C. Iulius Caesar (Aulus Hirtius), Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 8.54-55
Tier 2
deinde senatus fit consultum, ut una legio ā Cn. Pompeiō mittēretur ad bellum Parthicum, altera ā Caesare; neque obscure duae legionēs detrahuntur ā Caesare. nam Cn. Pompeius dedit primam legionem, quam ad Caesar miserat, quam confectam est ex delectū provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo numero.
Caesar tamen, cum minime dubium esset dē voluntate adversariōrum suōrum, remisit legionem Pompēiō et ex consultō senatūs Caesar iubet legionem (suo nomine quintam decimam), quam habuerat in Galliā citeriore, tradī.
in locum legionis, Caesar mittit legionem tertiam decimam in Italiam quae tueretur praesidia, ex quibus praesidiīs quinta decima legio deducebatur.
ipse distribuit exercituī hiberna; collocat C. Trebonium cum legionibus quattor in Belgiō, deducit C. Fabium cum totidiem in Aeduōs.
sic enim existimabat Galliam fore tutissimam, si Belgae (quorum maxima virtus) et Aeduī (quorum auctoritas summa esset) continerentur exercitibus. ipse in Italiam profectus est.
quō cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem duās legionēs remissās ab sē, quae deberent ducī ad bellum Parthicum ex consultō senatūs, traditās esse Cn. Pompēiō atque retentās esse in Ītaliā.
quamquam hōc factō erat nullī dubium, quidnam parāretur contra Caesarem, tamen Caesar statuit patienda esse omnia, quoad spes aliqua relinqueretur sibi disceptandi iure potius quam belli gerendi.
Tier 3
[54] Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthicum legio una a Cn. Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque obscure duae legiones uni detrahuntur. Nam Cn. Pompeius legionem primam, quam ad Caesarem miserat, confectam ex delectu provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo numero dedit. Caesar tamen, cum de voluntate minime dubium esset adversariorum suorum, Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, quam in Gallia citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet tradi. In eius locum tertiam decimam legionem in Italiam mittit quae praesidia tueretur, ex quibus praesidiis quinta decima deducebatur. Ipse exercitui distribuit hiberna: C. Trebonium cum legionibus quattuor in Belgio collocat, C. Fabium cum totidem in Aeduos deducit. Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae, quorum maxima virtus, Aedui, quorum auctoritas summa esset, exercitibus continerentur. Ipse in Italiam profectus est.
[55] Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse. Hoc facto quamquam nulli erat dubium, quidnam contra Caesarem pararetur, tamen Caesar omnia patienda esse statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius disceptandi quam belli gerendi.
M. Tullius Cicero, litterās ad familiarēs 8.14.2
Tier 3
Scr. Romae mense Septembri. a.u.c. 704.
CAELIUS CICERONI SAL.
… De summa re publica saepe tibi scripsi me ad annum pacem non videre, et, quo propius ea contentio, quam fieri necesse est, accedit eo clarius id periculum apparet. Propositum hoc est, de quo, qui rerum potiuntur, sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri, nisi exercitum et provincias tradiderit, Caesari autem persuasum est se salvum esse non posse, si ab exercitu recesserit; fert illam tamen condicionem, ut ambo exercitus tradant.
Sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erumpit. Neque, mearum rerum quid consilii capiam, reperio—quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura—; nam mihi cum hominibus his et gratia et necessitudo; tum causam illam, non homines odi. Illud te non arbitror fugere, quin homines in dissensione domestica debeant, quamdiu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem, ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem, et id melius statuere, quod tutius sit. In hac discordia video Cn. Pompeium senatum quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem omnes, qui cum timore aut mala spe vivant, accessuros; exercitum conferendum non esse. Omnino satis spatii est ad considerandas utriusque copias et eligendam partem...
Ad summam, quaeris, quid putem futurum: si alteruter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit; uterque et animo et copiis est paratus. Si sine suo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Civilī 1.1
Tier 1
litterae C. Caesaris consulibus datae erant sed hae litterae nōn lēctae sunt in senatū. tribunī plebis temptābant pursuadere consulēs sed consulēs noluerunt dicere dē cōnsiliō ex litterīs Caesaris.
L. Cornelius Lentulus Crus consul pollicetur sē nōn defuturum esse senatū reī publicae. “ego,” Lentulus inquit, “nōn dēerō senatū sī senatorēs velint dicere sententiās audacter ac fortiter. sed, si respeciant Caesarem atque sequantur gratiam eius (ut fecerint antequem), capiam novum consilium sibi et circumveniam auctoritatem senatūs. possum habēre gratiam et amicitiam Caesaris iterum.”
