Project ARKHAIA
Toggle Navigation
  • Mission Control Home
    • Login Console
    • Mission Control Login
  • Operation LAPIS Codex
    • Operation LAPIS Character Dossier
    • Operation LAPIS Reading List
    • GRAMMATICA Index
    • HELP Menu
      • Glossary of Terms
      • Guide to Latinity Points
      • Response Rubric
      • Introduction to the Memorātiō
      • Operative Requisitions
  • Fabulae Historicae
  • Informational Texts
  • AP Tiered Readings
  • CARD-tamen™
    • Rules
    • Preview of the CARDs
    • Unlock List
  • VERBA™
  • CODEX 3.5
  • KEY-TEXT 035-1
  • KEY-TEXT 035-2
  • KEY-TEXT 035-3
  • KEY-TEXT 035-4
  • CULTURALIA

CODEX 3.5

 

CAESAR 3.5 content

KEY-TEXT 035-1

C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.45

 

Tier 2

Tier 2

oppugnātiō erat gravior atque asperior. magna pars mīlitum vulnerāta est et nunc erat parvus numerus dēfēnsōrum. atque necesse erat mittere litterās nūntiōsque ad Caesarem. multī nuntiī captī sunt et necābāntur in cōnspectū nostrōrum mīlitum cum cruciātū.

 

erat in castra nostra ūnus Nervius. sibi nōmen erat Verticō. Verticō erat honestus et credibilis. ille fūgerat ad Cicerōnem ā prīmā oppugnātiōne.

 

Verticō persuādet servō spē lībertātis māgnīsque praemiīs ut ferat litterās ad Caesarem.

 

servus fert hās litterās ligātās in telō. est Gallus movens inter Gallōs, sine suspiciōne. itaque pervenit ad Caesarem.

 

ab servō Caesar cōgnōvit dē perīculīs Cicerōnis legiōnisque.

Tier 3

Tier 3

quantō oppugnātiō erat gravior atque asperior in diēs, et māximē quod, māgnā parte mīlitum cōnfectā vulneribus, rēs pervēnerat ad paucitātem dēfēnsōrum, tantō crēbriōrēs litterae nūntiīque ad Caesarem mittēbantur; quōrum pars, dēprehēnsa, necābātur in cōnspectū nostrōrum mīlitum cum cruciātū.

 

erat intus castra ūnus Nervius, nōmine Verticō, nātus locō honestō, quī perfūgerat ad Cicerōnem ā prīmā obsidiōne, et praestiterat eī suam fidem.

 

hic vir persuādet servō spē lībertātis māgnīsque praemiīs ut dēferat litterās ad Caesarem.

 

ille effert hās litterās illigātās in iaculō, et Gallus inter Gallōs, versātus sine ūllā suspiciōne, pervenit ad Caesarem.

 

ab eō cōgnōscitur dē perīculīs Cicerōnis legiōnisque.

Tier 4

Tier 4

quantō erat in diēs gravior atque asperior oppūgnātiō, et māximē quod māgnā parte mīlitum cōnfectā vulneribus rēs ad paucitātem dēfēnsōrum pervēnerat, tantō crēbriōrēs litterae nūntiīque ad Caesarem mittēbantur; quōrum pars dēprehēnsa in cōnspectū nostrōrum mīlitum cum cruciātū necābātur. erat ūnus intus Nervius, nōmine Verticō, locō nātus honestō, quī ā prīmā obsidiōne ad Cicerōnem perfūgerat, suamque eī fidem praestiterat. hic servō spē lībertātis māgnīsque persuādet praemiīs ut litterās ad Caesarem dēferat. hās ille in iaculō illigātās effert, et Gallus inter Gallōs sine ūllā suspiciōne versātus ad Caesarem pervenit. ab eō dē perīculīs Cicerōnis legiōnisque cōgnōscitur.

 

← Prev Next →

 

 

KEY-TEXT 035-2

C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.46

 

Tier 2

Tier 2

Caesar accēpit litterās circiter hōrā ūndecimā. statim mittit nūntium ad M. Crassum in Bellovacōs. hīberna Crassī aberant mīlia passuum XXV a Caesare. Caesar iubet legiōnem Crassī exīre mediā nocte et venīre ad sē celeriter.

 

Crassus exit cum nūntiō.

 

Caesar mittit alterum nūntium ad Gāium Fabium. Caesar iubet legiōnem Fabiī īre in fīnēs Atrebātium. Caesar iter per illās terrās factūrus est et voluit Fabium sēcum iungere.

 

Caesar mittit alterum nūntium ad Labiēnum quod voluit Labiēnum venīre ad fīnēs Nerviōrum.

 

Caesar nōn expectāvit reliquam partem exercitūs. colligit circiter equitēs quadringentōs ex proximīs hībernīs.

