C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.33
Tier 2
tum Titūrius Sabīnus, quī nihil putāvit prius, trepidāvit et cucurrit et disposuit cohortēs. Sabīnus tamen erat timidus et omnia vidēbantur dēficere eum. saepe accidit eīs quī capiunt cōnsilium in periculō.
at Cotta, quī cōgitāverat dē periculō in itinere, nōn ignōrāvit commūnem salūtem. ille mīlitēs appellāvit et cohortātus est. in cōnsiliō Cotta agēbat officia imperātōris et in pūgnā agēbat officia mīlitis.
cum āgmen esset longum et Sabīnus et Cotta necessaria non facere possent, Sabīnus et Cotta imperāvērunt mīlitēs relinquere impedīmenta et stāre in orbem. nōn erat malum cōnsilium quamquam minuit spem nostrīs mīlitibus et effēcit hostēs audāciōrēs, quod id vidēbatur factum esse nōn sine summō timōre et dēspērātiōne. ergo mīlitēs discessērunt ā sīgnīs et temptāvērunt petere atque arripere suās rēs ab impedīmentīs.
Tier 3
tum dēmum Titūrius Sabīnus, quī prōvīdisset nihil ante, trepidāre et concursāre cohortēsque dispōnere, haec tamen ipsa timidē atque ut omnia vidērentur dēficere eum; quod plērumque cōnsuēvit accidere eīs quī cōguntur capere cōnsilium in ipsō negōtiō.
at Cotta, quī cōgitāsset haec posse accidere in itinere atque ob eam causam nōn fuisset auctor profectiōnis, nūllā rē deerat commūnī salūtī et in appellandīs cohortandīsque mīlitibus praestābat officia imperātōris et in pūgnā praestābat officia mīlitis.
cum, propter longitūdinem āgminis, Sabīnus et Cotta minus facile possent obīre omnia per sē et (minus facile possent) providēre quid faciendum esset quōque locō, iussērunt prōnuntiāre ut impedīmenta relinquerent atque mīlitēs cōnsisterent in orbem.
quod cōnsilium etsī in cāsū ēiusmodī nōn reprehendendum est, tamen accidit incommodē: nam et minuit spem nostrīs mīlitibus et effēcit hostēs ad pūgnam alācriōrēs, quod id vidēbatur factum esse nōn sine summō timōre et dēspērātiōne.
praetereā accidit, quod necesse erat fierī, ut mīlitēs vulgō discēderent ab sīgnīs, et quae quisque eōrum habēret cārissima, properāret petere atque arripere ab impedīmentīs, et omnia complērentur clāmōre et flētū.
Tier 4
tum dēmum Titūrius, quī nihil ante prōvīdisset, trepidāre et concursāre cohortēsque dispōnere, haec tamen ipsa timidē atque ut eum omnia dēficere vidērentur; quod plērumque eīs accidere cōnsuēvit quī in ipsō negōtiō cōnsilium capere cōguntur. at Cotta, quī cōgitāsset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectiōnis auctor nōn fuisset, nūllā in rē commūnī salūtī deerat et in appellandīs cohortandīsque mīlitibus imperātōris et in pūgnā mīlitis officia praestābat. cum propter longitūdinem āgminis minus facile omnia per sē obīre et quid quōque locō faciendum esset providēre possent, iussērunt prōnūntiāre ut impedīmenta relinquerent atque in orbem cōnsisterent. quod cōnsilium etsī in ēiusmodī cāsū reprehendendum nōn est, tamen incommodē accidit: nam et nostrīs mīlitibus spem minuit et hostēs ad pūgnam alācriōrēs effēcit, quod nōn sine summō timōre et dēspērātiōne id factum vidēbātur. praetereā accidit, quod fierī necesse erat, ut vulgō mīlitēs ab sīgnīs discēderent, quae quisque eōrum cārissima habēret ab impedīmentīs petere atque arripere properāret, clāmōre et flētū omnia complērentur.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.34
Tier 2
barbarī habuērunt cōnsilium. ducēs barbarōrum iussērunt mīlitēs stāre in aciē. ducēs dīxērunt, “rēs relictae ā Rōmānīs erunt praeda nostra!" hostēs exīstimāvērunt omnia posita esse in vīctōriā.
ambae tamen exercitūs erant parēs et virtūte et studiō.
nostrī mīlitēs dēsertī sunt ā duce et ā fōrtūnā sed tamen pōnēbant omnem spem in virtūte. quotiens quaeque cohors prōcucurrit et nēcāvit multōs hostēs.
