C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.13 part 1
Tier 2
in Galliā sunt duo genera hominum nōbilium.
nam plēbēs habet paene locum servōrum. agit nihil per sē. sedet in nullō cōnsiliō. nōbilēs virī sunt sīcut dominī et plēbēs sunt sīcut servī. plēbēs multam pecūniam nōbilibus dat et nōbilēs multās iniūriās plēbibus dant.
sed dē hīs duōbus generibus hominum nōbilium, alterum est druidum, alterum equitum.
druidēs intersunt rēbus dīvinīs. druidēs prōcūrant sacrificia pūblica et prīvāta. druidēs interpretantur religiōnēs.
māgnus numerus adulēscentium currit ad hōs druidēs ut discerent ā druidibus. druidēs sunt honōre māgnō apud Gallōs.
druidēs cōnstituunt de omnibus contrōversiīs (ambō pūblicīs et prīvātīs): de sceleribus, de caede, de hereditate, et de finibus. druidēs decernunt et cōnstituunt praemia poenāsque.
Tier 3
in omnī Galliā sunt duo genera eōrum hominum quī sunt aliquō numerō atque honōre.
nam plēbēs paene habētur in locō servōrum, quae audet nihil per sē et adhibētur nullō cōnsiliō. plērī dant sēsē in servitūtem nōbilibus quod premuntur aut aere aliēnō aut māgnitūdine tribūtōrum aut iniūriā potentiōrum. nōbilēs putant plebēs sicut servōs esse.
sed dē hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum. druidēs intersunt rēbus dīvīnīs, prōcūrant sacrificia pūblica āc prīvāta, et interpretantur religiōnēs. māgnus numerus adulēscentium concurrit ad hōs causā disciplīnae et druidēs sunt honōre māgnō apud Gallōs. nam illī cōnstituunt ferē dē omnibus contrōversiīs (ambō pūblicīs et prīvātīs), sī quod est admīssum facinus, sī caedēs facta, sī est contrōversia dē hērēditāte aut dē fīnibus, īdem dēcernunt et cōnstituunt praemia poenāsque.
Tier 4
in omnī Galliā eōrum hominum quī aliquō sunt numerō atque honōre genera sunt duo. nam plēbēs paene servōrum habētur locō, quae nihil audet per sē, nūllō adhibētur cōnsiliō. plērīque, cum aut aere aliēnō aut māgnitūdine tribūtōrum aut iniūriā potentiōrum premuntur, sēsē in servitūtem dicant nōbilibus, quibus in hōs eadem omnia sunt iūra quae dominīs in servōs. sed dē hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illī rēbus dīvīnīs intersunt, sacrificia pūblica āc prīvāta prōcūrant, religiōnēs interpretantur: ad hōs māgnus adulēscentium numerus disciplīnae causā concurrit, māgnōque hī sunt apud eōs honōre. nam ferē dē omnibus contrōversiīs pūblicīs prīvātīsque cōnstituunt et, sī quod est admīssum facinus, sī caedēs facta, sī dē hērēditāte, dē fīnibus contrōversia est, īdem dēcernunt, praemia poenāsque cōnstituunt;
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.13 part 2
Tier 2
sī aliquī nōn stetērunt dēcrētō druidūm, druidēs interdīcunt hōs sacrificiīs. haec poena est gravissima apud Gallōs. hī hominēs habentur numerō impiōrum āc scelerātōrum. omnēs dēcēdunt hīs et dēfugiunt dicere cum hīs quod nōn volunt accipere aliquid malum.
ūnus druidis praeest hīs omnibus druidibus. hic druidis habet auctōritātem summam. hōc druide mortuō, druidis, quī habet dīgnitātem maximam, succēdit. sī sunt plūrēs parēs, contendunt dē prīncipātū suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs.
omnēs druidēs, certō tempore annī, conveniunt in locō sacrō in fīnibus Carnūtum, quae est in mediā tōtīus Galliae. conveniunt ut dicerent dē controversiīs. omnēs pārent dēcrētīs iūdiciīsque. disciplīna putābatur reperta esse in Britanniā atque lāta esse trans mare in Galliam. ergo illī quī disciplinam druidum discere volunt in Britanniam eunt.
Tier 3
sī quī aut prīvātus aut populus nōn stetit dēcrētō eōrum, illī interdīcunt sacrificiīs. haec poena est gravissima apud Gallōs. quibus est interdictum, hī habentur numerō impiōrum āc scelerātōrum. omnēs dēcēdunt hīs et dēfugiunt aditum sermōnemque nē accipiant aliquid incommodī ex contāgiōne, neque iūs redditur hīs petentibus, neque ūllus hōnōs commūnicātur hīs.