Tier 3

Tier 3

Caesar, acceptīs litterīs circiter hōrā ūndecimā diēī, statim mittit nūntium ad M. Crassum quaestōrem in Bellovacōs, cūius hīberna aberant mīlia passum XXV ab eō; iubet legiōnem proficīscī mediā nocte et venīre ad sē celeriter.

 

Crassus exit cum nūntiō.

 

Caesar mittit alterum nūntium ad Gāium Fabium lēgātum, ut addūcat legiōnem in fīnēs Atrebātium, quā Caesar sciēbat iter faciendum esse sibi.

 

Caesar scrībit Labiēnō veniat ad fīnēs Nerviōrum cum legiōne sī posset facere commodō reī pūblicae.

 

Caesar nōn putat expectandam esse reliquam partem exercitūs, quod aberat longius paulō; colligit circiter equitēs quadringentōs ex proximīs hībernīs.

Tier 4

Tier 4

Caesar, acceptīs litterīs hōrā circiter ūndecimā diēī, statim nūntium in Bellovacōs ad M. Crassum quaestōrem mittit, cūius hīberna aberant ab eō mīlia passuum XXV; iubet mediā nocte legiōnem proficīscī celeriterque ad sē venīre. exit cum nūntiō Crassus. alterum ad Gāium Fabium lēgātum mittit, ut in Atrebātium fīnēs legiōnem addūcat, quā sibi iter faciendum sciēbat. scrībit Labiēnō, sī reī pūblicae commodō facere posset, cum legiōne ad fīnēs Nerviōrum veniat. reliquam partem exercitūs, quod paulō aberat longius, nōn putat exspectandam; equitēs circiter quadringentōs ex proximīs hībernīs colligit.

 

← Prev Next →

 

 

KEY-TEXT 035-3

C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.47

 

Tier 2

Tier 2

hōrā circiter tertiā, Caesar audīvit dē adventū Crassī. eō dīe, Caesar prōcēdit XX mīlia passum. posuit Crassum Samarobrīvae et tradidit eī legiōnem. Caesar relinquēbat ibi impedimenta exercitūs, obsidēs Gallōs, litterās pūblicās, et omne frūmentum. voluit hanc legionem custodīre ea.

 

Fabius occurit Caesarem in itinere cum legiōne.

 

Labiēnus misit litterās ad Caesarem. indicāvit sē cōgnoscere dē morte Sabīnī et caede cohortium et māgnam manum Trēverōrum vēnisse ad eum. dīxit sē nōn fēcisse iter ex hībernīs ad Caesarem quod nōn posse sustinēre impetum hostium. dīxit esse nimis periculī quod omnēs equitātūs peditātūsque cōpiae Trēvorōrum sedisse tria mīlia passum longē ab suīs castrīs.

Tier 3

Tier 3

hōrā circiter tertiā, factus certior dē adventū Crassī ab antecursōribus, eō dīe Caesar prōcēdit XX mīlia passum. praeficit Crassum Samarobrīvae et attribuit eī legiōnem, quod relinquēbat ibi impedīmenta exercitūs, obsidēs cīvitātum, litterās pūblicās, et omne frūmentum quod dēvēxerat eō causā tolerandae hiemis.

 

Fabius, ut imperātum erat, morātus nōn ita multum, occurit Caesarem in itinere cum legiōne.

 

Labiēnus, interitū Sabīnī et caede cohortium cōgnitā, cum omnēs cōpiae Trēverōrum vēnissent ad eum, veritus nē, si fēcisset profectiōnem ex hībernīs similem fugae, nōn posset sustinēre impetum hostium, praesertim scīret quōs efferrī vīctōriā recentī, remittit litterās Caesarī;

 

Labiēnus explicat cum quantō perīcuḹo ēductūrus esset legiōnem ex hībernīs; perscrībit rem gestam in Ebūrōnibus; docet omnēs equitātūs peditātūsque cōpiās Trēvorōrm cōnsēdisse tria mīlia passuum longē ab suīs castrīs.

Tier 4

Tier 4

hōrā circiter tertiā ab antecursōribus dē Crassī adventū certior factus, eō diē mīlia passuum XX prōcēdit. Crassum Samarobrīvae praeficit legiōnemque eī attribuit, quod ibi impedīmenta exercitūs, obsidēs cīvitātum, litterās pūblicās, frūmentumque omne quod eō tolerandae hiemis causā dēvēxerat relinquēbat. Fabius, ut imperātum erat, nōn ita multum morātus in itinere cum legiōne occurrit. Labiēnus, interitū Sabīnī et caede cohortium cōgnitā, cum omnēs ad eum Trēverōrum cōpiae vēnissent veritus nē, sī ex hībernīs fugae similem profectiōnem fēcisset, hostium impetum sustinēre nōn posset, praesertim quōs recentī vīctōriā efferrī scīret, litterās Caesarī remittit: quantō cum perīculō legiōnem ex hībernīs ēductūrus esset; rem gestam in Ebūrōnibus perscrībit; docet omnēs equitātūs peditātūsque cōpiās Trēverōrum tria mīlia passuum longē ab suīs castrīs cōnsēdisse.

