C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.24
Tier 2
Romanī navēs in terram subduxerant et concilium Gallorum in oppidō nomine Samarobriva peractum est. eō annō, propter siccitatēs, frumentum in Galliā pessime provenerat. ergo necesse erat Caesarī aliter quam superioribus annīs collocāre exercitum in hibernīs et distribuere legionēs in plurēs civitatēs.
ex quibus legionibus Caesar dedit unam C. Fabiō legatō ducendam in Morinōs hominēs, alteram Q. Ciceronī ducendam in Nerviōs hominēs, tertiam L. Rosciō ducendam in Esubiōs; Caesar iussit quartam hiemāre cum T. Labienō in Remīs in confiniō Treverōrum.
trēs legionēs Caesar collocavit in Belgīs et ducēs eārum fecit M. Crassum quaestorem et L. Munatium Plancum et C. Trebonium legatōs.
Caesar misit unam legionem, quam proximē trans Padum flumen conscripserat, et cohortēs V in Eburonēs. pars maxima Eburonum populōrum est inter Mosam flumen et Rhenum flumen et Eburonēs erant sub imperiō duōrum hominum, Ambiorigis et Catuvolcī. Caesar quoque iussit legatōs Q. Titurium Sabinum et L. Aurunculeium Cottam esse ducēs eōrum militum.
cum Caesar distribuerat legionēs ad hunc modum, putavit sēsē posse facillimē medērī inopiae frumentariae. atque tamen hiberna hārum omnium legionum, praeter unam legionem, quam Caesar dederat L. Rosciō ducendam in pacatissimam et quietissimam partem, continebantur centum milibus passuum. interea Caesar ipse in Galliā morārī consituit, quoad cognovisset legionēs collocātās esse et hiberna munita esse.
Tier 3
subductīs nāvibus, conciliōque Gallōrum Samarobrīvae perāctō, quod eō annō frūmentum in Galliā propter siccitātēs angustius prōvēnerat, (Caesar) coāctus est aliter āc superiōribus annīs exercitum in hībernīs collocāre, legiōnēsque in plūrēs cīvitātēs distribuere.
ex quibus ūnam in Morinōs dūcendam C. Fabiō lēgātō dedit, alteram in Nerviōs Q. Cicerōnī, tertiam in Esubiōs L. Rōsciō; quārtam in Rēmīs cum T. Labiēnō in cōnfīniō Trēverōrum hiemāre iussit.
trēs in Belgīs collocāvit: eīs M. Crassum quaestōrem et L. Munātium Plancum et C. Trebōnium lēgātōs praefēcit.
ūnam legiōnem, quam proximē trāns Padum cōnscrīpserat, et cohortēs V in Ebūrōnēs, quōrum pars māxima est inter Mosam āc Rhēnum, quī sub imperiō Ambiorīgis et Catuvolcī erant, mīsit. eīs mīlitibus Q. Titūrium Sabīnum et L. Aurunculēium Cottam lēgātōs praeesse iussit.
ad hunc modum distribūtīs legiōnibus facillimē inopiae frūmentāriae sēsē medērī posse exīstimāvit. atque hārum tamen omnium legiōnum hīberna, praeter eam quam L. Rōsciō in pācātissimam et quiētissimam partem dūcendam dederat, mīlibus passuum centum continēbantur. ipse intereā, quoad legiōnēs collocātās mūnītaque hīberna cōgnōvisset, in Galliā morārī cōnstituit.
Tier 4
subductīs nāvibus, conciliōque Gallōrum Samarobrīvae perāctō, quod eō annō frūmentum in Galliā propter siccitātēs angustius prōvēnerat, coāctus est aliter āc superiōribus annīs exercitum in hībernīs collocāre, legiōnēsque in plūrēs cīvitātēs distribuere. ex quibus ūnam in Morinōs dūcendam C. Fabiō lēgātō dedit, alteram in Nerviōs Q. Cicerōnī, tertiam in Esubiōs L. Rōsciō; quārtam in Rēmīs cum T. Labiēnō in cōnfīniō Trēverōrum hiemāre iussit. trēs in Belgīs collocāvit: eīs M. Crassum quaestōrem et L. Munātium Plancum et C. Trebōnium lēgātōs praefēcit. ūnam legiōnem, quam proximē trāns Padum cōnscrīpserat, et cohortēs V in Ebūrōnēs, quōrum pars māxima est inter Mosam āc Rhēnum, quī sub imperiō Ambiorīgis et Catuvolcī erant, mīsit. eīs mīlitibus Q. Titūrium Sabīnum et L. Aurunculēium Cottam lēgātōs praeesse iussit. ad hunc modum distribūtīs legiōnibus facillimē inopiae frūmentāriae sēsē medērī posse exīstimāvit. atque hārum tamen omnium legiōnum hīberna, praeter eam quam L. Rōsciō in pācātissimam et quiētissimam partem dūcendam dederat, mīlibus passuum centum continēbantur. ipse intereā, quoad legiōnēs collocātās mūnītaque hīberna cōgnōvisset, in Galliā morārī cōnstituit.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.25
Tier 2
Tasgetius erat vir natus summō locō in Carnutibus. eius maiorēs obtinuerant regnum in suā civitate. Caesar restituerat locum maiorum Tasgetiō, prō eius virtute atque benevolentiā in Caesarem. in omnibus bellīs Tasgetius fuerat usus singularī operā eius.