ūnus druidis, quī habet auctōritātem summam inter eōs, praeest hīs omnibus druidibus. hōc mortuō, aut sī quī excellit ex reliquīs dīgnitāte, succēdit, aut, sī sunt plūrēs parēs, contendunt dē prīncipātū suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs.
omnēs druidēs, certō tempore annī, cōnsīdunt in locō cōnsecrāto in fīnibus Carnūtum, quae regiō habētur media tōtīus Galliae. hūc omnēs, quī habent contrōversiās, conveniunt. omnēs pārent dēcrētīs iūdiciīsque. disciplīna exīstimātur reperta esse in Britanniā atque inde trānslāta esse in Galliam. nunc illī, quī volunt cōgnōscere rem dīligentius, profīscīscuntur in Britanniam causā discendī.
Tier 4
sī quī aut prīvātus aut populus eōrum dēcrētō nōn stetit, sacrificiīs interdīcunt. Haec poena apud eōs est gravissima. Quibus ita est interdictum, hī numerō impiōrum āc scelerātōrum habentur, hīs omnēs dēcēdunt, aditum sermōnemque dēfugiunt, nē quid ex contāgiōne incommodī accipiant, neque hīs petentibus iūs redditur, neque hōnōs ūllus commūnicātur. Hīs autem omnibus druidibus praeest ūnus, quī summam inter eōs habet auctōritātem. Hōc mortuō, aut sī quī ex reliquīs excellit dīgnitāte succēdit, aut, sī sunt plūrēs parēs, suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs dē prīncipātū contendunt. Hī certō annī tempore in fīnibus Carnūtum, quae regiō tōtīus Galliae media habētur, cōnsīdunt in locō cōnsecrātō. Hūc omnēs undique quī contrōversiās habent conveniunt eōrumque dēcrētīs iūdiciīsque pārent. Disciplīna in Britanniā reperta atque inde in Galliam trānslāta esse exīstimātur, et nunc quī dīligentius eam rem cōgnōscere volunt plērumque illō discendī causā profīcīscuntur.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.14
Tier 2
druidēs nōn pugnant in bellō neque dant tribūta cum reliquīs Gallīs.
habent vacātiōnem mīlitiae et habent immūnitātem omnium rērum.
quod hominēs dēsīderant haec praemia, multī conveniunt in disciplīnam druidum suā sponte. multī quoque mittuntur ā parentibus.
necesse est druidibus discere māgnum numerum versuum. itaque illī iuvenēs manere XX annōs in disciplīnā.
druidēs nōn exīstimant esse fās scribere disciplīnam. druidēs tamen scrībunt Graecīs litterīs in reliquīs rēbus, pūblicīs prīvātīsque.
nōn scribunt suam disciplīnam ob duās causās: quod nōn voluērunt disciplīnam ferrī in populum neque voluērunt eōs (quī discunt), cōnfīsōs litterīs, studēre minus memoriae. druides putant saepe hominēs scribere disciplīnam et remittere dīligentiam āc memoriam.
druidēs quoque credunt animās nōn interīre sed trānsīre ab aliīs hominbus ad aliōs hominēs post mortem. putant iuvenēs excitārī ad virtutem quod relinquunt metum mortis.
druidēs disputant multa dē sīderibus atque mōtū eōrum, dē māgnitūdine mundī āc terrārum, dē nātūrā rērum, dē vī āc potestāte immortālium deōrum, et trādunt scientiam iuventūtī.
Tier 3
druidēs cōnsuērunt abesse ā bellō, neque pendunt tribūta ūnā cum reliquīs Gallīs; habent vacātiōnem mīlitiae et habent immūnitātem omnium rērum. excitātī tantīs praemiīs, et multī conveniunt in disciplīnam suā sponte et mittuntur in disciplīnam ā parentibus. ibī dīcuntur ēdiscere māgnum numerum versuum. itaque illī iuvenēs permanent nōn nūllī XX annōs in disciplīnā. neque druidēs exīstimant fās esse mandāre disciplīnam litterīs. illī tamen scrībunt Graecīs litterīs in reliquīs ferē rēbus, pūblicīs prīvātīsque. videntur mihi īnstituisse id dē duābus causīs: quod neque velint efferrī disciplīnam in vulgum neque velint eōs, quī discunt, cōnfīsōs litterīs, studēre minus memoriae; quod ferē plērīsque accidit ut praesidiō litterārum remittant dīligentiam in perdiscendō āc memoriam.
volunt persuādēre hōc in prīmīs: animās nōn interīre sed trānsīre ab aliīs ad aliōs post mortem, atque putant hōc māximē excitārī iuvenēs ad virtūtem, metū mortis neglēctō. praetereā disputant multa dē sīderibus atque mōtū eōrum, dē māgnitūdine mundī āc terrārum, dē nātūrā rērum, dē vī āc potestāte immortālium deōrum, et trādunt iuventūtī.
