C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.5
Tier 2
post mortem Orgetorīgis, Helvētiī cōnantur facere id quod cōnstituerant facere. illī cōnstituērunt ē finibus suīs exīre. ubi Helvētiī parātī sunt exīre, incendunt oppida sua omnia (numerō ad duodecim), vīcōs (numerō ad quadringentōs), et prīvāta aedificia reliqua. illī quoque combūrunt frūmentum omne, praeterquam quod sēcum portātūrī erant.
Helvētiī fēcērunt eās rēs quod voluērunt nullam spem reditiōnis remanēre et esse parātiōrēs ad omnia perīcula. iubent quemque hominem efferre domō molita cibāria trium mēnsum.
persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs (fīnitimīs suīs) ut ūnā cum eīs proficīscantur. eōdem consilio illae gentēs exūrunt oppidīs suīs vīcīsque. Helvētiī quoque ascīscunt Boiōs, receptōs ad sē sociōs. Boiī incolēbant trāns Rhēnum et in agrum Nōricum trānsibant Nōrēiamque oppūgnabant.
Tier 3
post mortem Orgetorīcis, nihilō minus Helvētiī cōnantur facere id quod cōnsituterant; ut exeant ē fīnibus suīs. ubi iam (Helvētiī) arbitrātī sunt sē parātōs esse ad eam rem, incendunt omnia sua oppida (numerō ad duodecim), vīcōs (numerō ad quadringentōs), reliqua prīvāta aedificia; combūrunt omne frūmentum praeterquam quod portātūrī erant sēcum; ut, spē reditiōnis domum sublātā, essent parātiōrēs ad subuenda omnia perīcula. trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent.
persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latrobrīgīs (suīs fīnitimīs) utī ūsī eōdem cōnsiliō, oppidīs vīcīsque suīs exūstīs, (ut) proficīscantur ūnā cum eīs, et ascīscunt sibi Boiōs (quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant et oppūgnāverant Nōrēiam), receptōs ad sē sociōs.
Tier 4
post ēius mortem nihilō minus Helvētiī id quod cōnstituerant facere cōnantur, ut ē fīnibus suīs exeant. ubi iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeterquam quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut domum reditiōnis spē sublātā parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda essent; trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent. persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs fīnitimīs suīs utī eōdem ūsī cōnsiliō, oppidīs suīs vīcīsque exūstīs, ūnā cum eīs proficīscantur, Boiōsque, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Nōrēiamque oppūgnāverant, receptōs ad sē sociōs sibi ascīscunt.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.6
Tier 2
erant itinera duo: ūnum per Sēquanōs inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum it. hōc iter est difficile et angustum. mōns altissimus impendēbat ut paucī virī Helvetiōs prohibēre possent.
secundum iter per prōvinciam Rōmanam it. hoc iter est multō facilius et expedītius quod flūmen Rhodanum per iter fluit et Helvetiī id ad multōs locōs trānsīre possint. iter quoque transit fines Allobrogum. Allobroges recentē ā Romanīs superatī erant.
Genāva est extremum oppidum Allobrogum et est proximum Helvētiīs. pōns ē Genāva ad Helvētiōs pertinet.
Helvētiī exīstimābant vel persuāsūrōs esse Allobrogibus, vel coāctūrōs esse Allobrogēs vī, ut paterentur eōs īre per suōs fīnēs. Helvētiī id crēdidērunt quod Allobrogēs vidēbantur adhūc esse inimīcī Rōmānīs.
postquam omnia parāvērunt, Helvetiī dīcunt diem quā omnēs conveniant ad flumen Rodanum. is diēs erat a.d. V. Kal. Aprīl.
Tier 3
omnīnō erant itinera duo, quibus itineribus (Helvētiī) possunt exīre domō: ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur;
mōns autem altissimus impendēbat, ut perpaucī (hostēs) possent prohibēre (eōs -- Helvētiōs) facile:
alterum (iter) per prōvinciam nostram, facilius atque expedītius multō, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant (ā Rōmānīs), Rhodanus fluit, isque trānsītur nōn nūllīs locīs vadō.
extrēmum oppidum Allobrogum proximumque fīnibus Helvētiōrum est Genāva. ex eō oppidō, pōns ad Helvētiōs pertinet.
(Helvētiī) exīstimābant sēsē vel persuāsūrōs esse Allobrogibus (quod nōndum vidērentur bonō animō in populum Rōmānum) vel coāctūrōs vī ut paterentur eōs (Helvētiōs) īre per suōs fīnēs.
omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, dīcunt diem, quā diē omnēs conveniant ad rīpam Rhodanī. is diēs erat a. d. V. Kal. April., L. Pīsōne, A. Gabīniō cōnsulibus.
Tier 4
erant omnīnō itinera duo, quibus itineribus domō exīre possent: ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur; mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent: alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant, Rhodanus fluit, isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur. extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīnibus Genāva. ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet. Allobrogibus sēsē vel persuāsūrōs, quod nōndum bonō animō in populum Rōmānum vidērentur, exīstimābant vel vī coāctūrōs ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur. omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, diem dīcunt, quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant. is diēs erat a. d. V. Kal. April., L. Pīsōne, A. Gabīniō cōnsulibus.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.7
Tier 2
nuntiātum est Caesarī Helvētiōs conārī per prōvinciam nostram iter facere. Caesar proficīscitur ab urbe et quam māximīs potest itineribus in Galliam contendit. imperat quam māximum potest mīlitum numerum (erat omnīnō in Galliā legiō ūna), et iubet milites pontem, quī erat ad Genāvam, rescindere.