inimicī eius, publicē et multīs auctoribus ex civitate, interfecērunt Tasgetium iam regnantem annum tertium. ea res defertur ad Caesarem.
quod mors Tasgetiī ad plurēs hominēs pertinebat, Caesar timuit nē civitas tota deficeret impulsū eōrum. ergo Caesar iubet L. Plancum proficiscī celeriter cum legione ex Belgiō in Carnutēs et ibi hiemāre. cum Plancus cognoverat operā quōrum Tasgetium interfectum esse, Caesar iubet eum comprehendere hōs et mittere ad sē.
interim Caesar cognoverat ab omnibus legatīs et quaestoribus, quibus legionēs tradiderat, legionēs in hiberna pervenisse et locum hibernīs munitum esse.
Tier 3
Tasgētius erat in Carnūtibus summō locō nātūs, cūius māiōrēs obtinuerant rēgnum in suā cīvitāte. Caesar restituerat locum māiōrum huic (Tasgētiō), prō ēius virtūte atque benevolentiā in sē (Caesarem), quod in omnibus bellīs Tasgētius fuerat ūsus singulārī operā ēius.
inimīcī, palam multīs ex cīvitāte auctōribus, interfēcērunt (Tasgētium) iam rēgnantem hunc annum tertium. ea rēs dēfertur ad Caesarem.
ille veritus, quod ad plūrēs pertinēbat, nē cīvitās eōrum dēficeret impulsū, iubet L. Plancum proficīscī celeriter cum legiōne ex Belgiō in Carnūtēs ibīque hiemāre, quōrumque operā cōgnōverat Tasgētium interfectum, (Caesar iubet L. Plancum) mittere hōs comprehēnsōs ad sē.
interim factus est certior ab omnibus lēgātīs quaestōribusque, quibus legiōnēs trādiderat, perventum esse in hīberna et locum mūnītum esse hībernīs.
Tier 4
erat in Carnūtibus summō locō nātūs Tasgētius, cūius māiōrēs in suā cīvitāte rēgnum obtinuerant. huic Caesar prō ēius virtūte atque in sē benevolentiā, quod in omnibus bellīs singulārī ēius operā fuerat ūsus, māiōrum locum restituerat. tertium iam hunc annum rēgnantem inimīcī palam multīs ex cīvitāte auctōribus interfēcērunt. Dēfertur ea rēs ad Caesarem. ille veritus, quod ad plūrēs pertinēbat, nē cīvitās eōrum impulsū dēficeret, L. Plancum cum legiōne ex Belgiō celeriter in Carnūtēs proficīscī iubet ibīque hiemāre, quōrumque operā cōgnōverat Tasgētium interfectum, hōs comprehēnsōs ad sē mittere. Interim ab omnibus lēgātīs quaestōribusque, quibus legiōnēs trādiderat certior factus est in hīberna perventum locumque hībernīs esse mūnītum.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.26
Tier 2
quindecim diēbus, Ambiorix et Catuvolcus cēpērunt cōnsilium dēfectiōnis. illī accēpērunt Sabīnum Cottamque comiter ad finēs rēgnī suī et portāvērunt frūmentum in castra Romana. tamen Indutiomārus Trēverus mīsit nūntiōs ad eōs et ob eam causam Ambiorix et Catuvolcus excītāvērunt suōs hominēs. vēnērunt ad castra ut oppūgnārent.
nostrī mīlitēs celeriter cēpērunt arma vāllumque ascendērunt. Hīspānī equitēs ēmīssī sunt ex ūnā parte. illī fuērunt superiōrēs in proeliō atque hostēs fugērunt.
post proelium, hostēs clāmāvērunt eōs habēre colloquium dēsīderāre. voluērunt minuī contrōversiās.
