Project ARKHAIA
Toggle Navigation
  • Mission Control Home
    • Login Console
    • Mission Control Login
  • Operation LAPIS Codex
    • Operation LAPIS Character Dossier
    • Operation LAPIS Reading List
    • GRAMMATICA Index
    • HELP Menu
      • Glossary of Terms
      • Guide to Latinity Points
      • Response Rubric
      • Introduction to the Memorātiō
      • Operative Requisitions
  • Fabulae Historicae
  • Informational Texts
  • AP Tiered Readings
  • CARD-tamen™
    • Rules
    • Preview of the CARDs
    • Unlock List
  • VERBA™
  • CODEX 1.2
  • KEY-TEXT 012-1
  • KEY-TEXT 012-2
  • KEY-TEXT 012-3
  • KEY-TEXT 012-4
  • CULTURALIA

CODEX 1.2

 

Content for CAESAR 1.2

KEY-TEXT 012-1

C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.3

 

Tier 2

Tier 2

Helvētiī hīs rēbus adductī sunt et auctōritāte Orgetorīgis permōtī sunt. cōnstituērunt comparāre multa. illī cōnstituērunt iūmentōrum et carrōrum quam māximum numerum coëmere. atque illī cōnstituērunt sēmentēs quam māximās facere. illī quoque cōnstituērunt pācem et amīcitiam cōnfīrmāre cum proximīs cīvitātibus. Helvētiī profectiōnem in tertium annum ā lēgē cōnfīrmant quod satis est omnia parāre duōbus annīs. Orgetorīx dēligitur quī omnia parāret. is sibi lēgātiōnem suscēpit.

 

Casticus erat Sēquanus. eius pater rēgnum in Sēquanīs obtinuerat et amīcus senatūs Rōmānī appellātus erat. Orgetorīx persuādet Casticō ut rēgnum patris occupāret.

 

Dumnorīx erat Aeduus quī eō tempore prīncipātum obtinēbat et māximē acceptus civibus erat. frāter eius erat Dīviciācus. Orgetorīx etiam persuādet Dumnorīgī ut rēgnum occupāret. Dumnorīgī fīliam suam in mātrimōnium dat.

 

Orgetorīx illīs dicit esse facile id perficere quod mox Orgetorīx imperium suae cīvitātis obtinēbit. ille quoque dicit Helvētiōs esse potentissimōs in omniā Galliā. ille cōnfirmat rēgna prō Dumnorīge Casticōque cum exercitū suō et suīs copiīs. omnēs virī dant fidem et iūs iūrandum aliīs. spērāvērunt rēgnāre totam Galliam per trēs potentissimōs populōs.

Tier 3

Tier 3

adductī hīs rēbus et permōtī auctōritāte Orgetorīgis, Helvetiī cōnstituērunt comparāre ea qua pertinērent ad proficīscendum, (cōnstituērunt) coëmere quam māximum numerum iūmentōrum et carrōrum, (cōnstituērunt) facere quam māximās sēmentēs ut in itinere cōpia frūmentī suppeteret, (cōnstituērunt) cōnfīrmāre pācem et amīcitiam cum proximīs cīvitātibus.

 

dūxerunt biennium esse satis sibi ad cōnficiendās eās rēs: cōnfīrmant profectiōnem in tertium annum lēge. Orgetorīx dēligitur ad cōnficiendās eās rēs.

 

is (Orgetorīx) suscēpit lēgātiōnem ad cīvitātēs. in eō itinere persuādet Casticō Sēquanō, fīliō Catamantāleodis, cūius pater obtinuerat rēgnum in Sēquanīs multōs annōs et appellātus erat amīcus ā senātū populī Rōmānī, ut occupāret rēgnum in cīvitāte suā, quod pater habuerat ante;

 

itemque (Orgetorīx) persuādet Dumnorīgī Aeduō, frātrī Dīviciācī, quī eō tempore obtinēbat prīncipātum in cīvitāte ac acceptus erat plēbī māximē, cōnārētur idem, et dat eī fīliam suam in mātrimōnium.

 

(Orgetorīx) probat illīs perficere cōnāta esse perfacile factū proptereā quod ipse obtentūrus esset imperium suae cīvitātis: (dīxit) nōn esse dubium quīn Helvetiī possent plūrimum tōtīus Galliae; (Orgetorīx) cōnfīrmat sē suīs cōpiīs suōque exercitū conciliātūrum esse rēgna illīs.

 

hāc ōrātiōne adductī, dant fidem et iūs iūrandum inter sē, et, regnō occupatō, spērant sese posse potīrī totius Galliae per trēs potentissimōs ac firmissimōs populōs.