Tier 4
Druidēs ā bellō abesse cōnsuērunt, neque tribūta ūnā cum reliquīs pendunt; mīlitiae vacātiōnem omniumque rērum habent immūnitātem. Tantīs excitātī praemiīs et suā sponte multī in disciplīnam conveniunt et ā parentibus propīnquīsque mittuntur. Māgnum ibī numerum versuum ēdiscere dīcuntur. Itaque annōs nōn nūllī XX in disciplīnā permanent. Neque fās esse exīstimant ea litterīs mandāre, cum in reliquīs ferē rēbus, pūblicīs prīvātīsque ratiōnibus, Graecīs litterīs ūtantur. Id mihi duābus dē causīs īnstituisse videntur, quod neque in vulgum disciplīnam efferrī velint neque eōs quī discunt litterīs cōnfīsōs minus memoriae studēre; quod ferē plērīsque accidit ut praesidiō litterārum dīligentiam in perdiscendō āc memoriam remittant. In prīmīs hōc volunt persuādēre, nōn interīre animās sed ab aliīs post mortem trānsīre ad aliōs, atque hōc māximē ad virtūtem excitārī putant, metū mortis neglēctō. Multa praetereā dē sīderibus atque eōrum mōtū, dē mundī āc terrārum māgnitūdine, dē rērum nātūrā, dē deōrum immortālium vī āc potestāte disputant et iuventūtī trādunt.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.15
Tier 2
alterum genus Galliōrum est equitum. hī equitēs habent artem in bellō. bellum accidit ferē quotannīs ante adventum Caesaris quod Gallī aut inferrēbant iniūriās in aliam gentem aut sē defendēbant. quisque equitum est notissimus et habet multam pecuniam. habet plūrimōs sociōs et clientēs circum sē. Gallī cognōvērunt hanc ūnam grātiam et potentiam.
Tier 3
alterum genus est equitum. hī omnēs versantur in bellō, cum ūsus est atque aliquod bellum incidit (quod ferē quotannīs sōlēbat accidere ante adventum Caesaris, utī aut ipsī inferrent iniūriās in aliam gentem aut prōpulsārent illātās); atque ut quisque eōrum amplissimus est genere et cōpiīs, ita habet plūrimos ambactōs et clientēs circum sē. nōvērunt hanc ūnam grātiam et potentiam.
Tier 4
alterum genus est equitum. hī, cum est ūsus atque aliquod bellum incidit (quod ferē ante Caesaris adventum quotannīs accidere sōlēbat, utī aut ipsī iniūriās īnferrent aut illātās prōpulsārent), omnēs in bellō versantur; atque eōrum ut quisque est genere cōpiīsque amplissimus, ita plūrimōs circum sē ambactōs clientēsque habet. hanc ūnam grātiam potentiamque nōvērunt.
C. Suetonius Tranquillus, Vita Divī Juliī [7]
Tier 2
Caesar erat quaestor et advēnit ad ulteriorem Hispaniam. ibi laborābat prō praetore et vēnit Gadīs. spectāvit imaginem Magnī Alexandrī apud templum Herculis. ingemuit et efflagitavit missionem ad captandās quam primum maiorum rerum occasionēs in Rōmā. erat tristis quod nihil memorabile actum est a sē in aetate quā Alexander iam subegit orbem terrārum. etiam confusus est somniō proximae noctis. in somniō, Caesar visus erat intulisse stuprum matrī per quietem. coiectorēs incitāvērunt ad amplissimam spem arbitrium terrārum orbis quando mater, quam subiectam sibi vidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.
Tier 4
Quaestori ulterior Hispania obvenit; ubi cum mandatu praetoris iure dicundo conventus circumiret Gadisque venisset, animadversa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignaviam suam, quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitavit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe. Etiam confusum eum somnio proximae noctis – nam visus erat per quietem stuprum matri intulisse – coiectores ad amplissimam spem incitaverunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi vidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.
Okay, this is the surprise the demiurge has been chortling about. We think the best approach here is probably to get a sense of what Caesar was aiming at. This article is pretty fascinating in that regard:
Caesar and the Monarchy
R. A. G. Carson
Greece & Rome, Second Series, Vol. 4, No. 1 (Mar., 1957), pp. 46-53
Published by: Cambridge University Press on behalf of The Classical Association
Article Stable URL: http://www.jstor.org/stable/641012