Tier 3
diēbus circiter quindecim, quibus exercitus ventus est in hīberna, initium repentīnī tumultūs ac dēfectiōnis ortum est ab Ambiorīge et Catuvolcō. illī, cum fuissent praestō (sicut servī) Sabīnō Cottaeque ad finēs rēgnī suī et comportāvissent frūmentum in hīberna, impulsī nūntiīs Indutiomārī Trēverī, concitāvērunt suōs hominēs subitōque opressīs līgnātōribus, vēnērunt ad castra māgnā manū oppūgnātum.
cum nostrī mīlitēs celeriter cēpissent arma vāllumque ascendissent atque, Hīspānīs equitibus ēmīssīs ex ūnā parte, fuissent superiōrēs equestrī proeliō, hostēs redūxērunt suōs mīlitēs ab oppūgnātiōne dēspērātā rē.
tum suō mōre hostēs conclāmāvērunt, utī aliquī ex nostrīs mīlitibus prōdīret colloquium. dīxērunt habēre sēsē, quae vellent dīcere dē rē commūnī, quibus rēbus spērārent posse minuī contrōversiās.
Tier 4
diēbus circiter quindecim quibus in hīberna ventum est initium repentīnī tumultūs āc dēfectiōnis ortum est ab Ambiorīge et Catuvolcō; quī, cum ad fīnēs rēgnī suī Sabīnō Cottaeque praestō fuissent frūmentumque in hīberna comportāvissent, Indutiomārī Trēverī nūntiīs impulsī suōs concitāvērunt subitōque oppressīs līgnātōribus māgnā manū ad castra oppūgnātum vēnērunt. cum celeriter nostrī arma cēpissent vāllumque ascendissent atque ūnā ex parte Hispānīs equitibus ēmīssīs equestrī proeliō superiōrēs fuissent, dēspērātā rē hostēs suōs ab oppūgnātiōne redūxērunt. tum suō mōre conclāmāvērunt, utī aliquī ex nostrīs ad colloquium prōdīret: habēre sēsē, quae dē rē commūnī dīcere vellent, quibus rēbus contrōversiās minuī posse spērārent.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.27
Tier 2
C. Arpinēius, eques Rōmānus, et Q. Iūnius ex Hispānia, mittuntur ā Caesare ad Ambiorigem Catuvolcumque. illī Rōmānī saepe Ambiorigem vīsitābant atque Caesar voluit eōs cum Ambiorige dīcere.
Ambiorix dīxit, “ego dēbeō plūrimum Caesarī prō beneficiīs ēius. ob opera Caesaris, nōn necesse est mihi dāre trībutum Aduāctucīs, meīs finitimīs. Caesar quoque remīsit meum fīlium et fīlium frātris, quōs Aduātucī tenuerant in servitūte. dē oppūgnātiōne castrōrum -- nōn fēcī id aut iūdiciō meō aut voluntāte sed coāctū cīvitātis. sua imperia et meum imperium sunt aequa.
“cīvitātī, hae rēs erant causa bellī quod cīvitās nōn potuit resistere coniūrātiōnem Gallōrum. Gallī dēsīderant lībertātem. putō Gallōs nōn posse superāre Rōmānōs sed Gallī credunt sē vincere posse. cōnsilium Gallōrum est oppūgnāre omnia hīberna Caesaris simul, nē aliqua legiō posset venīre auxiliō alterae legiōnī.
“ōrō Titūrium ut consulat salūtī suae et mīlitum Rōmānōrum quod māgna manus Germānōrum trānsiit Rhenum. adveniet bīduō. priusquam fīnitimī possunt sentīre mīlitēs ex hībernīs ēdūctōs esse, necesse est dēdūcere eōs aut ad Cicerōnem aut ad Labiēnum. Cicerō est circiter quīnquāgintā mīlia passuum abest ab eīs, Labiēnus amplius paulō.”
Ambiorix cōnfīrmāvit haec verba iūre iūrandō et dīxit datūrum esse Rōmānīs mīlitibus tūtum iter per terrās suās.
Tier 3
C. Arpinēius, eques Rōmānus et familiāris Q. Titūrī et quīdam Q. Iūnius ex Hispānia, quī iam ante mīssū Caesaris cōnsuērat ventitāre ad Ambiorigem, mittitur ad eōs (ad Ambiorigem Catuvolcumque) causā colloquendī; apud quōs Ambiorix locūtus est ad hunc modum:
(dīxit) cōnfitērī sēsē dēbēre plūrimum eī (Caesarī) prō beneficiīs Caesaris in sē, quod operā ēius (Caesaris) līberātus esset stīpendiō quod cōnsuēsset pendere Aduāctucīs, suīs finitimīs, quodque et fīlius et fīlius frātris remīssī essent eī ab Caesare, quōs, mīssōs numerō obsidum, Aduātucī tenuissent apud sē in servitūte et catēnīs; neque fēcisse id dē oppūgnātiōne castrōrum quod fēcerit aut iūdiciō aut voluntāte sed coāctū cīvitātis, suaque imperia esse ēiusmodī ut multitūdō habēret nōn minus iūris in sē quam ipse (habēret) in multitūdinem.
