C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.1
Tier 2
trēs gentēs hominum, quī incolunt in Galliā, sunt Belgae, Aquītānī, et Celtae. in linguā Latinā, Celtae appellantur 'Gallī'. Belgae, Aquītānī et Gallī differunt inter sē in linguā, in institutīs, et in legibus. Garumna flūmen dīvidit Gallōs ab Aquītānīs. Mātrōna flūmen et Sēquana flūmen dīvidit Gallōs ā Belgīs.
Belgae sunt fortissimī omnium hōrum hominum. sunt fortissimī quod habitant longissimē ā cultū atque hūmānitāte Prōvinciae Rōmānae. sunt fortissimī quod mercātōrēs minimē commeant ad eōs atque Belgae nōn important bona quae pertinent ad effēminandōs animōs. sunt quoque fortissimī quod sunt proximī Germanīs, quī incolunt trāns Rhenum atque quibuscum gerunt bellum continenter.
Helvetiī quoque sunt fortissimī quod illī pugnant proeliīs cotidianīs contrā Germānōs. aut prohibent Germānōs ā suīs finibus aut Helvetiī ipsi gerunt bellum in finibus Germānōrum.
Gallia Celtica incipit ā flūmine Rhodanō; continētur ā Garumnā flūmine, ab Ōceanō, et ā fīnibus Belgārum. attingit etiam ab Sēquanīs et Helvētiīs ad flūmen Rhēnum; vergit ad septentriōnēs.
terra Belgārum incipit ab extrēmīs Galliae fīnibus et extendit ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī. Belgae spectant in septentriōnem et orientem sōlem.
Aquītānia extendit ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs mōntēs et eam partem Ōceanī quae est prope Hispāniam. Aquītānia spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.
Tier 3
Gallia est omnis divisa in partes tres: unam partem Belgae incolunt, aliam Aquitani, tertiam Galli (Galli, nostrā linguā, appellantur, Celtae ipsōrum linguā appellantur).
Belgae, Aquitani et Galli inter se differunt: linguā, institutīs, legibus.
Garumna flumen Gallōs ab Aquitanīs dividit. Matrona et Sēquana Gallōs ā Belgīs dividit.
horum omnium fortissimī sunt Belgae: propterea quod ā cultū atque hūmānitāte Prōvinciae longissimē absunt, minimeque ad eos mercatores commeant atque ea, quae ad effēminandōs animōs pertinent, important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
quā dē causā, Helvetiī quoque reliquōs Gallōs virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanīs contendunt, cum aut suīs finibus Germanōs prohibent, aut Helvetii ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
eōrum (Gallia) ūna pars, quam dictum est Gallōs obtinēre, capit initium ā flūmine Rhodanō; continētur Garumnā flūmine, Ōceanō, fīnibus Belgārum; attingit etiam flūmen Rhēnum ab Sēquanīs et Helvētiīs; vergit ad septentriōnēs.
Belgae ab extrēmīs Galliae fīnibus oriuntur; pertinent ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī; spectant in septentriōnem et orientem sōlem.
Aquītānia pertinet ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs mōntēs et eam partem Ōceanī quae est ad Hispāniam; spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.
Tier 4
Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae, aliam Aquītānī, tertiam quī ipsōrum linguā Celtae, nostrā Gallī appellantur. hī omnēs linguā, īnstitūtīs, lēgibus inter sē differunt. Gallōs ab Aquītānīs Garumna flūmen, ā Belgīs Mātrona et Sēquana dīvidit. hōrum omnium fortissimī sunt Belgae, proptereā quod ā cultū atque hūmānitāte prōvinciae longissimē absunt, minimēque ad eōs mercātōrēs saepe commeant atque ea quae ad effēminandōs animōs pertinent important, proximīque sunt Germānīs, quī trāns Rhēnum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. quā dē causā Helvētiī quoque reliquōs Gallōs virtūte praecēdunt, quod ferē cotīdiānīs proeliīs cum Germānīs contendunt, cum aut suīs fīnibus eōs prohibent aut ipsī in eōrum fīnibus bellum gerunt. eōrum ūna pars, quam Gallōs obtinēre dictum est, initium capit ā flūmine Rhodanō; continētur Garumnā flūmine, Ōceanō, fīnibus Belgārum; attingit etiam ab Sēquanīs et Helvētiīs flūmen Rhēnum; vergit ad septentriōnēs. Belgae ab extrēmīs Galliae fīnibus oriuntur; pertinent ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī; spectant in septentriōnem et orientem sōlem. Aquītānia ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs mōntēs et eam partem Ōceanī quae est ad Hispāniam pertinet; spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.
