C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.41
Tier 2
tunc duces principesque Nerviōrum, quī habebant initium sermonis et causam amicitiae cum Cicerone dicunt sē velle colloquium.
in colloquio, Nerviī demonstrant eadem quae Ambiorix dixerat Sabinō Cottaeque: (dicit) omnem Galliam esse in armīs; (dicit) Germanōs transisse Rhenum; (dicit) hiberna Caesaris et reliquōrum legatōrum oppugnārī. Nerviī quoque addunt de morte Sabinī et offerunt Ambiorigem causā faciendae fideī.
Nerviī dicunt Romanōs errāre, sī sperent (ali)quid auxiliī ab eīs quī nōn credant suīs rebus; dicunt tamen sē habēre hunc animum in Ciceronem populumque Romanum ut recusent nihil nisi hiberna. Nerviī quoque dicunt nolle hanc rem permanēre in perpetuum.
Nerviī addunt licēre per sē Romanīs tutīs discedere ex hibernīs et proficiscī sine metū in quāscumque partēs velint.
Cicero respondit modo unum ad haec: dicit non esse morem populī Romanī accipere condicionem ab hoste armātō: sī Nerviī velint discedere ab armīs, utantur sē adiutore et mittant legatōs ad Caesarem; dicit sē sperāre eōs rogatūrōs esse ea quae petiverint, prō iustitiā Caesaris.
Tier 3
tunc ducēs prīncipēsque Nerviōrum, quī habēbant aliquem sermōnis aditum causamque amīcitiae cum Cicerōne, colloquī sēsē velle dīcunt.
factā potestāte, Nerviī commemorant eadem quae Ambiorīx ēgerat cum Titūriō Sabīnō: omnem Galliam esse in armīs; Germānōs trānsīsse Rhēnum; hīberna Caesaris et reliquōrum lēgātōrum oppūgnārī. addunt etiam dē morte Sabīnī et ostentant Ambiorīgem causā faciendae fideī.
dīcunt Rōmānōs errāre, sī spērent quicquam praesidī ab eīs quī diffidant suīs rēbus; sēsē tamen esse hōc animō in Cicerōnem populumque Rōmānum ut recūsent nihil nisi hīberna atque nōlint inveterāscere hanc cōnsuētūdinem.
Nerviī addunt licēre per sē Rōmānīs incolumibus discēdere ex hībernīs et proficīscī sine metū in quāscumque partēs velint.
Cicerō respondit modo ūnum ad haec: nōn esse cōnsuētūdinem populī Rōmānī accipere condiciōnem ab hoste armātō: sī velint discēdere ab armīs, sē ūtantur adiūtōre et mittant lēgātōs ad Caesarem; spērāre eōs impetrātūrōs esse, quae petierint, prō iūstitiā Caesaris.
Tier 4
tunc ducēs prīncipēsque Nerviōrum quī aliquem sermōnis aditum causamque amīcitiae cum Cicerōne habēbant colloquī sēsē velle dīcunt. factā potestāte eadem quae Ambiorīx cum Titūriō ēgerat commemorant: omnem esse in armīs Galliam; Germānōs Rhēnum trānsīsse; Caesaris reliquōrumque hīberna oppūgnārī. addunt etiam dē Sabīnī morte; Ambiorīgem ostentant fideī faciendae causā. errāre eōs dīcunt, sī quicquam ab eīs praesidī spērent, quī suīs rēbus diffīdant; sēsē tamen hōc esse in Cicerōnem populumque Rōmānum animō ut nihil nisi hīberna recūsent atque hanc inveterāscere cōnsuētūdinem nōlint: licēre illīs incolumibus per sē ex hībernīs discēdere et quāscumque in partēs velint sine metū proficīscī. Cicerō ad haec ūnum modo respondit: nōn esse cōnsuētūdinem populī Rōmānī accipere ab hoste armātō condiciōnem: sī ab armīs discēdere velint, sē adiūtōre ūtantur lēgātōsque ad Caesarem mittant; spērāre prō ēius iūstitiā, quae petierint, impetrātūrōs.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.42
Tier 2
Nerviī repulsī sunt verbīs Ciceronis. cingunt hīberna Rōmāna vāllō pedum IX et fossā pedum XV.
Gallī cōgnōverant haec facta ā Rōmānīs. Gallī habēbant captīvōs mīlitēs dē exercitū et docēbantur ab illīs Rōmānīs. Gallī autem nōn habēbant īnstrūmenta quae essent ūtilia ad hunc ūsum. cogēbantur scindere caespitēs gladiīs et exhaurīre terram manibus sagulīsque.
ex hāc āctiōne, Rōmānī potuērunt cōgnōscere numerum hominum; nam minus tribus hōrīs, fēcērunt mūnītiōnem III mīlium in circitū; tunc coepērunt parāre et facere turrēs ad altitūdinem vāllī Rōmānī, falcēs, et testūdinēs. captīvī Rōmānī quoque docuerant Nerviīs hās rēs.