 

← Prev Next →

 

 

KEY-TEXT 035-4

C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.48

 

Tier 1

Tier 1

Caesar cognovit consilium Labienī. quamquam deiectus est opinione trium legionum, redierat ad duās legionēs. tamen ponebat unum auxilium communis salutis in celeritate.

 

Caesar venit in finēs Nerviōrum magnīs itineribus. ibi cognoscit ex captivīs quae accidant apud Ciceronem et in quantō periculō rēs sit. tum Caesar persuadet cuidam virō ex equitibus Gallīs magnīs praemiīs ut deferat epistulam ad Ciceronem. Caesar mittit hanc epistulam conscriptam litterīs Graecīs, ut, sī epistula intercipiatur, nostra consilia nōn cognoscantur ab hostibus.

 

sī nuntius non possit adīre ad Ciceronem, Caesar monet ut ille abiciat telum cum epistulā deligātā ad ammentum intrā munitionem castrōrum. in litterīs Caesar scribit sē profectum esse cum legionibus et adfuturus esse ibi celeriter. Caesar quoque hortatur Ciceronem ut retineat priorem virtutem.

 

Gallus, timens periculum, mittit telum ut erat praeceptum ā Caesare. hoc telum adhaesit casū ad turrim neque animadversum est ā nostrīs militibus biduō. tertiō diē telum conspicitur ā quōdam milite Romanō, et removetur, et defertur ad Ciceronem.

 

ille perlegit et recitat epistulam in conventū militum, et adficit omnēs militēs maximā laetitiā. tum fumī incendiōrum videbantur procul ā castrīs. haec rēs expulit omnem dubitationem dē adventū legiōnum.

Tier 2

Tier 2

Caesar, cōnsiliō Labiēnī probātō, etsī dēiectus opīniōne trium legiōnum, redierat ad duās legiōnēs, tamen pōnēbat ūnum auxilium commūnis salūtis in celeritāte.

 

vēnit in finēs Nerviōrum māgnīs itineribus. ibi cōgnōscit ex captīvīs quae gerantur apud Cicerōnem et in quantō perīculō rēs sit. tum persuādet cuidam ex equitibus Gallīs māgnīs praemiīs utī dēferat epistulam ad Cicerōnem. Caesar mittit hanc epistulam cōnscrīptam litterīs Graecīs, nē interceptā epistulā, nostra cōnsilia cōgnōscantur ab hostibus.

 

sī nūntius nōn possit adīre, Caesar monet ut abiciat trāgulam cum epistulā dēligātā ad āmmentum intrā mūnītiōnem castrōrum. in litterīs Caesar scrībit sē, profectum cum legiōnibus, adfore celeriter; hortātur Cicerōnem ut retineat prīstinam virtūtem.

 

Gallus, veritus perīculum, mittit trāgulam ut erat praeceptum. haec adhaesit cāsū ad turrim neque animadversa est ā nostrīs mīlitibus bīduō, tertiō diē cōnspicitur ā quōdam mīlite, et dēmpta, dēfertur ad Cicerōnem.

 

ille recitat epistualm (perlēctam) in conventū, et adficit omnēs māximā laetitiā. tum fūmī incendiōrum vidēbantur procul, quae rēs expulit omnem dubitātiōnem adventūs legiōnum.

Tier 3

Tier 3

Caesar, cōnsiliō ēius probātō, etsī opīniōne trium legiōnum dēiectus ad duās redierat, tamen ūnum commūnis salūtis auxilium in celeritāte pōnēbat. vēnit māgnīs itineribus in Nerviōrum fīnēs. ibī ex captīvīs cōgnōscit quae apud Cicerōnem gerantur quantōque in perīculō rēs sit. tum cuidam ex equitibus Gallīs māgnīs praemiīs persuādet utī ad Cicerōnem epistolam dēferat. hanc Graecīs cōnscrīptam litterīs mittit, nē interceptā epistolā nostra ab hostibus cōnsilia cōgnōscantur. sī adīre nōn possit, monet ut trāgulam cum epistolā ad āmmentum dēligātā intrā mūnītiōnem castrōrum abiciat. in litterīs scrībit sē cum legiōnibus profectum celeriter adfore; hortātur ut prīstinam virtūtem retineat. Gallus perīculum veritus, ut erat praeceptum, trāgulam mittit. haec cāsū ad turrim adhaesit neque ab nostrīs bīduō animadversa tertiō diē ā quōdam mīlite cōnspicitur, dēmpta ad Cicerōnem dēfertur. ille perlēctam in conventū mīlitum recitat, māximāque omnēs laetitiā adficit. tum fūmī incendiōrum procul vidēbantur, quae rēs omnem dubitātiōnem adventūs legiōnum expulit.

 

← Prev

 

 

CULTURALIA

stuff

 


Back to Top

© 2010-2023 The Pericles Group, LLC