Episode 13.2.a
>in praetōriō Societātis Potentium, in Aegyptō, 80 CE<
vōx clāmat: "bene! secunda probātiō cōnfecta est. nunc dēbētis peristȳlium intrāre."
pars mūrī in alterā parte ātriī in latus movētur, et novam viam aperit. cautē intrātis, et mox in peristȳliō estis, sed sub terrā. ubi caelum esse dēbet, est locus vacuus et āter. locus tam altus est; caput vertitur sī suspicis. columnae in tenebrās surgunt, ultrā lūmen. ante quamque columnam stat ūnum lūmen.
in mediō, ubi hortus esse dēbet, stat locus ligneus et altus, sīcut pulpitum ōrātōrum.
ex portā in fīne locī venit homō. est aetātis mediae, et togam praetextam gerit. vultus eius dūrus est, et mōrēs eius dūrī. ad vōs venit. cum dīcit, intellegitis eum esse dominum illīus vōcis: vōx eius cotīdiāna nōn tam magna est, sed tamen in mūrīs resonat, sīcut tonitrus.
"salvēte, ō Recentiī!" inquit vir. "tertia probātiō nunc vōs exspectat. ego sum probātor Potentium.
"nōs Potentēs sententiās vestrās scīmus, et probātiōnem damus quae sententiās probat. dīvidō vōs in duās manūs. ūna manus stāte ad dextram meam; altera, ad sinistram."
cum in locō rēctō stātis, ūnī manuī tabellam dat, et alterī manuī alteram tabellam.
"nunc ōrātiōnem parāte. dēfendite eum cuius nōmen prīmum in tabellā vestrā scrīptum est. vōbīs hominēs dedimus quōs nōn facile laudātis: ita discētis hostem intellegere, et potentiam in eō habēre. sōlī enim quī potentiam capere et tenēre possunt dē Lapide discere possunt."
tabellam vestram aperītis.
manus prīma: Tiberius Semprōnius Gracchus, Gāius Marius, Marcus Tullius Cicerō
manus secunda: Pūblius Cornēlius Scīpiō Aemiliānus Āfricānus Numantīnus, Lūcius Cornēlius Sulla Fēlīx, Gāius Iūlius Caesar
"post prīmās duās ōrātiōnēs, honōrēs potentiae dabō prō ōrātiōnibus bonīs: cum hīs honōribus veniunt praemia, arma quae in missiōnibus futūrīs vōbīs auxiliō erunt. deinde ad proxima nōmina prōcēdēmus."
agendum: cōnsilium cape cum sociīs Recentiī tuī. (Confer with your team about the speech. You will compose and deliver it in the next session; this prompt is for preparation.)