Tier 4

Tier 4

Hīs rēbus adductī et auctōritāte Orgetorīgis permōtī, cōnstituērunt ea quae ad proficīscendum pertinērent comparāre, iūmentōrum et carrōrum quam māximum numerum coëmere, sēmentēs quam māximās facere ut in itinere cōpia frūmentī suppeteret, cum proximīs cīvitātibus pācem et amīcitiam cōnfīrmāre. Ad eās rēs cōnficiendās biennium sibi satis esse dūxērunt: in tertium annum profectiōnem lēge cōnfīrmant. Ad eās rēs cōnficiendās Orgetorīx dēligitur. Is sibi lēgātiōnem ad cīvitātēs suscēpit. In eō itinere persuādet Casticō, Catamantāloedis fīliō Sēquanō, cūius pater rēgnum in Sēquanīs multōs annōs obtinuerat et ā senātū populī Rōmānī amīcus appellātus erat, ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorīgī Aeduō frātrī Dīviciācī, quī eō tempore prīncipātum in cīvitāte obtinēbat āc māximē plēbī acceptus erat, ut idem cōnārētur persuādet, eīque fīliam suam in mātrimōnium dat. Perfacile factū esse illīs probat cōnāta perficere, proptereā quod ipse suae cīvitātis imperium obtentūrus esset: nōn esse dubium quīn tōtīus Galliae plūrimum Helvētiī possent; sē suīs cōpiīs suōque exercitū illīs rēgna conciliātūrum cōnfīrmat. Hāc ōrātiōne adductī inter sē fidem et iūs iūrandum dant, et rēgnō occupātō per trēs potentissimōs āc fīrmissimōs populōs tōtīus Galliae sēsē potīrī posse spērant.

 

← Prev Next →

 

KEY-TEXT 012-2

C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.4

 

Tier 2

Tier 2

Helvētiī rēs Orgetorīgis per nūntium invenērunt. ergo Helvetiī Orgetorīgem coēgērunt in vinculīs causam dīcere. si culpa erit sibi, vīvus cremābitur in īgnī. diē iudicis, Orgetorīx condūxit suam familiam et clientēs obaerātōsque, quōrum māgnum numerum habēbat, ad iūdicium. ob eōs, effugit et suam causam nōn dīxit. dum Helvētiī, iratī ob eam rem, cum armīs iūs suum exsequī cōnābāntur, Orgetorīx mortuus est. Helvētiī arbitrantur Orgetorīgem sē interficere.

Tier 3

Tier 3

ea rēs ēnūntiāta est Helvētiīs per indicium. mōribus suīs, coēgērunt Orgetorīgem dīcere causam ex vinculīs. oportēbat damnātum sequī poenam ut cremārētur īgnī.

 

die cōnstitūtā dictiōnis causae, Orgetorīx coēgit omnem suam familiam (ad hominum mīlia decem) undique ad iūdicium, et condūxit eōdem omnēs clientēs obaerātōsque suōs, quōrum habēbat māgnum numerum: per eōs ēripuit sē nē dīceret causam.

 

cum cīvitās, incitāta ob eam rem, cōnārētur exsequī iūs suum armīs, et magistrātūs cōgerent multitūdinem hominum ex agrīs, Orgetorīx mortuus est; neque suspīciō abest, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse cōnscīverit mortem sibi.

Tier 4

Tier 4

ea rēs est Helvētiīs per indicium ēnūntiāta. mōribus suīs Orgetorīgem ex vinculīs causam dīcere coēgērunt. damnātum poenam sequī oportēbat ut īgnī cremārētur. diē cōnstitūtā causae dictiōnis Orgetorīx ad iūdicium omnem suam familiam ad hominum mīlia decem undique coēgit, et omnēs clientēs obaerātōsque suōs, quōrum māgnum numerum habēbat, eōdem condūxit: per eōs nē causam dīceret sē ēripuit. cum cīvitās ob eam rem incitāta armīs iūs suum exsequī cōnārētur, multitūdinemque hominum ex agrīs magistrātūs cōgerent, Orgetorīx mortuus est; neque abest suspīciō, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse sibi mortem cōnscīverit.

 

← Prev Next →

 

KEY-TEXT 012-3

 

C. Suetonius Tranquillus, Vita Divī Juliī [19]

 

Tier 2

Tier 2

Lucius Lucceius et Marcus Bibulus erant duōs competitorēs consulatūs. Julius Caesar adiunxit sibi Lucceum. fēcērunt pactum ut Luccius, quoniam gratia sua esset inferior sed pecunia sua polleret, pronuntiaret nummōs per centuriās dē suō communī nomine. quā rē cognitā, optimatēs fuērunt auctorēs Bibulō pollicendī pecuniam quod metus Caesaris in summō magistratū, collegā concordī et consentiente, cēperat eōs. ergo multī optimatēs contulērunt pecuniās. Catō ipse nōn abnuit largitionem fieri ē rē publicā.

igitur Caesar creatur consul cum Bibulō. ob eandem causam, optimatēs constituērunt dāre futuris consulibus provinciās minimī negotiī. instinctus maxime inuriā, Caesar adsectatus est Gnaeum Pompeium omnibus officiīs. Gnaeus Pompeius offensus erat patribus quod, Mithridate rege victō, senatorēs nōn confirmāverant acta sua. Caesar quoque reconciliāvit Pompeiō Marcum Crassum, veterem inimicum ex consulatū, quem gesserant summā discordiā. Caesar iniit societatem cum utrōque, ne aliquid ageretur in rē publicā quod displicuisset ullī ē tribus.

