C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.16
Tier 2
omnis nātiō Gallōrum dēdicata est ad religiōnem. ob eam causam, quī sunt adfectī gravibus infirmitatibus et quī vulneratī sunt in bellō aut sacrificant hominēs prō victimīs aut promittunt sē sacrificaturōs esse.
druidēs adiuvant in sacrificiīs quod credunt nūmen deōrum immortālium nōn posse plācārī nisi vīta hominis dātur prō vītā hominis. habent haec sacrificia pūblicē.
aliī habent magna simulācra hominum, quōrum membra (contexta ramibus) complent vīvīs hominibus. postquam Gallī simulācra incendunt, hominēs (circumventī flammā) moriuntur.
credunt supplicia eōrum, quī fēcērunt mala facta, esse grāta deīs. sed, cum nōn habuērunt malōs hominēs, etiam dēscendunt ad supplicia innocentium.
Tier 3
omnis nātiō Gallōrum dēdita est admodum religiōnibus, atque ob eam causam quī sunt adfectī graviōribus morbīs et quī versantur in proeliīs perīculīsque aut immolant hominēs prō victimīs, aut vovent sē immolātūrōs, et ūtuntur druidibus administrīsque ad ea sacrificia; quod, arbitrantur nūmen deōrum immortālium nōn posse plācārī nisi vīta hominis reddātur prō vītā hominis, et habent īnstitūta sacrificia pūblicē et ēiusdem generis. aliī habent simulācra immānī māgnitūdine, quōrum membra contexta vīminibus complent vīvīs hominibus; quibus succēnsīs, hominēs exanimantur circumventī flammā. arbitrantur supplicia eōrum, quī comprehensī sint in fūrtō aut in latrōciniō aut aliquā noxiā, esse grātiōra dīs immortālibus; sed, cum cōpia ēius generis dēfēcit, etiam dēscendunt supplicia ad innocentium.
Tier 4
Nātiō est omnis Gallōrum admodum dēdita religiōnibus, atque ob eam causam quī sunt adfectī graviōribus morbīs quīque in proeliīs perīculīsque versantur aut prō victimīs hominēs immolant aut sē immolātūrōs vovent, administrīsque ad ea sacrificia druidibus ūtuntur; quod, prō vītā hominis nisi hominis vīta reddātur, nōn posse deōrum immortālium nūmen plācārī arbitrantur, pūblicēque ēiusdem generis habent īnstitūta sacrificia. Aliī immānī māgnitūdine simulācra habent, quōrum contexta vīminibus membra vīvīs hominibus complent; quibus succēnsīs circumventī flammā exanimantur hominēs. Supplicia eōrum quī in fūrtō aut in latrōciniō aut aliquā noxiā sint comprehēnsī grātiōra dīs immortālibus esse arbitrantur; sed, cum ēius generis cōpia dēfēcit, etiam ad innocentium supplicia dēscendunt.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.17
Tier 2
quōrum deōrum Gallī colunt, colunt Mercurium māximē. sunt plūrimae imāginēs Mercuriī, dicunt hunc deum esse inventōrem omnium artium, (dicunt hunc deum) esse ducem viārum itinerumque, (dicunt hunc deum) habere vim māximam ad quaestūs pecūniae mercātūrāsque.
post Mercurium, Gallī colunt Apollinem et Mārtem et Iovem et Minervam. Gallī habent paene eandem opīniōnem dē hīs deīs quam Rōmānī:
dicunt Apollinem dēpellere morbōs. dicunt Minervam trādere opera atque artēs. dicunt Iovem tenēre imperium caelestium. dicunt Mārtem regere bella.
Martī, cum cōnstituērunt dīmicāre proeliō, dant ea quae cēperint in bellō. postquam superāvērunt in bellō, sacrificant animālia capta et ferunt reliquās rēs in ūnum locum. in multīs civitatibus, potēs vidēre cumula praemium in locīs sacrīs.
necesse est hominibus quoque nōn ponere praemia in suā casā aut nōn tollere praemia ā locīs sacrīs. est infamia et est gravissimum supplicium cum cruciātū.
Tier 3
quōrum deōrum Gallī colunt, colunt Mercurium māximē. sunt plūrima simulācra hūius (Mercuriī), dicunt hunc deum esse inventōrem omnium artium, hunc deum esse ducem viārum itinerumque, habere vim māximam ad quaestūs pecūniae mercātūrāsque.
post Mercurium colunt Apollinem et Mārtem et Iovem et Minervam. Gallī habent ferē eandem opīniōnem dē hīs deīs quam reliquae gentēs: Apollinem dēpellere morbōs, Minervam trādere operum atque initia artificiōrum, Iovem tenēre imperium caelestium, Mārtem regere bella.
Martī, cum cōnstituērunt dīmicāre proeliō, dēvovent ea quae cēperint in bellō: quae superāvērunt, immolant animālia capta, et cōnferunt reliquās rēs in ūnum locum. in multīs cīvitātibus, licet cōnspicārī tumulōs extrūctōs hārum rērum in locīs cōnsecrātīs. neque saepe accidit ut quispiam, religiōne neglēctā, audēret aut occultāre capta apud sē aut tollere posita in cōnsecrātō locō. gravissimum supplicium cum cruciātū cōnstitūtum est huic factō.