Ambiorīx sē animadvertit et iussit hostēs cōnicere tēla procul et non propius accedere. Ambiorīx quoque iussit hostēs cēdere terram Rōmānīs mīlitibus et tunc sēquī Rōmānōs recipientēs rursus ad sīgna. Ambiorix dicit levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil malum accidere posse.
Tier 3
at cōnsilium nōn dēfuit barbarīs. nam ducēs eōrum iussērunt prōnūntiāre tōtā aciē, nē quis discēderet ab locō, illōrum esse praedam atque quaecumque Rōmānī relīquissent reservārī illīs: proinde hostēs exīstimārent omnia posita esse in vīctōriā.
ambae exercitūs erant parēs et virtūte et studiō pūgandī.
nostrī mīlitēs, tametsī dēserēbantur ab duce et ā fōrtūnā, tamen pōnēbant omnem spem salūtis in virtūte, et quotiēns quaeque cohors prōcurrerat, ab eā parte māgnus numerus hostium cadēbat.
quā rē animadversā, Ambiorīx iubet prōnūntiārī ut cōniciant tēla procul neu accēdant propius et cēdant in partem in quam Rōmānī fēcerint impetum: (dīxit) levitāte armōrum et cotīdiāna exercitātiōne posse nocērī nihil hīs: (et) īnsequantur Rōmānōs recipientēs rūrsus sē ad sīgna.
Tier 4
at barbarīs cōnsilium nōn dēfuit. nam ducēs eōrum tōtā aciē prōnūntiāre iussērunt, nē quis ab locō discēderet, illōrum esse praedam atque illīs reservārī quaecumque Rōmānī relīquissent: proinde omnia in vīctōriā posita exīstimārent. erant et virtūte et studiō pūgnandī parēs. nostrī, tametsī ab duce et ā fōrtūnā dēserēbantur, tamen omnem spem salūtis in virtūte pōnēbant, et quotiēns quaeque cohors prōcurrerat, ab eā parte māgnus numerus hostium cadēbat. quā rē animadversā, Ambiorīx prōnūntiārī iubet ut procul tēla cōniciant neu propius accēdant et quam in partem Rōmānī impetum fēcerint cēdant: levitāte armōrum et cotīdiānā exercitātiōne nihil hīs nocērī posse: rūrsus sē ad sīgna recipientēs īnsequantur.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.35
Tier 2
hostēs praeceptum Ambiorigis observāvērunt; cum cohors Rōmānus ex orbe exīret, hōstēs celeriter fugiēbant. ea pars orbis erat nūdāta et hostēs iecērunt tēla ad latus apertum.
cum cohors Rōmānus revenīebat ad orbem, circumveniēbatur ab hostibus. sed sī Rōmānī in locō remanēbant, nec cum virtute agere poterant nec tela hostium effugere poterant.
Rōmānī accēpērunt multa vulnera sed tamen resistēbant magnam partem diēī. proelium incēpit prīmā lūce et ad hōram octāvam continuit. Rōmānī pūgnāverunt sine indīgnitāte.
tum utrumque femur T. Balventiō trāicitur tēlō. T. Balventius erat vir fortis et māgnae auctōritātis atque erat dux prīmī pīlī in superiōre annō.
Q. Lūcānius interficitur dum pūgnāns servāre suum filium.
L. Cotta, adhortāns cohortēs, vulnerātur fundā in adversum ōs.
Tier 3
quō praeceptō ab eīs (hostibus) dīligentissimē observātō, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fēcerat, hostēs vēlōcissimē refugiēbant. interim necesse erat eam partem orbis nūdārī et tēla recipī ab latere apertō.
cum Rōmānī coeperant revertī rūrsus in eum locum unde ēgressī erant, circumveniēbantur ab eīs quī cesserant et ab eīs quī steterant proximī. sīn autem vellent tenēre locum suum in orbe, nec locus relinquēbātur virtūtī neque cōnfertī poterant vītāre tēla coniecta ab tantā multitūdine.
tamen cōnflīctātī tot incommodīs, multīs vulneribus acceptīs resistēbant et māgnā parte diēī cōnsūmptā, cum pūgnārētur ā prīmā lūce ad hōram octāvam, committēbant nihil quod esse indīgnum ipsīs.
tum utrumque femur T. Balventiō, quī superiōre annō dūxerat prīmum pīlum, virō fortī et māgnae auctōritātis, trāicitur trāgulā; Q. Lūcānius ēiusdem ōrdinis, pūgnāns fortissimē, dum subvenit fīliō circumventō, interficitur; L. Cotta lēgātus, adhortāns omnēs cohortēs ōrdinēsque, vulnerātur in adversum ōs fundā.