Tier 3
repulsī ab hāc spē, Nerviī cingunt hīberna Rōmāna vāllō pedum IX et fossā pedum XV.
cōgnōverant haec ā nōbīs cōnsuētūdine superiōrum annōrum et docēbantur ab eīs quōs clam habēbant captīvōs dē exercitū; sed nūllā ferrāmentōrum cōpiā quae esset idōnea ad hunc ūsum, cogēbantur circumcīdere caespitēs gladiīs, (cogēbantur) exhaurīre terram manibus sagulīsque.
quidem, potuit cōgnōscī multitudō hominum ex rē quā: nam minus tribus hōrīs, perfēcērunt mūnītiōnem III mīlium in circitū; reliquīsque diēbes coepērunt parāre āc facere turrēs ad altitūdinem vāllī, falcēs testūdinēsque, quās īdem captīvī docuerant.
Tier 4
ab hāc spē repulsī Nerviī vāllō pedum IX et fossā pedum XV hīberna cingunt. haec et superiōrum annōrum cōnsuētūdine ā nōbīs cōgnōverant et quōs clam dē exercitū habēbant captīvōs ab eīs docēbantur; sed nūllā ferrāmentōrum cōpiā quae esset ad hunc ūsum idōnea, gladiīs caespitēs circumcīdere, manibus sagulīsque terram exhaurīre cogēbantur. quā quidem ex rē hominum multitūdo cōgnōscī potuit: nam minus hōrīs tribus mīlium in circuitū III mūnītiōnem perfēcērunt; reliquīsque diēbus turrēs ad altitūdinem vāllī, falcēs testūdinēsque, quās īdem captīvī docuerant, parāre āc facere coepērunt.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.43
Tier 2
septimō diē oppugnationis, maximus ventus incipit. Nerviī coepērunt iacere ferventēs glandēs (ex calidā argillā) fundīs et coepērunt iacere sagittās ardentēs in casās, quae tectae erant stramentīs mōre Gallicō.
hae casae celeriter comprehendērunt ignem et ventī, propter magnitudinem, misērunt ignem in omnem locum castrōrum.
hostēs, maximō clamōre, sicut tenuerant victoriam, coepērunt agere turrēs testudinēsque et ascendere vallum scalīs.
at fuit tanta virtus militum et fuit ea praesentia animī ut non solum nemo discederet de vallō causā fugiendī sed paene ne (ali)quisquam quidem respiceret, et tum omnēs militēs pugnarent acerrimē fortissimēque, cum undique arderentur flammā et premerentur maximā multitudine telōrum et intellegerent omnia sua impedimenta et omnēs fortunās conflagrāre.
hic dies fuit maximē gravissimus nostrīs militibus, sed tamen dies habuit hunc finem: ut eō diē maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur, quod hostēs constipaverant sē sub ipsō vallō et ultimī virī non dabant recessum primīs virīs.
tum flamma paulum tempus intermisit et in quōdam locō vallī hostēs egērunt turrem et turris contigerat vallum. centurionēs tertiae cohortis recessērunt ex eō locō quō stabant et removerant omnēs suōs virōs. deinde nutu capitis et vocibus Romanī coepērunt vocāre hostēs, sī vellent introīre castra. nemo hostium ausus est progredī.
tum Romanī iecērunt lapidēs ex omnī parte, et Nerviī deturbātī sunt, et turris incensa est.
Tier 3
septimō diē oppūgnātiōnis, māximō ventō coortō, Nerviī coepērunt iacere ferventēs glandēs (ex argillā fūsilī) fundīs et (coepērunt iacere) iacula fervefacta in casās, quae tectae erant strāmentīs mōre Gallicō.
hae casae celeriter comprehendērunt īgnem et ventī, māgnitūdine, distulērunt īgnem in omnem locum castrōrum.
māximō clāmōre, sīcutī vīctōriā iam partā atque explōrātā, coepērunt turrēs testūdinēsque agere et ascendere vāllum scālīs.
at fuit tanta virtūs mīlitum atque fuit ea praesentia animī ut nōn modō nēmō dēcēderet dē vāllō causā dēmigrandī sed paene nē respiceret quidem quisquam, āc tum omnēs pūgnārent ācerrimē fortissimēque, cum undique torrērentur flammā et premerentur māximā multitūdine tēlōrum et intellegerent omnia sua impedīmenta atque omnēs fōrtūnās cōnflagrāre.
hic diēs fuit gravissimus longē nostrīs mīlitibus, sed tamen habuit hunc ēventum ut eō diē māximus numerus hostium vulnerārētur atque interficerētur, ut cōnstīpāverant sē sub ipsō vāllō et recessum nōn dabant ūltimī prīmīs.
paulum quidem intermīssā flammā et quōdam locō turrī adāctā et contingente vāllum, centuriōnēs tertiae cohortis recessērunt ex eō locō quō stābant et remōvērunt omnēs suōs; nutū vōcibusque coepērunt vocāre hostēs, sī vellent introīre: quōrum nēmō ausus est prōgredī.
tum lapidibus coniectīs ex omnī parte, Nerviī dēturbātī sunt et turris succēnsa est.