(dīxit) cīvitātī porrō hanc fuisse causam bellī, quod nōn potuerit resistere repentīnae coniūrātiōnī Gallōrum. (dīxit) sē posse probāre id facile ex humilitāte suā, quod nōn adeō sit imperītus rērum ut cōnfīdat populum Rōmānum posse superārī suīs copiīs. sed esse cōnsilium commūne Galliae: hunc diem dictum esse oppūgnandīs omnibus hībernīs Caesaris, nē aliqua legiō posset venīre subsidiō alterae legiōnī. nōn potuisse Gallīs facile negāre Gallōs, praesertim cum cōnsilium dē recuperandā commūnī lībertāte vidērētur initum esse.
quibus quoniam satisfēcerit prō pietāte, nunc (dīxit) sē habēre ratiōnem officī prō beneficiīs Caesaris: monēre, ōrāre Titūrium prō hospitiō ut consulat salūtī suae āc mīlitum Rōmānōrum. māgnam manum Germānōrum conductam esse et trānsīsse Rhenum; hanc adfore bīduō. esse cōnsilium ipsōrum, velintne, priusquam fīnitimī sentiant mīlitēs ēdūctōs ex hībernīs, dēdūcere aut ad Cicerōnem aut ad Labiēnum, quōrum alter circiter quīnquāgintā mīlia passuum, alter absit amplius paulō ab eīs.
sē pollicērī et cōnfīrmāre illud iūre iūrandō, datūrum esse tūtum iter per fīnēs. quod cum faciat, et sēsē cōnsulere cīvitātī, quod levētur hībernīs, et referre grātiam Caesarī prō ēius meritīs.
hāc ōrātiōne habitā, Ambiorīx discēdit.
Tier 4
mittitur ad eōs colloquendī causā C. Arpinēius, eques Rōmānus, familiāris Q. Titūrī, et Q. Iūnius ex Hispāniā quīdam, quī iam ante mīssū Caesaris ad Ambiorigem ventitāre cōnsuērat; apud quōs Ambiorix ad hunc modum locūtus est:
sēsē prō Caesaris in sē beneficiīs plūrimum eī cōnfitērī dēbēre, quod ēius operā stīpendiō līberātus esset quod Aduātucīs fīnitimīs suīs pendere cōnsuēsset, quodque eī et fīlius et frātris fīlius ab Caesare remīssī essent, quōs Aduātucī obsidum numerō mīssōs apud sē in servitūte et catēnīs tenuissent; neque id quod fēcerit dē oppūgnātiōne castrōrum aut iūdiciō aut voluntāte suā fēcisse sed coāctū cīvitātis, suaque esse ēiusmodī imperia ut nōn minus habēret iūris in sē multitūdō quam ipse in multitūdinem.
cīvitātī porrō hanc fuisse bellī causam, quod repentīnae Gallōrum coniūrātiōnī resistere nōn potuerit. id sē facile ex humilitāte suā probāre posse, quod nōn adeō sit imperītus rērum ut suīs copiīs populum Rōmānum superārī posse cōnfīdat. sed esse Galliae commūne cōnsilium: omnibus hībernīs Caesaris oppūgnandīs hunc esse dictum diem, nē qua legiō alterae legiōnī subsidiō venīre posset. nōn facile Gallōs Gallīs negāre potuisse, praesertim cum dē recuperandā commūnī lībertāte cōnsilium initum vidērētur.
quibus quoniam prō pietāte satisfēcerit, habēre nunc sē ratiōnem officī prō beneficiīs Caesaris: monēre, ōrāre Titūrium prō hospitiō ut suae āc mīlitum salūtī cōnsulat. māgnam manum Germānōrum conductam Rhēnum trānsīsse; hanc adfore bīduō. Ipsōrum esse cōnsilium, velintne priusquam fīnitimī sentiant ēdūctōs ex hībernīs mīlitēs aut ad Cicerōnem aut ad Labiēnum dēdūcere, quōrum alter mīlia passuum circiter quīnquāgintā, alter paulō amplius ab eīs absit.
illud sē pollicērī et iūre iūrandō cōnfīrmāre, tūtum iter per fīnēs datūrum. quod cum faciat, et cīvitātī sēsē cōnsulere, quod hībernīs levētur, et Caesarī prō ēius meritīs grātiam referre. hāc ōrātiōne habitā discēdit Ambiorīx.
Well, the ghost just won't leave you be it seems. Our suggestion would be to take a look at the complex relationship between Caesar and Cicero, beginning with Cicero's consulship in 63 BCE. During the Civil War itself, Plutarch has some interesting insight into Cicero's position, especially following Caesar's victory.
It may even be worth your while to read over some of Cicero's own writings, including a letter to Gaius Trebonius after Caesar's assassination. You can also take a look at a small excerpt from his second speech against Marcus Antonius (section XII is the most relevant here.)