Tier 4
quō praeceptō ab eīs dīligentissimē observātō, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fēcerat, hostēs vēlōcissimē refugiēbant. interim eam partem nūdārī necesse erat et ab latere apertō tēla recipī. rūrsus cum in eum locum unde erant ēgressī revertī coeperant, et ab eīs quī cesserant et ab eīs quī proximī steterant circumveniēbantur. sīn autem locum tenēre vellent, nec virtūtī locus relinquēbātur neque ab tantā multitūdine coniecta tēla cōnfertī vītāre poterant. tamen tot incommodīs cōnflīctātī, multīs vulneribus acceptīs resistēbant et māgnā parte diēī cōnsūmptā, cum ā prīmā lūce ad hōram octāvam pūgnārētur, nihil quod ipsīs esset indīgnum committēbant. tum T. Balventiō, quī superiōre annō prīmum pīlum dūxerat, virō fortī et māgnae auctōritātis, utrumque femur trāgulā trāicitur; Q. Lūcānius ēiusdem ōrdinis, fortissimē pūgnāns, dum circumventō fīliō subvenit, interficitur; L. Cotta lēgātus omnēs cohortēs ōrdinēsque adhortāns in adversum ōs fundā vulnerātur.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.36
Tier 2
Q. Titūrius Sabīnus dē rē cogitat. cōnspēxit Ambiorīgem, quī hortātus est sūos virōs, et mittit suum interpretem, Cn. Pompēium, ad eum. Sabīnus vult Ambiorīgem parcere sibi mīlitibusque.
Ambiorix respondit, “licet Sabīnō ipsī colloquī mēcum. fortasse multitūdō Eburonum dābit salūtem mīlitibus Rōmānīs. promittō nullam iniuriam ventūram esse Sabīnō.”
Sabīnus commūnicat cum Cottā, quī erat vulnerātus, et narrat cōnsilium dīcere cum Ambiorīge. Sabīnus quoque addit eum sperāre Ambiorigem parcere mīlitibus.
Cotta negat sē itūrum esse ad armātum hostem et in ea opinione permanet.
Tier 3
Q. Titūrius Sabīnus, permōtus hīs rēbus, cum procul cōnspēxisset Ambiorīgem cohortantem suōs virōs, mittit suum interpretem Cn. Pompēium ad eum ut parcat sibi mīlitibusque.
ille (Ambiorix), appellātus, respondit: sī Sabīnus velit colloquī sēcum, licēre; spērāre illud, quod pertineat ad salūtem mīlitum Rōmānōrum, posse impetrārī ā multitūdine; Sabīnō ipsī vērō nihil nocitūrum īrī, inque eam rem sē interpōnere suam fidem.
Sabīnus commūnicat cum Cottā sauciō, sī videātur, ut excēdant pūgnā et ūnā colloquantur cum Ambiorīge: spērāre posse impetrārī ab Ambiorīge dē suā ac mīlitum salūte.
Cotta negat sē itūrum esse ad armātum hostem atque persevērat in eā sententiā.
Tier 4
hīs rēbus permōtus Q. Titūrius, cum procul Ambiorīgem suōs cohortantem cōnspēxisset, interpretem suum Cn. Pompēium ad eum mittit rōgātum ut sibi mīlitibusque parcat. ille appellātus respondit: sī velit sēcum colloquī, licēre; spērāre ā multitūdine impetrārī posse, quod ad mīlitum salūtem pertineat; ipsī vērō nihil nocitum īrī, inque eam rem sē suam fidem interpōnere. ille cum Cottā sauciō commūnicat, sī videātur, pūgnā ut excēdant et cum Ambiorīge ūnā colloquantur: spērāre ab eō dē suā āc mīlitum salūte impetrārī posse. Cotta sē ad armātum hostem itūrum negat atque in eō persevērat.