Q. Caecilius Metellus Pius Scipio loquitur in eandem sententiam. “Pompeius,” Scipio inquit, “habet in animō nōn dēesse reī publicae, si senatus favebit eō. Pompeius nōn adiuvābit senatum sī agat tardius aut lenius.”
Pompeius sedet prope Scipionem atque videtur orationem mittī ex ore Pompeī ipsius.
Tier 2
Litteris C. Caesaris consulibus redditis, impetratum est aegre ab hīs, summā contentione tribunōrum plebis, ut recitarentur in senatū; ut vero referretur ex litterīs ad senatum, nōn potuit impetrārī.
consulēs referunt dē republicā infinite. L. Lentulus consul pollicetur sē nōn defuturum esse senatū reī publicae, si velint dicere sententiās audacter ac fortiter; sin respiciant Caesarem atque sequantur gratiam eius, ut fecerint temporibus superioribus, se capturum esse consilium sibi neque obtemperaturum esse auctoritatī senatūs: sē habere quoque receptum esse ad gratiam atque amicitiam Caesaris.
Scipio loquitur in eandem sententiam: esse in animō Pompēiō nōn deesse reī publicae, si senatus sequatur; si cunctetur atque agat lenius, nequiquam senatum imporaturum esse auxilium eius, si velit postea.
oratio Scipionis erat haec, quod senatus habebatur in urbe et Pompeius aderat, videbatur mittī ex ore Pompeī ipsius.
Tier 3
Litteris C. Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum est summa tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur; ut vero ex litteris ad senatum referretur, impetrari non potuit. Referunt consules de re publica infinite. L. Lentulus consul senatu rei publicae se non defuturum pollicetur, si audacter ac fortiter sententias dicere velint; sin Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur, ut superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum neque senatus auctoritati obtemperaturum: habere se quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum. In eandem sententiam loquitur Scipio: Pompeio esse in animo rei publicae non deesse, si senatus sequatur; si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium, si postea velit, senatum imploraturum.
Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe habebatur Pompeiusque aderat, ex ipsius ore Pompei mitti videbatur.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Civilī 1.4
Tier 1
senatus resistit omnia et consulēs, Scipiō, et Catō habent orationēs contrā.
veterēs imimicitae Caesaris incitant Catonem. Lentulus desiderat pecuniam et imperium exercitūs ac provinciarum. ille audactier dicēbat inter suōs se fore alterum Sullam.
Scipio quoque desiderat imperium exercitūs ac provinciarum. simul Scipio habuit metum iudiciorum.
Pompeius ipse, incitatus ab inimicis Caesaris, et quod neminem volebat exaequari cum Caesare dignitate, averterat se ab eius amicitia et redierat in gratiam cum communibus inimicis, maximum partem quorum Pompeius ipse iniunxerat Caesari cum Pompeius filiam Caesaris in matrimonium duxisset.
simul permotus erat infamiā duārum legionum. Pompeius converterat illās ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam dominatumque. eō tempore, ille studebat rem deduci ad arma.
Tier 2
omnibus his resistitur et oratio consulis, Scipionis, et Catonis opponitur omnibus.
veteres inimicitae Caesaris incitant Catonem et dolor repulsae. Lentulus movetur magnitudine aeris alieni et spe exercitus ac provinciarum et largitionibus regum appellandorum, et gloriatur inter suōs se fore alterum Sullam, ad quem redeat summa imperii.
eadem spes provinciae atque exercituum impellit Scipionem, quōs arbitratur se pro necessitudine partiturum cum Pompeio, simul metus iudiciorum, adulatio atque ostentatio sui et potentium, qui in re publica iudiciisque tum plurimum pollebant.
Pompeius ipse, incitatus ab inimicis Caesaris, et quod neminem volebat exaequari sēcum dignitate, averterat totum se ab eius amicitia et redierat in gratiam cum communibus inimicis, maximum partem quorum Pompeius ipse iniunxerat Caesari illo tempore affinitatis;
simul permotus infamiā duarum legionum, quas converterat ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam dominatumque, studebat rem deduci ad arma.
Tier 3
Omnibus his resistitur, omnibusque oratio consulis, Scipionis, Catonis opponitur. Catonem veteres inimicitiae Caesaris incitant et dolor repulsae. Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac provinciarum et regum appellandorum largitionibus movetur, seque alterum fore Sullam inter suos gloriatur, ad quem summa imperii redeat. Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellit, quos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum metus, adulatio atque ostentatio sui et potentium, qui in re publica iudiciisque tum plurimum pollebant. Ipse Pompeius, ab inimicis Caesaris incitatus, et quod neminem dignitate secum exaequari volebat, totum se ab eius amicitia averterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat, quorum ipse maximam partem illo affinitatis tempore iniunxerat Caesari; simul infamia duarum legionum permotus, quas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam dominatumque converterat, rem ad arma deduci studebat.