C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.24
Tier 2
barbarī cōgnōvērunt dē cōnsiliō Rōmānōrum. praemisērunt equitātūs et essedāriōs et tunc misērunt reliquōs mīlitēs. omnēs barbarī prohibēbant nostrōs mīlitēs, quī temptāvērunt ēgredī ex nāvibus. erat summa difficultās quod nāvēs, quae erant magnae, nōn poterant movēre in brevī aquā.
necesse est nostrīs mīlitibus simul dēsilīre dē nāvibus, cōnsistere in fluctibus, et pūgnāre cum hostibus. nostrī mīlitēs īgnōvērunt locōs. manūs impedītae sunt. mīlitēs quoque oppressī sunt gravī onere armōrum.
barbarī cōicēbant tela audācter et incitāvērunt equōs quod illī prōgressī sunt ex āridā terrā et cōgnōvērunt locōs.
nostrī mīlitēs erant perterritī illīs rēbus et erant imperītī hūius generis pūgnae. nostrī mīlitēs, quī cōnsuērant pugnāre in proeliīs pedestribus, nōn utēbantur eā alacritāte āc studiō.
Tier 3
barbarī, cōnsiliō Rōmānōrum cōgnitō, praemīssō equitātū et essedāriīs (quō genere mīlitum cōnsuērunt ūtī in proeliīs), subsecūtī reliquīs cōpiīs, prohibēbant nostrōs mīlitēs ēgredī nāvibus. ob hās causās, erat summa difficultās, quod nāvēs, propter māgnitūdinem suam, nōn poterant cōnstituī nisi in altō.
mīlitibus autem, īgnōtīs locīs, impedītīs manibus, oppressīs māgnō et gravī onere armōrum, simul et dēsiliendum erant dē nāvibus et cōnsistendum erat in fluctibus et pūgandum erat cum hostibus, cum illī, prōgressī aut ex āridō aut paulum in aquam, omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla cōicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent.
nostrī mīlitēs, perterritī illīs rēbus et omnīnō imperītī hūius generis pūgnae, nōn utēbantur eādem alacritāte āc studiō quō cōnsuērant ūtī in proeliīs pedestribus.
Tier 4
at barbarī, cōnsiliō Rōmānōrum cōgnitō praemīssō equitātū et essedāriīs, quō plērumque genere in proeliīs ūtī cōnsuērunt, reliquīs cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus ēgredī prohibēbant. erat ob hās causās summa difficultās, quod nāvēs propter māgnitūdinem nisi in altō cōnstituī nōn poterant, mīlitibus autem, īgnōtīs locīs, impedītīs manibus, māgnō et gravī onere armōrum oppressīs, simul et dē nāvibus dēsiliendum et in fluctibus cōnsistendum et cum hostibus erat pūgnandum, cum illī aut ex āridō aut paulum in aquam prōgressī, omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla cōicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent. quibus rēbus nostrī perterritī atque hūius omnīnō generis pūgnae imperītī, nōn eādem alacritāte āc studiō quō in pedestribus ūtī proeliīs cōnsuērant utēbantur.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.25
Tier 2
Caesar animadvertit barbarōs prohibentēs mīlitēs suōs. ille iussit nāvēs longās removēri paulum ab nāvibus onerāriīs. Caesar iussit hoc quod speciēs navium longārum erat inusitātior barbarīs. Caesar quoque iussit rēmōs incitārī et navēs cōnstituī ad latus apertum hostium. voluit mīlitēs trāicere barbarōs fundīs, sagittīs, et tormentīs.
barbarī erant permōtī et figūrā et mōtū rēmōrum. illī quoque erant permōtī inūsitātō genere tormentōrum. barbarī fugērunt paulum.
unus mīles, aquilifer, quī ferēbat aquilam decimae legiōnis, contestātus est deōs. ille exclāmāvit nostrīs mīlitibus, 'dēsilīte, mīlitēs, nisi vultis tradere aquilam hostibus. ego certē fecerō meum officium reī pūblicae atque imperātōrī!"
dīxit hoc vōce māgnā, dēsiluit ex nāvī in mare, et coepit ferre aquilam in hostēs. tum nostrī mīlitēs, cohortātī inter sē, volēntēs nihil malī accidere, omnēs dēsiluērunt ex nāvī in mare. aliī mīlitēs, in aliquibus navibus, appropīnquāvērunt hostibus cum illī cōnspēxissent hōs mīlitēs.