Tier 4
Deum māximē Mercurium colunt. hūius sunt plūrima simulācra, hunc omnium inventōrem artium ferunt, hunc viārum atque itinerum ducem, hunc ad quaestūs pecūniae mercātūrāsque habēre vim māximam arbitrantur. post hunc Apollinem et Mārtem et Iovem et Minervam. dē hīs eandem ferē quam reliquae gentēs habent opīniōnem: Apollinem morbōs dēpellere, Minervam operum atque artificiōrum initia trādere, Iovem imperium caelestium tenēre, Mārtem bella regere. huic, cum proeliō dīmicāre cōnstituērunt, ea quae bellō cēperint plērumque dēvovent: quae superāvērunt, animālia capta immolant, reliquāsque rēs in ūnum locum cōnferunt. multīs in cīvitātibus hārum rērum exstrūctōs tumulōs locīs cōnsecrātīs cōnspicārī licet, neque saepe accidit ut neglēctā quispiam religiōne aut capta apud sē occultāre aut posita tollere audēret, gravissimumque eī reī supplicium cum cruciātū cōnstitūtum est.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.18
Tier 2
Gallī dīcunt sē esse nātōs ab Plūtōne patre. Druidēs dicunt id Gallīs. ob eam causam, Gallī numerant spatia temporis numerō noctium, nōn diērum.
Gallī observant diēs nātālīs et initia mēnsum annōrumque ut diēs subsequātur noctem (numerant noctem primum.)
in reliquīs īnstitūtīs vītae differunt ab reliquīs quod non sinunt suōs līberōs adīre ad sē in pūblicō, nisi cum adolēvērunt ut possint esse mīlitēs.
quoque turpe est puerīs stāre in pūblicō in cōnspectū patris.
Tier 3
Gallī praedicant sē omnēs prōgnātōs esse ab Dīte patre, idque dīcunt prōditum esse ab Druidibus. ob eam causam, Gallī fīniunt spatia temporis numerō noctium, nōn diērum; sīc observant diēs nātālīs, initia mēnsum et annōrum ut diēs subsequātur noctem.
in reliquīs vītae, differunt ferē ab reliquīs hōc quod nōn patiuntur suōs līberōs adīre ad sē palam, nisi cum adolēvērunt ut possint sustinēre mūnus mīlitiae, et dūcunt turpe fīlium aetāte puerīlī adsistere in pūblicō in cōnpsectū patris.
Tier 4
Gallī sē omnēs ab Dīte patre prōgnātōs praedicant, idque ab Druidibus prōditum dīcunt. ob eam causam spatia omnis temporis nōn numerō diērum sed noctium fīniunt; diēs nātālīs et mēnsum et annōrum initia sīc observant ut noctem diēs subsequātur. in reliquīs vītae īnstitūtīs hōc ferē ab reliquīs differunt quod suōs līberōs, nisi cum adolēvērunt ut mūnus mīlitiae sustinēre possint, palam ad sē adīre nōn patiuntur fīliumque puerīlī aetāte in pūblicō in cōnspectū patris adsistere turpe dūcunt.
C. Suetonius Tranquillus, Vita Divī Juliī [24]
Tier 1
Lucius Domitius Ahenobarbus erat candidatus consulatus. ille dīxit sē effectūrum esse consulem quod nequisset praetor et dīxit sē adempturum esse exercitūs Caesarī. Caesar conpulit Crassum Pompeiumque extractōs esse in urbem provinciae suae, Lucam, ut peterent consulatum alterum causā detrudendī Domitiī. per utrumque, Caesar prorogāvit imperium in Galliā in quinquennium.
quā fiduciā, Caesar addidit (privāto sumptū) aliās legionēs quae acceptae sunt ā rē publicā. una legiō conscriptam est ex Transalpinīs Gallīs et appellābatur 'Alauda' (quoque vocabulō Gallicō). Caesar instituit et ornāvit legionem disciplinā cultūque Rōmānō. postea donāvit legionem universam civitate.
nec deinde ullā bellī, iniustī aut periculosī, occasione abstinuit. pugnāvit contra foederata genera quam infesta ac fera. Senatus decrevit quondam legatōs mittendōs esse ad explorandum statum Galliārum ac nonullī consuērunt Caesarem dedendum esse hostibus. sed prospere decedentibus rebus, impetravit supplicationēs et saepius et plurium quam quisquam imperator umquam.
Tier 2
Sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minaretur consulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque ei exercitus, Crassum Pompeiumque in urbem provinciae suae Lucam extractos conpulit, ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent, perfecitque [per] utrumque, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur. Qua fiducia ad legiones, quas a re publica acceperat, alias privato sumptu addidit, unam etiam ex Transalpinis conscriptam, vocabulo quoque Gallico – Alauda enim appellabatur –, quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam postea universam civitate donavit. Nec deinde ulla belli occasione, [ne] iniusti quidem ac periculosi abstinuit, tam foederatis quam infestis ac feris gentibus ultro lacessitis, adeo ut senatus quondam legatos ad explorandum statum Galliarum mittendos decreverit ac nonnulli dedendum eum hostibus censuerint. Sed prospere [de]cedentibus rebus et saepius et plurium quam quisquam umquam dierum supplicationes impetravit.
It may be worthwhile exploring Stanford's ORBIS program to get an idea of how long it would take to move around areas in Gallia, setting out from Geneva. With that in mind, you'll also want to consider what kind of marching you would be doing as a soldier in the Roman army.
For acting like a Roman, in this situation, one might be advised to think about what Tactitus had to say about Agricola and life in Britannia (beginning around chapter 13), especially with regards to Romanization.
You may also wish to get up to speed on what we know about the tribes of Gallia, and the Aedui in particular. The tie between the text-briefing and the immersion session would appear to hinge in particular on Caesar's fascinating ethnography of the German peoples. We suggest discussing how your Recentius would react to the sight of the barbarians and the hints of their customs.
The remainder of Book 6 may also be a worthwhile read.