.
- intonuēre polī et crēbrīs micat ignibus aethēr,
- praesentemque virīs intentant omnia mortem.
- extemplō Aenēae solvuntur frīgore membra:
- ingemit, et duplicēs tendēns ad sīdera palmās,
- tālia vōce refert: 'ō terque quaterque beātī,
- quīs ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altīs
- contigit oppetere! ō Danaüm fortissime gentis
- Tȳdīdē! Mēne Īliacīs occumbere campīs
- nōn potuisse, tuāque animam hanc effundere dextrā,
- saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns
- Sarpēdōn, ubi tot Simoīs correpta sub undīs
- scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit?'

P. Vergilius Maro, Aeneid 1.102-123
Tier 2
Aenēās clamat haec verba. ferōx ventus, quī venerat Aquilōne, ferit adversa vēlum. ventus quoque tollit flūctūs ad sīdera. rēmī franguntur et nāvis āvertitur ā undīs. tunc mōns ingēns aquae īnsequitur. virī pendent in summō flūctū; virī possunt videre terram inter flūctūs. tōtum mare furit harēnīs.
Notus torquet trēs nāvēs in saxa in mediīs fluctibus, quae saxa vocantur Arae; Eurus urget trēs nāvēs ab altō in brevia et syrtēs -- miserābile vīsū! -- atque cingit eās colle harēnae.
ingēns unda ferit ūnam nāvem, quae portābat Lyciōs et fīdum Orontēn, in puppim ante oculōs Aenēae: magister dēicitur in mare et flūctus torquet illam nāvem ter et rapidus vortex vorat aequore.
nantēs virī appārent in vāstō marī, arma virum, tabulae, et Trōïa gaza appārent per undās. iam tempestās vīcit nāvem Īlioneī, iam tempestās vīcit nāvem fortis Achātae, nāvem Abantis, et nāvem Alētī; omnēs nāvēs accipiunt inimīcam aquam et fatīscunt rīmīs.
Tier 3
iactantī (Aenēae) tālia (verba), strīdēns procella ferit vēlum adversa Aquilōne, flūctūsque ad sīdera tollit. rēmī franguntur; tum prōra āvertit et dat latus undīs, mōns praeruptus aquae īnsequitur cumulō. hī (virī) pendent in summō flūctū; hīs (virīs), unda dehīscēns aperit terram inter flūctūs, aestus furit harēnīs.
Notus torquet trēs (nāvēs) abreptās in saxa latentia (Ītalī vocant saxa, quae in mediīs flūctibus, Ārās, immāne dorsum summō marī), Eurus urget trēs (nāvēs) ab altō in brevia et syrtēs -- miserābile vīsū! -- et inlīdit vadīs atque cingit aggere harēnae.
ingēns pontus ā vertice ferit ūnam (nāvem), quae vehebat Lyciōs et fīdum Orontēn, in puppim ante oculōs ipsius (Aenēae): magister excutitur prōnus et volvitur in caput, ast flūctus torquet illam (nāvem) ter ibīdem, agēns circum, et rapidus vortex vorat aequore.
rārī nantēs appārent in vāstō gurgite, arma virum, tabulae, et Trōïa gaza appārent per undās. iam hiems vīcit validam nāvem Īlioneī, iam hiems vīcit validam nāvem fortis Achātae, et quā vectus Abās, et quā grandaevus Alētēs; omnēs (nāvēs) accipiunt inimīcum imbrem laxīs compāgibus laterum, rīmīsque fatīscunt.
Tier 4: Grammatica
- talia iactantī strīdēns Aquilōne procella
- vēlum adversa ferit, flūctūsque ad sīdera tollit.
- franguntur rēmī; tum prōra āvertit et undīs
- dat latus, īnsequitur cumulō praeruptus aquae mōns.
- hī summō in flūctū pendent; hīs unda dehīscēns
- terram inter flūctūs aperit, furit aestus harēnīs.
- trēs Notus abreptās in saxa latentia torquet
- (saxa vocant Ītalī, mediīs quae in flūctibus, Ārās,
- dorsum immāne marī summō), trēs Eurus ab altō
- in brevia et syrtēs urget -- miserābile vīsū! --
- inlīditque vadīs atque aggere cingit harēnae.
- ūnam, quae Lyciōs fīdumque vehēbat Orontēn,
- ipsius ante oculōs ingēns ā vertice pontus
- in puppim ferit: excutitur prōnusque magister
- volvitur in caput, ast illam ter flūctus ibīdem
- torquet, agēns circum, et rapidus vorat aequore vortex.
- appārent rārī nantēs in gurgite vāstō,
- arma virum tabulaeque, et Trōïa gaza per undās.
- iam validam Īlioneī nāvem, iam fortis Achātae,
- et quā vectus Abās, et quā grandaevus Alētēs,
- vīcit hiems; laxīs laterum compāgibus omnēs
- accipiunt inimīcum imbrem, rīmīsque fatīscunt.
Tier 4
- tālia iactantī strīdēns Aquilōne procella