Tier 3
quod ubi Caesar animadvertit, iussit nāvēs longās (quārum speciēs erat inūsitātior barbarīs et mōtus quārum erat expedītior ad usam) removērī paulum ab onerāriīs nāvibus et incitārī rēmīs et cōnstituī ad latus apertum hostium atque inde hostēs prōpellī āc submovērī fundīs, sagittīs, et tormentīs. haec rēs fuit ūsuī māgnō nostrīs.
barbarī, permōtī et figūrā et mōtū rēmōrum et inūsitātō genere tormentōrum, cōnstitērunt āc rettulērunt pedem paulum modo.
mīlēs, quī ferēbat aquilam decimae legiōnis, contestātus deōs (ut ea rēs ēvenīret fēlīciter legiōnī), exclāmāvit nostrīs mīlitibus cunctantibus (māximē propter altitūdinem maris). 'dēsilīte', inquit, 'mīlitēs, nisi vultis prōdere aquilam hostibus; ego certē praestiterō meum officium reī pūblicae atque imperātōrī!'
cum dīxisset hōc vōce māgnā, prōiēcit sē ex nāvī atque coepit ferre aquilam in hostēs. tum nostrī mīlitēs, cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī dēsiluērunt sē ex nāvī. item cum prīmī ex proximīs nāvibus cōnspēxissent hōs mīlitēs, subsecūtī appropīnquārunt hostibus.
Tier 4
Quod ubi Caesar animadvertit, nāvīs longās, quārum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus ad ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostēs prōpellī āc submovērī iussit; quae rēs māgnō ūsuī nostrīs fuit. Nam et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī barbarī cōnstitērunt āc paulum modo pedem rettulērunt. Atque nostrīs mīlitibus cunctantibus, māximē propter altitūdinem maris, quī decimae legiōnis aquilam ferēbat, contestātus deōs, ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, ' Dēsilīte', inquit, ' mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere; ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.' Hōc cum vōce māgnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit. Tum nostrī cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt. Hōs item ex proximīs prīmī nāvibus cum cōnspēxissent, subsecūtī hostibus appropīnquārunt.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.26
Tier 2
uterque exercitus pugnavit ferociter. nostri milites potuerunt neque ordines servare neque firmiter stare neque signum invenire. alii milites cogebant ad aliquid signum quod invenerunt et omnēs milites perturbabantur. hostes conspexerunt singulares Romanos ex navi egredientes et incitabant equos ut Romanos circumsisterent. alii iecerunt hastas ad Romanos. ubi Caesar id animadvertit, milites iussit ut parvas naves complerent. alios milites ut adiuvarent iussit. cum nostri in arido starent, contra hostes pugnaverunt et hostes fugerunt. nostri sequi longe non possunt quod equites insulam capere non potuerunt.
Tier 3
ūterque exercitus pūgnāvit ācriter. nostrī mīlitēs potuērunt neque ōrdinēs servāre neque fīrmiter stāre neque sīgnum invenīre. aliī mīlitēs cogēbant ad aliquid sīgnum quod invenērunt et omnēs mīlitēs māgnopere perturbābantur. hostēs, nōtīs omnibus vadīs, cōnspēxerunt singulārēs Rōmānōs ex nāvī ēgredientēs et incitābant equōs ut Rōmānōs circumsisterent. aliī, ab latere apertō, iēcērunt tēla in Rōmānōs. ubi Caesar id animadvertit, mīlitēs iussit scaphās longārum nāvium et speculātōria nāvigia complērī mīlitibus. submittēbat subsidia hīs, quōs labōrantēs cōnspēxerat. cum nostrī mīlitēs in aridō stārent, in hostīs impetum fēcērunt et eōs in fugam dedērunt. nostri sequī longē nōn possunt quod equites insulam capere nōn potuērunt. hōc ūnum dēfuit Caesarī ad prīstinam fōrtūnam.
Tier 4
Pūgnātum est ab utrīsque ācriter. Nostrī tamen, quod neque ōrdinēs servāre neque fīrmiter īnsistere neque sīgna subsequī poterant atque alius aliā ex nāvī quibuscumque sīgnīs occurrerat sē aggregābat, māgnopere perturbābantur; hostēs vērō, nōtīs omnibus vadīs, ubi ex lītore aliquōs singulārēs ex nāvī ēgredientēs cōnspēxerant, incitātīs equīs impedītōs adoriēbantur, plūrēs paucōs circumsistēbant, aliī ab latere apertō in ūniversōs tēla cōiciēbant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item speculātōria nāvigia mīlitibus complērī iussit et, quōs labōrantēs cōnspēxerat, hīs subsidia submittēbat. Nostrī, simul in āridō cōnstitērunt, suīs omnibus cōnsecūtīs, in hostīs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dedērunt; neque longius prōsequī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre atque īnsulam capere nōn potuerant. Hōc ūnum ad prīstinam fōrtūnam Caesarī dēfuit.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 4.27
Tier 2
cum hostēs proeliō superatī sunt et post fugam, mīsērunt lēgātōs ad Caesarem dē pāce. illī promisērunt sē datūrōs esse obsidēs et factūrōs esse omnia quae Caesar imperāvisset. unā cum hīs legatīs venit Commius, ex gente Atrebate, quī praemissus erat in Britanniam ā Caesare. Britannī ceperant hunc virum ēgressum ē navī et coiecerant eum in vincula, cum ille deferret mandata Caesaris ad eōs modō oratoris. cum proelium factum est, Britannī Commium remisērunt.
