Episode 13.3.a
>in praetōriō Societātis Potentium, in Aegyptō, 80 CE<
"bene dictae sunt ōrātiōnēs vestrae!" inquit probātor.
"vidēte, ō Recentiī, quam foedē Gracchī periērunt! vidēte quam turpiter Scīpiō Aemiliānus necātus est! haec sunt praemia potentiae. postquam mortuī sumus, manent sōla facta nostra, et super omnia manet modus quō mortem nostram tulimus. is modus nōs in memoriā tenet. illī quī viam Lapidis tenent semper meminisse dēbent: sōla potentia nōbīs honōrem et glōriam dat.
"manuī prīmae, cuius labor difficilior est, dō gladium prīmum Lapidis." manum in arcam longam mittit, quae post columnam latuerat, et gladiōs fert, quōrum ferrum in lūmine micat. eōs manuī prīmae dat.
"manuī secundae, cuius labor glōriōsior est, dō hastam prīmam Lapidis." hastās longās ex eādem arcā trahit, quārum cuspidēs ācriter lūcent, et eās manuī secundae dat.
"nunc," inquit probātor, "tempus est ōrātiōnum secundārum!"
manus prīma: Tiberius Semprōnius Gracchus, Gāius Marius, Marcus Tullius Cicerō
manus secunda: Pūblius Cornēlius Scīpiō Aemiliānus Āfricānus Numantīnus, Lūcius Cornēlius Sulla Fēlīx, Gāius Iūlius Caesar
agendum: cōnsilium cape cum sociīs Recentiī tuī. (Confer with your team about the speech. You will compose and deliver it in the next session; this prompt is for preparation.)