P. Vergilius Maro, Aeneid 1.124-141
Tier 2
intereā Neptūnus sēnsit esse magnam tempestātem in marī. erat iratissimus. Neptūnus spectat mare, tollit placidum caput ex undā. videt classem Aenēae, quae disiecta est in tōtō marī. quoque videt nāvēs quae oppressae sunt flūctibus.
Neptūnus intellexit quid accideret -- erat ob dolum et īram Iūnōnis sorōris. vocat Eurum Zephyrumque ad sē et dīxit haec verba: “nōnne scitis tuum locum? vōs nōn habētis meum mandatum ūtī tempestātibus. necesse est mihi placāre flūctūs.
“mox dabitis poenās mihi. fugite et dīcite haec verba vestrō rēgī: Aeolus nōn habet imperium pelāgī tridentemque. datum est mihi. ille tenet immānia saxa, vestrās domōs. Aeolus debet sē iacere in illā aulā et regere in clausō carcere ventōrum.”
Tier 3
intereā Neptūnus sēnsit pontum miscērī magnō murmure, hiemem ēmissam esse, et stāgna aqua refūsa esse īmīs vadīs. erat commōtus graviter, et, prōspiciēns altō, extulit placidum caput summā undā. videt classem Aenēae disiectam tōtō aequore, videt Trōas oppressōs flūctibus et caelī ruīnā.
nec dolī et īrae Iūnōnis latuērunt frātrem. vocat Eurum Zephyrumque ad sē, dehinc tālia fātur: “tantane fīdūcia vestrī generis tenuit vōs? ventī, sine meō nūmine, audētis miscēre iam caelum terramque et tollere tantās mōlēs? quōs ego -- sed praestat compōnere mōtōs flūctūs.
“post luētis commissa mihi nōn similī poenā. mātūrāte fugam et dīcite haec vestrō rēgī: nōn illī imperium pelāgī saevumque tridentem datum est, sed mihi, sorte. ille (Aeolus) tenet immānia saxa, vestrās domōs, Eure; Aeolus iactet sē in illā aulā et rēgnet clausō carcere ventōrum.”
Tier 4: Grammatica
- intereā magnō miscērī murmure pontum,
- ēmissamque hiemem sēnsit Neptūnus, et īmīs
- stāgna refūsa vadīs, graviter commōtus, et, altō
- prōspiciēns, summā placidum caput extulit undā.
- disiectam Aenēae tōtō videt aequore classem,
- flūctibus oppressōs Trōas caelīque ruīnā;
- nec latuēre dolī frātrem Iūnōnis et īrae.
- Eurum ad sē Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:
- “tantane vōs generis tenuit fīdūcia vestrī?
- iam caelum terramque, meō sine nūmine, ventī,
- miscēre et tantās audētis tollere mōlēs?
- quōs ego—sed mōtōs praestat compōnere flūctūs.
- post mihi nōn similī poenā commissa luētis.
- mātūrāte fugam rēgīque haec dīcite vestrō:
- nōn illī imperium pelagī saevumque tridentem,
- sed mihi sorte datum. tenet ille immānia saxa,
- vestrās, Eure, domōs; illā sē iactet in aulā
- Aeolus et clausō ventōrum carcere rēgnet.”

It's 30 BCE, operative. The Civil War is over: Antony is dead; Pompey and Julius Caesar are long dead. It is completely unclear what happens now: the Roman Republic is nominally still functional, but in reality it's a shell of a state, made of men who desperately want the killing to be over forever.
Start here, with the Wikipedia article about Augustus.
Go further here:
Virgil's Acceptance of Octavian
Chester G. Starr
The American Journal of Philology, Vol. 76, No. 1 (1955), pp. 34-46
Published by: The Johns Hopkins University Press
Article DOI: 10.2307/291704
Article Stable URL: http://www.jstor.org/stable/291704
Text-briefing: Suetonius' Life of Augustus, 1-43