Tier 4
septimō oppūgnātiōnis diē māximō coortō ventō ferventēs fūsilī ex argillā glandēs fundīs et fervefacta iacula in casās, quae mōre Gallicō strāmentīs erant tectae, iacere coepērunt. hae celeriter īgnem comprehendērunt et ventī māgnitūdine in omnem locum castrōrum distulērunt. hostēs māximō clāmōre, sīcutī partā iam atque explōrātā vīctōriā, turrēs testūdinēsque agere et scālīs vāllum ascendere coepērunt. at tanta mīlitum virtūs atque ea praesentia animī fuit ut, cum undique flammā torrērentur māximāque tēlōrum multitūdine premerentur suaque omnia impedīmenta atque omnēs fōrtūnās cōnflagrāre intellegerent, nōn modō dēmigrandī causā dē vāllō dēcēderet nēmō sed paene nē respiceret quidem quisquam, āc tum omnēs ācerrimē fortissimēque pūgnārent. hic diēs nostrīs longē gravissimus fuit, sed tamen hunc habuit ēventum ut eō diē māximus numerus hostium vulnerārētur atque interficerētur, ut sē sub ipsō vāllō cōnstīpāverant recessumque prīmīs ūltimī nōn dabant. paulum quidem intermīssā flammā et quōdam locō turrī adāctā et contingente vāllum, tertiae cohortis centuriōnēs ex eō quō stābant locō recessērunt suōsque omnēs remōvērunt; nūtū vōcibusque hostēs, sī introīre vellent, vocāre coepērunt: quōrum prōgredī ausus est nēmō. tum ex omnī parte lapidibus coniectīs dēturbātī, turrisque succēnsa est.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.44
Tier 2
erant in eā legione duo fortissimī virī, centurionēs quī primīs ordinibus appropinquarent: T. Pullo et L. Vorenus.
hī virī habebant perpetuās controversiās inter sē quīnam superaret. hī virī contendēbant de locīs summīs pugnandō omnibus annīs. ex hīs duobus virīs Pullo, cum pugnaret acerrimē ad munitiones, “quid exspectas,” inquit, “Vorene? aut quem locum demonstrandae virtutis spectas? hic dies iudicabit de nostrīs controversiīs.”
cum Pullo dixisset haec, procedit extra munitiones et accedit partem ubi hostēs visī sunt densissimī. deinde Vorenus quoque non remanet intra vallum sed, timens opinionem omnium militum, subsequitur Pullonem.
tum, in locō quō mediocre spatium relictum est, Pullo iacit pīlum in hostēs et traicit unum hostem ex multitudine dum hostis procurrit ad Pullonem. hostis percussus est et exanimatus est, et aliī hostēs protegunt eum scutīs. tum universī Gallī coniciunt tēla in hostem suum (Pullonem) neque dant Pullonī facultatem regrediendī.
scutum Pullonī transfigitur et telum defigitur in balteō. hic casus avertit vaginam et impedit manum dextram hominī conantī educere gladium. tunc hostēs circumsistunt hominem impeditum.
inimicus Vorenus fert auxilium et subvenit Pullonī laborantī. omnis multitudō Gallōrum convertit sē ā Pullone ad Vorenum quod putant Pullonem esse interfectum telō.
Vorenus gerit rem propius gladiō. interfecit unum hostem et propellit reliquōs hostēs paulum. dum Vorenus pugnat cupidius, deiectus in inferiorem locum, cadit.
hostēs eum rursus circumveniunt et Pullo huic auxilium fert. ambo hominēs, tutī ē periculō, recipiunt se intra munitionēs. Vorenus et Pullo interfecerant complurēs hostēs et gesserant sē summā cum laude.
sīc in contentione et certamine, fortuna versavit ad utrumque virum, quod alter inimicus erat auxiliō salutīque alterī. nec poterat iudicārī uter virōrum videretur superandus utrum virtute.