C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.2
Tier 2
Orgetorīx fuit nōbilissimus et dītissimus apud Helvētiōs. M. Messālā et M. Pupiō Pīsōne cōnsulibus, Orgetorīx fēcit coniūrātiōnem quod inductus erat cupiditāte rēgnī. ille dīxit cīvitātī, "necesse est nōbis exīre dē fīnibus nostrīs cum omnibus cōpiīs! erit perfacile capere tōtam Galliam. vōs virtūte omnibus praestātis!"
Orgetorīx hōc facilius Helvētiīs persuāsit quod Helvētiī undique nātūrā locī continentur. flūmen Rhēnum, quod est lātissimum atque altissimum, dīvidit agrum Helvētium ā Germānīs. mōns Iūra, quae est altissima, dīvidit Helvētiōs ā Sēquaniīs. lacus Lemannus et flūmen Rhodanum dīvidunt prōvinciam Italiam ab Helvētiīs.
quā de causā Helvētiī minus lātē vagābantur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre poterant. illī erant tristissimī quod Helvētiī valde bellum gerere cupiēbant. Helvētiī quoque arbitrābantur sē habēre fīnēs angustōs prō multitūdine hominum et prō glōriā bellī atque prō gloriā fortitūdinis. terra Helvētiōrum in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem CLXXX patēbant.
Tier 3
apud Helvētiōs Orgetorīx fuit longē nōbilissimus et dītissimus.
M. Messālā et M. Pupio Pīsōne cōnsulibus, is, inductus cupiditāte rēgnī, fēcit coniūrātiōnem nōbilitātis, et persuāsit cīvitātī ut exīrent dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs: (dīxit) esse perfacile potīrī imperiō tōtīus Galliae cum praestārent omnibus virtūte.
Orgetorīx persuāsit iīs (cīvitātibus) facilius (dē) hōc, quod Helvētiī continentur undique locī nātūrā: ex ūnā parte (continentur) flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī dīvidit agrum Helvētium ā Germānīs; ex parte alterā (continentur) mōnte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs; (ex parte) tertiā (continentur) lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī dīvidit prōvinciam nostram ab Helvētiīs.
hīs rēbus fīēbat ut et vagārentur minus lātē et possent īnferre bellum fīnitimīs minus facile: quā ex parte hominēs, cupidī bellandī, adficiēbantur māgnō dolōre.
autem arbitrābantur sē habēre angustōs fīnēs prō multitūdine hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis, quī patēbant CCXL mīlia passum in longitūdinem, CLXXX mīlia passum in lātitūdinem.
Tier 4
apud Helvētiōs longē nōbilissimus fuit et dītissimus Orgetorīx. is, M. Messālā et M. Pupio Pīsōne cōnsulibus, rēgnī cupiditāte inductus coniūrātiōnem nōbilitātis fēcit, et cīvitātī persuāsit ut dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīrent: perfacile esse, cum virtūte omnibus praestārent, tōtīus Galliae imperiō potīrī. id hōc facilius iīs persuāsit, quod undique locī nātūrā Helvētiī continentur: ūnā ex parte flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit; alterā ex parte mōnte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs; tertiā lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī prōvinciam nostram ab Helvētiīs dīvidit. hīs rēbus fīēbat ut et minus lātē vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent: quā ex parte hominēs bellandī cupidī māgnō dolōre adficiēbantur. prō multitūdine autem hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis angustōs sē fīnēs habēre arbitrābantur, quī in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem CLXXX patēbant.
Operatives are advised to review important intel regarding the divine Julius Caesar, paying very careful attention to his conquest of Gaul and the subsequent Commentaries which he (mostly) wrote.
It may be benficial for operatives to review the building projects undertaken by Caeser during his dictatorship, including the impressive Forum Iulium.