dum pacem petunt, Britannī coiecerunt culpam in multitudinem et propter imprudentiam petivērunt ut Caesar eīs ignoscerētur. Caesar erat iratus quod Britannī simul misērunt legatōs ut peterent pacem et quoque gessērunt bellum sine causā, dixit sē ignoscere eōrum imprudentiae et imperāvit obsidēs; quōrum illī (Britannī) statim dedērunt partem et dixērunt sē datūrōs esse reliquam partem (quae acceptae erant ex longinquioribus locīs) paucīs diebus.
interea Britannī iussērunt suōs militēs revenīre in agrōs et principēs coepērunt convenīre undique et tradere sē civitatēsque suās Caesarī.
Tier 3
hostēs proeliō superātī, simul atque recēpērunt sē ex fugā, statim mīsērunt lēgātōs ad Caesarem dē pāce. pollicitī sunt sē datūrōs esse obsidēs et factūrōs esse quae Caesar imperāsset. ūnā cum hīs lēgātīs Commius Atrebās vēnit, quī, suprā dēmōnstrāveram, praemīssus erat in Britanniam ā Caesare. illī comprehenderant hunc ēgressum ē nāvī atque coiēcerant in vincula, cum dēferret mandāta Caesaris ad eōs modō ōrātōris. proeliō factō, remīsērunt eum.
in petendā pace, coiēcērunt culpam in multitūdinem et, propter imprūdentiam, petīvērunt ut īgnōscerētur. Caesar, questus quod simul cum petīssent pācem ab sē et intulissent bellum sine causā, dīxit īgnōscere imprūdentiae et imperāvit obsidēs; quōrum illī statim dedērunt partem et dīxērunt sēsē datūrōs esse partem (quae arcessītae erant ex longīnquiōribus locīs) paucīs diēbus.
intereā iussērunt suōs mīlitēs remigrāre in agrōs, prīncipēsque coepērunt convenīre undique et commendāre sē cīvitātēsque suās Caesarī.
Tier 4
Hostēs proeliō superātī, simul atque sē ex fugā recēpērunt, statim ad Caesarem lēgātōs dē pāce mīsērunt; obsidēs datūrōs quaeque imperāsset sēsē factūrōs pollicitī sunt. Ūnā cum hīs lēgātīs Commius Atrebās vēnit, quem suprā dēmōnstrāveram ā Caesare in Britanniam praemīssum. Hunc illī ē nāvī ēgressum, cum ad eōs ōrātōris modō Caesaris mandāta dēferret, comprehenderant atque in vincula coiēcerant: tum proeliō factō remīsērunt. In petendā pāce ēius reī culpam in multitūdinem coiēcērunt et propter imprūdentiam ut īgnōscerētur petīvērunt. Caesar questus quod, cum ūltrō in continentem lēgātīs mīssīs pācem ab sē petīssent, bellum sine causā intulissent, īgnōscere imprūdentiae dīxit obsidēsque imperāvit; quōrum illī partem statim dedērunt, partem ex longīnquiōribus locīs arcessītam paucīs diēbus sēsē datūrōs dīxērunt. Intereā suōs remigrāre in agrōs iussērunt, prīncipēsque undique convenīre et sē cīvitātēsque suās Caesarī commendāre coepērunt.
So the General thinks he's going to be able to succeed where the divine Julius fell short? Certainly bold, that's for sure, but there is historical evidence that it was on Augustus' radar. In order to satisify the curiosity of the general, it would make a lot of sense to review Julius Caesar's attempted invasion of Britain in 55 and 54 BCE.
On the Regnenses: we here in Mission Control think this is a place where the Demiurge has widened the W62 tolerance--because we don't know much about the make-up of the tribal structure in 29 BCE, but we do know something of the Regnenses ca. 100 years later, the TSTT seems to be filling in a gap with the educated guess that you might have found the Regnenses in the same region in 29 BCE. You may therefore proceed on the assumption that what was true later was true in the time in which the Recentii now find themselves. You may also wish to consider how Commius of the Atrebates worked out for Caesar.
To fuel discussion:
Caesar and Britain
S. G. Brady
The Classical Journal, Vol. 47, No. 8 (May, 1952), pp. 305-316+348
Published by: The Classical Association of the Middle West and South
Article Stable URL: http://www.jstor.org/stable/3293057