Tier 3
erant in eā legiōne fortissimī virī, centuriōnēs, quī prīmīs ōrdinibus appropīnquārent, T. Pullō et L. Vorēnus.
hī habēbant perpetuās contrōversiās inter sē, quīnam anteferrētur, et contendēbant dē locīs summīs simultātibus omnibus annīs. ex hīs Pullō, cum pūgnārētur ācerrimē ad mūnītiōnēs, “quid dubitās,” inquit, “Vorēne? aut quem locum probandae virtūtis spectās? hīc diēs iūdicābit dē nostrīs contrōversiīs.”
cum dīxisset haec, prōcēdit extra mūnītiōnēs, irrumpit quāque pars hostium vīsa est cōnfertissima. ne quidem Vorēnus tum continet sēsē vāllō sed, veritus exīstimātiōnem omnium, subsequitur.
tum, mediocrī spatiō relīctō, Pullō pīlum in hostēs immittit, atque ūnum ex multitūdine prōcurrentem trāicit; quō percussō et exanimātō, hostēs prōtegunt hunc scūtīs, ūniversī cōniciunt tēla in hostem (Pullōnem) neque dant (Pullōnī) facultātem regrediendī.
scūtum Pullōnī trānsfīgitur et verūtum dēfigitur in balteō. hīc cāsus āvertit vāgīnam et morātur manum dextram cōnantī ēdūcere gladium et tunc hostēs circumsistunt impedītum hominem.
inimīcus Vorēnus succurit illī et subvenit labōrantī hominī. omnis multitūdō convertit sē confestim ā Pullōne ad Vorēnum; arbitrantur Pullōnem occīsum verūtō.
Vorēnus gerit rem comminus gladiō, atque ūnō interfectō, prōpellit reliquōs paulum: dum īnstat cupidius, dēiectus in locum īnferiōrem, concidit.
Pullō fert subsidium huic rūrsus circumventō, atque ambō hominēs, incolumēs, recipiunt intrā mūnītiōnēs, complūribus interfectīs, summā cum laude.
sīc fōrtūna, in contentiōne et certāmine, versāvit utrumque, ut alter inimīcus esset auxiliō salūtīque alterī, neque posset dīiūdicārī, uter utrī vidēretur anteferendus virtūte.
Tier 4
erant in eā legiōne fortissimī virī, centuriōnēs, quī prīmīs ōrdinibus appropīnquārent, T. Pullō et L. Vorēnus. hī perpetuās inter sē contrōversiās habēbant, quīnam anteferrētur, omnibusque annīs dē locīs summīs simultātibus contendēbant. ex hīs Pullō, cum ācerrimē ad mūnītiōnēs pūgnārētur, 'quid dubitās,' inquit, 'Vorēne? aut quem locum tuae probandae virtūtis spectās? hīc diēs dē nostrīs contrōversiīs iūdicābit.' haec cum dīxisset, prōcēdit extrā mūnītiōnēs, quāque pars hostium cōnfertissima est vīsa irrumpit. nē Vorēnus quidem tum sēsē vāllō continet sed omnium veritus exīstimātiōnem subsequitur. tum mediocrī spatiō relīctō Pullō pīlum in hostēs immittit, atque ūnum ex multitūdine prōcurrentem trāicit; quō percussō et exanimātō, hunc scūtīs prōtegunt, in hostem tēla ūniversī cōniciunt neque dant regrediendī facultātem. trānsfīgitur scūtum Pullōnī et verūtum in balteō dēfīgitur. avertit hīc cāsus vāgīnam et gladium ēdūcere cōnantī dextram morātur manum, impedītumque hostēs circumsistunt. succurrit inimīcus illī Vorēnus et labōrantī subvenit. ad hunc sē cōnfestim ā Pullōne omnis multitūdō convertit; illum verūtō arbitrantur occīsum. gladiō comminus rem gerit Vorēnus, atque ūnō interfectō reliquōs paulum prōpellit: dum cupidius īnstat, in locum dēiectus īnferiōrem concidit. huic rūrsus circumventō fert subsidium Pullō, atque ambō incolumēs complūribus interfectīs summā cum laude sēsē intrā mūnītiōnēs recipiunt. sīc fōrtūna in contentiōne et certāmine utrumque versāvit, ut alter alterī inimīcus auxiliō salūtīque esset, neque dīiūdicārī posset, uter utrī virtūte anteferendus vidērētur.
It would be adviseable for you to first compare Cicero's reaction towards negotiation with the enemy with that of Sabinus in the earlier account by Caesar (BG 5.36-37). Which attitude do you think was valued more by traditional Romans? In your analysis of Cicero and Sabinus' actions, is there a modern parallel? It may be worthwhile to consider the foreign policy started under President Reagan, and continued ever since, with regards to negotiation with those who would seek to harm the United States.
What are the pros and cons of such an approach? Is Cicero in the right for taking his stance?