Ubi Helvētiī certiōrēs factī sunt dē adventū Caesaris, mittunt lēgātōs, quōrum Nammēius et Verucloetius prīncipēs sunt, ad Caesarem. in animō habēbant per prōvinciam iter facere sine ūllō maleficiō, quod aliud iter nōn habēbant. rogāvērunt Caesarī ut id liceat.
Caesar nōn putābat id concēdere. memoriā tenēbat L. Cassium occīsum esse ab Helvetiīs exercitumque eius pulsum esse et sub iugum missum esse. nōn exīstimābat hominēs inimīcō animō temperātūrōs esse ab iniūriā et maleficiō, sī eī iter facerent. Caesar respondit lēgātōs rēvenīre ad Īd. Aprīl. ut spatium intercēdere posset. Caesar voluit mīlitēs cōnvenīre.
Tier 3
cum id nūntiātum esset Caesarī, eōs (Helvētiōs) cōnārī facere iter per prōvinciam nostram, mātūrat proficīscī ab urbe, et contendit in Galliam ūlteriōrem quam māximīs potest itineribus, et pervenit ad Genāvam. (Caesar) imperat Provinciae totī quam māximum potest mīlitum numerum (erat omnīno legiō ūna in Galliā ūlteriōre). iubet pōntem, quī erat ad Genāvam, rescindī.
ubi Helvētiī factī sunt certiōrēs dē ēius (Caesaris) adventū, mittunt lēgātōs (nōbilissimōs cīvitātis) ad eum, cūius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius obtinēbant prīncipem locum, quī dīcerent sibi esse in animō facere iter per prōvinciam sine ullō maleficiō, proptereā quod habērent nūllum aliud iter: rogāre ut liceat sibi facere id (iter) voluntāte ēius (Caesaris).
Caesar, quod tenēbat memoriā L. Cassium cōnsulem occīsum esse exercitumque ēius pulsum esse ab Helvētiīs et mīssum esse sub iugum, nōn putābat concēdendum; neque exīstimābat hominēs inimīcō animō, facultāte itineris faciendī per prōvinciam datā, temperātūrōs esse ab iniūriā et maleficiō.
tamen, ut spatium posset intercēdere dum mīlitēs, quōs imperāverat, convenīrent, respondit lēgātīs sē (Caesarem) sūmptūrum esse diem ad dēlīberandum: sī quid vellent, reverterentur ad Īd. Aprīl.
Tier 4
Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī, et quam māximīs potest itineribus in Galliam ūlteriōrem contendit, et ad Genāvam pervenit. Prōvinciae tōtī quam māximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō in Galliā ūlteriōre legiō ūna), pōntem quī erat ad Genāvam iubet rescindī. Ubi dē ēius adventū Helvētiī certiōrēs factī sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cūius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius prīncipem locum obtinēbant, quī dīcerent sibi esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere, proptereā quod aliud iter habērent nūllum: rogāre ut ēius voluntāte id sibi facere liceat. Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque ēius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum mīssum, concēdendum nōn putābat; neque hominēs inimīcō animō, datā facultāte per prōvinciam itineris faciendī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat. Tamen, ut spatium intercēdere posset dum mīlitēs quōs imperāverat convenīrent, lēgātīs respondit diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum: sī quid vellent, ad Īd. Aprīl. reverterentur.
C. Suetonius Tranquillus, Vita Divī Juliī [23]
Tier 1
Caesar, functus consulatū, detulit cognitionem senatui quod praetorēs, Gaius Memmius Luciusque Domitius, relatus erant dē actis superioris annī. Senatus non suscepit et, triduo per inritas altercationes absumpto, Caesar abiit in provinciam. et statim quaestor eius arreptus est in praeiudicium aliquot criminibus. mox Caesar ipse, postulatus ā Luciō Antistiō tribūnō Plēbis, obtinuit demum collegiō appellatō nē fieret reus cum abesset causā reī publicae. semper Caesar habuit magistratus obligāre in magnō negotiō (ad securitatem posteri temporis). Caesar quoque habuit nōn adiuvāre aliōs ē petitoribus aut patī aliōs pervenīre ad honorem, praeterquam qūi recepissent sibi propugnātūrōs absentiam; ā quibusdam nōn dubitāvit exigere iūs iurandum atque syngrapham.
Tier 2
Functus consulatu Gaio Memmio Lucioque Domitio praetoribus de superioris anni actis referentibus cognitionem senatui detulit; nec illo suscipiente triduoque per inritas altercationes absumpto in provinciam abiit. Et statim quaestor eius in praeiudicium aliquot criminibus arreptus est. Mox et ipse a Lucio Antistio tr. Pl. postulatus appellato demum collegio optinuit, cum rei publicae causa abesset reus ne fieret. Ad securitatem ergo posteri temporis in magno negotio habuit obligare semper annuos magistratus et e petitoribus non alios adiuvare aut ad honorem pati pervenire, quam qui sibi recepissent propugnaturos absentiam suam; cuius pacti non dubitavit a quibusdam ius iurandum atque etiam syngrapham exigere.
We think we're getting a read on what the TSTT is trying to do in these early sessions. Obviously, the mission requires that you do a kind of level-set on Gaius Julius Caesar, but we think that ideally you'll figure out not just what you--operatives in Operation CAESAR--think of Gaius Julius, but what your Recentii characters would think of him. So spend some time thinking about your Recentius' character, and go through the text-briefing with that in mind.
The following article should help greatly in getting your bearings, now that we're beginning to move beyond generalities:
The Rise of Julius Caesar
Lily Ross Taylor
Greece & Rome, Second Series, Vol. 4, No. 1 (Mar., 1957), pp. 10-18
Published by: Cambridge University Press on behalf of The Classical Association
Article Stable URL: http://www.jstor.org/stable/641006