Tier 3

Tier 3

ē duobus competitoribus consulatūs, Luciō Lucceiō Marcōque Bibulō, (Caesar) adiunxit sibi Lucceium, pactus ut is, quoniam esset inferior gratiā et polleret pecunia, pronuntiaret nummōs per centuriās dē suō communī nomine. quā cognitā rē, optimatēs, quōs metus cēperat nihil esse (Caesar) nōn ausūrum esse eum in summō magistratū concordī et consentiente collegā, fuerunt auctorēs Bibulō pollicendī tantundem, ac plerique contulerunt pecuniās, nē Catone quidem abnuente eam largitionem fierī ē rē publica.

 

igitur (Caesar) creature consul cum Bibulō. ob eandem causam, opera data est ab optimatibus, ut provinciae minimī negotiī (id est silvae callēsque) decernerentur futuris consulibus.

 

instinctus quā maxime iniuriā, Caesar adsectatus est omnibus officiīs Gnaeum Pompeium, offensum patribus (senātōribus), quod, Mithridate rege victō, cunctantius confirmarentur acta sua.

 

reconciliavit Marcum Crassum Pompeiō, veterem inimicum ex consulatū, quem gesserant simul summa discordia. iniit societatem cum utroque, ne aliquid egeretur in rē publicā quod displicuisset uliī ē tribus.

Tier 4

Tier 4

e duobus consulatus competitoribus, Lucio Lucceio Marcoque Bibulo, Lucceium sibi adiunxit, pactus ut is, quoniam inferior gratia esset pecuniaque polleret, nummos de suo communi nomine per centurias pronuntiaret. qua cognita re optimates, quos metus ceperat nihil non ausurum eum in summo magistratu concordi et consentiente collega, auctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendi, ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem abnuente eam largitionem e re publica fieri.

igitur cum Bibulo consul creatur. Eandem ob causam opera ab optimatibus data est, ut provinciae futuris consulibus minimi negotii, id est silvae callesque, decernerentur. qua maxime iniuria instinctus omnibus officiis Gnaeum Pompeium adsectatus est offensum patribus, quod Mithridate rege victo cunctantius confirmarentur acta sua; Pompeioque Marcum Crassum reconciliavit veterem inimicum ex consulatu, quem summa discordia simul gesserant; ac societatem cum utroque iniit, ne quid ageretur in re publica, quod displicuisset ulli e tribus.

KEY-TEXT 012-4

 

C. Suetonius Tranquillus, Vita Divī Juliī [21-22]

 

Tier 2

Tier 2

eō tempore, Caesar dūxit uxorem, Calpurniam, filiam L. Pisonis, quī successūrus sibi in consulatū. Caesar quoque conlocāvit suam filiam, Iuliam, Gnaeō Pompeiō. repudiāvit priorem spōnsum, Servilium Caepionem, quī adiuvāverat eum paulō antē contra Bibulum. ac post novam adfīnitātem, Caesar coepit rogāre Pompeium primum in Senatū dē suā sententiā. Caesar solēbat rogāre Crassum primum. erat consuetudō conservāre eandem ordinem interrogandī sententiās in quō consul instituerat Kal. Ianuariīs.

 

socerō igitur generōque suffragantibus, Caesar potissimum elegit Galliās ex omnī copiā provinciārum. terra Galliārum erat idōnea ēmolumentō, oportunitate, et materiā triumphōrum.

Tier 4

Tier 4

Sub idem tempus Calpurniam L. Pisonis filiam successuri sibi in consulatu duxit uxorem suamque, Iuliam, Gnaeo Pompeio conlocavit repudiato priore sponso Servilio Caepione, cuius vel praecipua opera paulo ante Bibulum inpugnaverat. Ac post novam adfinitatem Pompeium primum rogare sententiam coepit, cum Crassum soleret essetque consuetudo, ut quem ordinem interrogandi sententias consul Kal. Ianuariis instituisset, eum toto anno conservaret.

 

[22] Socero igitur generoque suffragantibus ex omni provinciarum copia Gallias potissimum elegit, cuius emolumento et oportunitate idonea sit materia triumphorum.

CULTURALIA

The KEY-TEXTs for this immersion, we here in MC think, really just supplied continuity--the TSTT is still thinking about Caesar, and his book's, reason for being. This historical look at the campaign against the Helvetii should provide some clues:

 

The Chronology of the Campaign against the Helvetii: A Clue to Caesar's Intentions?
James Thorne
Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, Bd. 56, H. 1 (2007), pp. 27-36
Published by: Franz Steiner Verlag
Article Stable URL: http://www.jstor.org/stable/25598373

 

You will find many more articles linked from JStor throughout the operation. Creating a free account (if your school does not have full access) will allow you to have up to 2 articles on your "shelf" at any given time. This will be more than sufficient for success in Operation CAESAR. You should create a free account at your earliest convenience. 

 


Back to Top

© 2010-2023 The Pericles Group, LLC